Obrazy na stronie
PDF

•^-w-^^^J^^A^ ^X^^^^A^-^A/^Ai^•/^- ^..•A^•A.'-iA• • •A/•.A*' "-A/^•xAV• 1^-.Xr- flp

. LIBER SECUNDUS.

PRUDENTIA. CAPUT L Intst mentlbui iniatiabUis cupiditas veri videndi.

MUnus proprium. Prudentiae est indagatio atque inventio veri. (Cicer. i. Offic. n. if.) Qui enim nuxime perspicit quid in re, quaque verissimum sit , is prudentissimus haberi solet.

Tributum est a natura generi omni animantium, ut se , vitam , corpusque tueatur , declinet ea quae videantur nocitura , & inquirat ac paret onwia quae sint ad vivendum necessaria. (is.ii• i8. ) At inquisitio atque invesdgatio veri , propria est hominis , qui unus est rationis particeps : & natura inest mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri viciendi. ( r. Tusc. n. 44.) Itaque cum sumus necessariis negotiis &• curis vacui , tum cavemus aliquid videre , audire , addiscere , & putamus CQgnitionem rerum aut occultarum aut admirabilium esse ad beate vivendum necessariaivu In scientia excellere pulchrum diicimus: errare autem , nescire , decipi , malum & turpe.

CA

CAPUT. n>

Scientia pabulum animi. . : ... . • :.

i. In ipsis rebus , quae discuntur & cognoscuntur , insunt profeclo invitamenta quaedam , quibus moveamur ad discendum cognoscendumque. ( Cic. c. de fin. n. 48. &"c.) Etenim an non videmus eos , qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, aliquando non habere rationem nec valetudinis nec rei familiaris , & maximis laboribus consequi. eam^ quam ex discendo capiunt , voluptatem? Quem ardorem studii censetis fuisse in Archimede , qui dum in pulvere describeret quaedam attentius , ne senserit quidem Syracusas , patriam suam , esse captas? Quid de Pythagora & Platone loquar , qui indicaverunt veniendum sibi esse eo , ubi aliquid csset quod disci posset , tantas regiones baibarorum obierunt , tot maria transmiserunc ? Quid dc Democrito , qui dicitur oculis se privasse , ut animus quam minime abduceretur a cogitationibus , qui

• patrimonium neglexit , agros incultos deseruit? («• 87-)

2. Carneades laboriosus & diuturnus sapientiae miles, nonaginta expletis annis , habuit eundem finem vivendi ac philosophandi. (Valer. i. H. c. 7.) Ita quidem se inquirendae veritati addixerat , ut, cum recubuisset cibi capiendi causa, manum ad mensam ponigere oblivisceretur , alio abstraclus cogiUtionibus-.

Est animorirm ingeniorumque nostrontm natu

ra

rale qtioddam quasi pabulum , consideratio contemplatioque naturae: & indagatio ipsa rerum magnarum occukarumque habet oble&ationem. (Cicer. 4.. -Acad. n. i27•)

Caput m.

. Pertinax labor & disciplina naturam vincunt.

x. In Demosthene , Graecorum Oratorum principe , tantum discendi studium tantusque labor fuisse dicitur , ut tandem superaret impedimenta naturae diligentia atque industria. Cum ita balbus esset , ut Rhetoricae artis s cui studebat • primam litteram non posset dicere 3 perfecit exercitajione, ut nemo putaretur locutus planius eo. Deinde perduxit ad gratum auribus sonum vocem suam , quae propter exilitatem acerba erat. Laterum firmitate destitutus, mutuatus est a labore eas vires , quas corporis habitus negaverat. Conjeclis in os calculis , summa voce versus multos pronunciabat inambulans , & ardua loca celeri gradu scandens. (Cicer. i. de Orat. n. 2tfo. Valer. I. 8• cap. 7• QutntiU l. io. f. j. /• ir• e. j.)

Declamitans in maris littore , in quod se fluclus illidebat, consuescebat concitatae multitudinis fremitus non expavescere. Cellam quoque aedificasse subterraneam dicitur, in qua duos tresve menses continuos aliquando inclusus , operam dabat gestui & voci , & quidem me4ia parte capitis abrasa , ut in publicum sine verecundia prodire non posset. Sic diu praeliatus adversus naturam, viclor abiit, 9c malignitatem ejus pertinacissimo animi robore superavit. ( Senec. Epht. <o. )

Nihii est quod non expugnet pertinax opera» & intenta ac diligens cura.

. . . Labor omnia vincit Improbus. (VirgiU i. Georg. v. i64•) 3.. Erat Cleanthi tardum obtusumque ingenium erat & summa rerum oranium inopia. At ubi ejus animum sapientiae amor occupavit, tarditatem ingenii acri studio ac diligentia vicit , Zenoni in-; terdiu assistens auditor : inopiam vero , aquam e puteo noclu hauriens , accepta ab hortulano mercede. ( Diog. Laert. in Clem. ) Ajunt eum aliquando in judicium vocatum fuisse , quod robusto admodum ac pingui corpore esset , cum nullam artem , unde viveret , videretur profiteri. At ubi quaestus sui ac viclus testes adhibuit , hortulanum, cui aquam hauriebat , & muHercm , apud quam pinsebat, non solum est dimiisus , sed etiam ab Areopagitis judicibus donatus decem minis,.quas noluit accipere.

3. Accipimus Stilponem Megaricum Philosophum, homineni sane acutum fuisse & temporibus suis probatum. (C/c. \de- Fato n. io.) Scribunt ipsius familiares hunc natura & ebriosum & mulierosum fuisse : neque hoc scribunt vituperaiKes eum, sed potius ad laudem. Significant enjm vitiosam naturam ab eo sic edomitam & compressam fuisse do&rina , ut nemo unquam vinoleiuum illum viderit ; nemo in eo vestigium libidinis deprehenderir.

Zopyrus, qui profitebatur se pernosces» homi

num

num mores naturasque ex corpore , oculis, vultu^ fronte , magno in conventu dixit Socratem stupidum esse & bardum : addidit etiam mulierosum: in quo Alcibiades , qui aderat, dicitur cachinnum sustulisse. Ipse vero Socrates , baec vitia sibi ingenita fuisse natura non dissimulavit: sed ratione a se dejelia , dixit ( 4. Tusc. n. 8o. ) Et sane vitia ex naturalibus causis nasci possunt; sed extirpari & fimditus tolli non possunt , nisi voluntate , studio, disciplina.

Animus hominis quidquid sibi imperat obtinet. (P. Syr.)

Cicero Quintum fratrem laudans , quoA eos, quibus praeerat in Asia provincia , contineret in officio , ostendit his verbis quid doclrina posset efficere : Tibi fuit hoc facillimum , cujus natura talis est , ut etiam sine doBrina videatur tnoderata esse potuisse: ea autem adbibita dojlrina estt quae vel vitiosissimam naturam posset excolere. ( i. Epist. ad S.uint. )

CAPUT IV.

Quaesita vitae periculo scientia.

r. Platonicus Philosophus, nomine Taurus , discipulos ad Philosophiam- summo studio capessendam excitabat multis exemplis; & ea re quam di- . cebat Euclidem Socraticum faclitasse. {A Gelliut L 6. C• io. ) Caverant decreto Athenienses , uc, si quis civis Megarensis deprehensus esset pedem Athcnas intulisse , id ei capitale foiet. Tum Eu

« PoprzedniaDalej »