Obrazy na stronie
PDF
ePub

judicium instituebatur de eo crimine, unde gravissima inter homines odia solent exsistere, quum nemo propterea in jus vocari soleat; nimirum de ingrato animo. (1. Cyrop.) Itaque si quem intellexerant gratiam non retulisse, cum posset; in eum graviter animadvertebant. Ingratos enim nulla Deorum reverentia, nulla parentum, patriae, amicorum cura tangi putabant.

F.

CAPUT LXXIX.

Quos experimur ingratos, ipsi facimus.

Non referre beneficiis gratiam, & est turpe, & apud omnes habetur: nullum tamen inter plurima maximaque hominum vitia frequentiùs, quam ingrati aniini. Id evenire ex pluribus causis video. (Senec. 5. benef. 1. benef. c. 1. 1.) Primo, quod in collocandis beneficiis non eligimus dignos, quibus tribuamus. Secundo, si quos experimur ingratos ipsi facimus: quia alias diu & enixe rogati beneficia conferimus, alias collatorum graves exprobratores exactoresque sumus. Quis enim nostrum contentus fuit aut leviter rogari, aut semel ? Nemo autem libenter debet, quod non tam accepit, quam expressit. Gratus esse quis potest erga eum, qui beneficium aut iratus, aut precibus fatigatus, dedit? cum in omni officio magni aestimetur voluntas,

Eodem animo beneficium debetur, quo datur. (P. Syrus.)

Generosi & magnifici animi est, juvare &

P 2

pro

prodesse. (3. benef. c. 15.) Qui dat beneficia, Deos imitatur; qui repetit, foeneratoresirod

Cum Sylla in Africam atque in castra Marii venisset; aliis rogantibus, aliis ultro beneficia da bat: invitus accipiebat, & properantius quam aes mutuum reddebat, ipse a nullo repetebat: magis id laborabat, ut illi quamplurimi deberent. ( Sallust. Fug. c. 96.)

Odiosum sane genus hominum officia exprobrantium: quae meminisse debet is) in quem collata sunt ; non commemorare, qui contulit. (Cicer. de amic. n. 71. )

Exstat in hanc sententiam elegantissimum Martialis Epigramma.

Quae mihi praestiteris memini, semperque tenebo
Cur igitur taceo; Posthume tu loqueris.
Incipio quoties alicui tua dona referre,
Protinus exclamat, dixerat ipse mihi.

Non belle quaedam faciunt duo: sufficit unus
Huic operi si vis, ut loquar, ipse tace.
Crede mihi, quamvis ingentia, Posthume, dona
Auctoris pereunt garrulitate sui.

(Martial. 15. Epig. 53.)

Beneficium qui dedisse se dicit, petit. (P. Syrus.)4d spo

1.

CAPUT LXXX.

Ingrati ingratos aequo animo feramus.

Grave est ingrati animi vitium : intolerabile, & concordiam, qua humana imbecillitas ful

citur, scindit ac dissipat. (Senec. 6. benef. c. 27. 28.) Sed usque eo vulgare est, ut illud, nec qui queritur quidem, effugerit. Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti, gratiam retuleris, an omnium te beneficiorum memoria comitetur. Videbis quae tibi puero data. sunt, ante adolescentiam ex animo elapsa esse, quae in juventute collata sunt, non perdurasse in senectutem. Si te diligenter excusseris, vitium, de quo quereris, in sinu invenies. Inique publico irasceris crimini: ut absolvaris, ignosce.

2.

Ferendi ingrati placido animo, mansueto, magno. Numquam te beneficii immemor tam of fendat , ut non tamen ei dedisse delc&tet. ( Ibid,) Numquam te in has voces ejus injuria impellat: Vellem non dedisse.

Ingratum meliorem facies ferendo, pejorem exprobrando. (Senec. 3. benef. c. 30. 31.) Quid opus est querelis quid insectatione? Ut corporum, ita animorum vitia molliter tractanda sunt. Vincit malos pertinax bonitas: nec quisquam tam duri animi est, ut tandem bonos non amet.

,

Si nobis non est relata gratia, quid faciemus? demus, etiamsi multa in irritum data sint. Demus nihilominus aliis, demus ipsis apud quos jactura facta est. In hoc homine videor beneficium perdidisse; huic ipsi beneficium dabo iterum, &, tamquam bonus agricola, cura cultuque sterilitatem soli vincam.

Beneficium saepe dare, docere est reddere. (P. Syrus.)

3. Non est quod turba ingratorum nos faciat

ad

ad bene merendum tardiores: cum ne Deos qui dem immortales sacrilegi negligentesque eorum ab effusa benignitate deterreant. (1. benef. c. 13.) Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur. In dandis beneficiis permaneamus, etiamsi spes praecidatur gratos reperiendi. Ne cessaveris: opus tuum perage, & partes boni viri exsequere. Alium re alium fide alium gratia, alium consilio, alium praeceptis salubribus adjuva.

,

,

FINIS PRIMAE PARTIS.

SE

SELECTAE E PROFANIS

SCRIPTORIBUS

HISTORIAE.

PARS ALTERA.

DU

LIBER QUARTUS.

DE FORTITUDINE.

CAPUT I.

Animi fortitudo duplex.

Uplex est animi fortitudo. (Cicer. 1. Offic. n. 66.) Una in rerum externarum despicientia ponitur cum persuasum nobis est, hominem nihil, nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari aut expetere oportere; nullique neque perturbationi animi , neque fortunae, succumbere. Altera animi fortitudo est, ut res geras magnas illas quidem & maxime utiles, sed vehementer arduas,

« PoprzedniaDalej »