Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

Non possumus loqui recte de numine divino, nisi simus illustrati lumine ejus. Nam Numen di-: vinum est fons luminis, sicut & bonitatis (Deus, est spiritalis.)

Deus non potest intelligi alio modo, nisi Mens quædam libera, segregata a materia, omnia sentiens & movens. (Cicer. 1. Tusc、 num. 66. Senec. 1. q. præfat. 7. c. 30.)

[ocr errors]

Quid interest inter naturam Dei & nostram ? Pars melior nostri, est animus: in illo pars nulla extra animum, totus est ratio. Effugit oculos, visendus est cogitatione.

4. Quomodo possumus intelligere Deum, nisi sempiternum? Natura quae dedit nobis notionem Deorum, insculpsit quoque in mentibus, ut credamus eos aeternos & beatos. Aeternus. Cicer. 1. de nat. n. 25. & 45) Thales interrogatus, quid esset Deus? Quod, inquit, cares initio & fines (Diog. Laert. in Tbal.)

15. Nihil est quod Deus non possit efficere, & quidem sine labore ullo. Etenim ut membra hominum moventur mente ipsa ac voluntate, sine contentione ulla sic omnia possunt fieri, moveri, mutari, numine Deorum. (Omnipotens. Cicer. 3. de natür. n. 92.)

habebis ibi Deum

6. Quocumque flexeris te occurrentem tibi; nihil vacat ab illo, ipse implet opus suum. (Immensus. Seneca de Benef. c. 8.).

7. Commoda quibus utimur, lux qua fruimur, spiritus quem ducimus, dantur nobis & impertiuntur a Deo. (Bonus. Cicer. pro Rosc. Am. n. 131.)

Dii fundunt munera sine intermissione diebus

ас

1

tro,

ac noctibus. Beneficia illorum nunc offeruntur ulnunc dantur orantibus. Quis est qui non senserit munificentiam Deorum? Nemo est expers beueficiorum coelestium ; nemo est ad quem non aliquid manaverit ex fonte illo benignissimo. (Seneca 4. Benef. c. 44.) ··~

CAPUT IV.

Deus regit ac videt cuncta.

I. Mundus administratur providentia Deorum, fidemque consulunt rébus humanis, nec solum universis, verum etiam singulis. (Cicer. 1, divin. n. 117.)

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Hoc sit persuasum hominibus omnibus Deos esse dominos ac moderatores rerum omnium & ea quæ gerantur, geri numine ac judicio eorum eosdem intueri, quali mente quisque sit, & habere rationem piorum atque impiorum. (2. De leg. n. 15.) Si mentes fuerint imbutae his opinionibus, metus supplicii divini revocabit multos a scelere.

2. Ne quis putet se lucrari quicquam, si non habebit aliquem conscium delicti sui. (Senec. apud Lact. 1.6.) Nam ille, in cujus conspectu vivimus, scit omnia. Patemus Deo : approbemus nos ei.

Vivendum est, tamquam vivamus in conspectu omnium cogitandum est, tamquam aliquis possit inspicere in pectus intimum: & potest. Nam quid prodest aliquid esse absconditum hominibus? Nihil clausum est Deo: interest animis nostris, & intervenit cogitationibus mediis, imo nunquam discedit. (Senec Epis. 23.)

Qui crediderit Deum inspiceré cuncta , non peccabit neque clanculum neque aperte. (Demo-crat. sentent.)

3. Cum Thales interrogaretur an facta hominum fallerent Deos: Illos ne cogitata quidem fallunt, inquit. (Valer. I. 7. c. 2.) Admonuit nos hoc responso, ut velimus habere non solum manus puras, sed etiam mentes, cum Numen coeleste adsit cogitationibus nostris secretis. Sextus Pythagoricus dixit simili sententia: Agens injuste nequaquam latebis Deum, ne cogitans quidem. (Sexti sentent.)

CAPUT V.

Deus colitur & placatur pietate.

I. Prima officia debentur Diis immortalibus, secunda patriae, tertia parentibus, deinceps gradatim reliquis. (Cicer. 2. offic. num. ultim.)

Tria sunt colenda maxime juvenibus, Dii, parentes, leges. (Stobaeus Serm. 1. Senec. Ep. 76-):

Vir bonus est summae pietatis erga Deos: itaque sustinet animo aequo quidquid acciderit ei. Scit enim id accidisse lege divina, qua universa reguntur. (Cicer. 1. nat、 n. 4.)

Pietate adversus Deos sublata, fides etiam, & societas humani generis & excellentissima virtus justitia tollitur. (2. De Leg. n. 71.)

[ocr errors]

Debemus colere Deos. Cultus autem Deorum optimus est • ut veneremur semper eos mente pu-ra, integra, incorrupta (Hieroc. in Pyth. carm.) Deus habet locum nullum in terra gratiorem ani

ma

ma pura. Non templa sunt struenda illi e saxis. congestis in altitudinem, est consecrandus cuique in suo pectore. (Seneca apud Latt. 1.6.)

[ocr errors]

Pietas & sanctitas efficiet Deos placatos. (Cicer. 2. offic. n. FI.)

2. Animadverto Deos non tam lactari precibus adorantium concinnatis arte & cura, quam illorum innocentia & sanctitate: & eum esse gratiorem Diis, qui intulerit delubris eorum mentem puram & castam , quam illum, qui cum carmine meditato accesserit. (Plin. in paneg.)

Deus colitur non corporibus opimis taurorum contrucidatis, non auro, non argento, non stipe infusa in thesauros: sed voluntate pia & recta. (Seneca Ep. 116. 1. benef. cap. 6-) Itaque boni sunt religiosi etiam oblato farre ac farina: mali contra non effugiunt impietatem, quamvis cruentaverint aras multo sanguine.

[ocr errors]

Facito sacra Diis recte & pure pro facultate, atque placa eos & quando ieris cubitum, & quan do tempus matutinum venerit, ut sint animo benevolo in te. (Hesiod. Oper. v. 336.)

CAPUT VI.

Deus est colendus magis pie, quam magnifice.

[ocr errors]

I. Homines adeant caste ad Deos adbibeant pietatem amoveant opes. (Cicer. 2. leg. n. 19. 25.) Significat haec lex probitatem esse gratam Diis, & sumptum esse removendum ab eorum cultu. Cum enim paupertas debeat esse probro nemini inter ho

mines; non est arcenda ab aditu Deorum. Praesertim cum nihil sit futurum minus gratum ipsi Deo, quam viam ad colendum se & placandum non patere omnibus, let alone on a

Cum Socrates faceret sacra tenuia de facultati-2. bus exiguis, putabat se non praestare minus quam cos quí de magnis opibus caederent hostias multas. (Xenoph. 1. memor.) Etenim ajebat non decere Deos, ut gauderent potius sacrificiis magnis, quam exiguis, quia cum scelesti sint plerumque ditiores viris bonis, eorum sacrificia futura essent acceptiora. Itaque existimabat sacra illa & munera esse maxime grata Diis, quae offerrentur ab hominibus maxime piis (Livius lib. 3. cap. 57. Valer. l. 2. c. 1.)

2.

Apud veteres Romanos Dii colebantur magis pie, quam magnifice, placabantque eos eo efficacius, quo simplicius, ex libamentis victus sui, farre & sale. (Plin. 14. c. 13.)

L. Papyrius imperator adversus Samnites dimicaturus, fecit votum Jovi, si vicisset , pocillum vini. Imagines fictiles Deorum erant tum laudatissimae nullae conficiebantur ex auro, nullae ex argento. Nec deinde Rempublicam poenituit eorum qui coluerant Deos tales. (Juven. Sat. II. v. 116,) Quippe Jupiter videbatur esse magis propitius, cum statuae ejus fingeretur ex argilla, non vero conflarentur ex auro. (Plut. in Alex) Simulacra Deorum lignea aut fictilia, sunt dicata Romae in templis usque ad Asiam devictam de luxuria invasit urbem.

> un

3. Alexander magnus dicitur coluisse magnifice Deos a pueritia. Cum aliquando faciens sacrum

« PoprzedniaDalej »