Obrazy na stronie
PDF

-sumraa religione orrlriia simulacra atque aras conservavit. Sic Alexander Magnus , cum Thebas everteret, non est oblitus piecatis erga Deos: sed cavit summo studio ne Deorum aedes , & alia sacra loca violarentur. In expeditione quoque Asiatica cum a Persis repeteret poenas , abstinuit a locis omnibus quae Diis dicata erant; quamvis Persae hoc potissimum injuriae genere saeviissent in Graecia. ( Polyb. \ib. j.)

C A P U T XIII.

£>uae vota facienda sint Deo.

j. Deum roga bonam mentem , bonam valetudinem animi , deinde corporis. (Senec. Ep. io.) Quidni tu haec vota saepe facias? Scito te esse omnibus cupiditatibus liberum , cum eo perveneris, ut Deum rvihil roges , nisi quod rogare possis palam. Quanta nunc dementia esc multorum hominum ! Insusurrant Diisvota turpissima ; si quis admoYerit aurem , conticescent; & quod scire homines holunt, Deo narrant. Tu sic vive cum hominibus , ranquam Deus videat ; sic.loquere curn Deo , tanquam homines audiant.

Paedalii , gens Indica , nihil aliud petebant a Diis quam justitiam.

Dicebat- Apolloriius has tantum preces esse profimdendas ab homine accedente ad Decuum templa : 0 Dii; quae tnihi conveniunt , praestate. ( Etc Nic'. Datnas. Philost. I. r. c. z.)

z. Socrates , qui fuit quasi quoddam. terrestre B z ora

oracnlum huraanae sapientiae , arbitrabatur nihil ul* tra petendum esse a Diis j quam ut bona tribuerent : cum ii soli scirent , quid unicuique esset utile; nos autem plerumque ea expeteremus votis, quae foret melius non impetrasse. (Vahr. lib. 7. f. 2.) Etenim involuta densissimis tenebris mens mortalium eHundit se se in caecas precationes. Divitias appetit , quae fuerunt multis exitio: honores concupiscit , qui complures pessum dederunt; splendida conjugia sollicite quaerit, quae ut aliquanda illustrant, ita nonnunquam funditus domos evertunt. Desinat tandem stulta inhiare iis rebus , quae illi multorum malorum causa saepe sunt, seque toram permittat arbitrio Deorum: quia qui tribuere bona solent, etiam eligere aptissima possunt.

Permittes ipsis expendere Numinibus , quid

Conveniat nobis , rebusque sit utile nostris.

Nam pro jucundis aptissima quaeque dabunt Dii.

Carior est illis homo , quam sibi, &c. (Juven. Sat. io. v. 347-)

Laudabac Socrates has antiqui poetae preces: 0 Juplter , ea quae bona sunt , nobis orantibus aut non orantibus tribue : quae vero mala , etiatn 9rantibut ne concede. (Plut. in Alcib. 2.)

C A p y T XIV•

Homo praecipuum opus Dti.

i. Animal hoc providum , sagax , memor, plenum consilii , quem vocamus hominem , generatum esc a supremo Deo praeclara quadam conditione. ( сгт. I. leg. in 22. 27.) Solum est enim ex tot animantium generibus particeps rationis Sz cogitationis , cum caetera sint omnia expertia. Quid est autem ratione praestantius-i Quae cum adolevit ez perfecta est , nominatur rite sapientia

Propter ingeneratam homini a Deo rationem est aliqua ei cum Deo similitudo , cognatio , societas. ltaque ad commoditates hominum tantam rerum ubertatem natura , hoc est Deus, largita est, ut ea , quae gignuntur , merito videantur donata nobis esse consulto , non autem nata fortuito. Artes praeterea innumerabiles repertae sunt , docente natura: quam imitata ratio ‚ consecuta est multa ad vitam necessaria , aut commoda.

z. Eadem natura hominem non solum mente ornavit , sed`€ciam dedit ei figuram corporis habilem Sz aptam ingenio humano. Nam cum Caeteris animalibus Caput in terram pronum. dedisset, solum hominem erexit , exciravitque ad coeli , quasi cognationis domiciliique sui , conspectum

Pronaque cum spedem animalia caetera terram1

os homini sublime dedit , coelumque tueri

jussit , 86 erectos ad sidera tollere vultus. (Ovid.x. Mer. v. 84.) ' ‘ omitto opportunitates habilitatesque alias corpon ris , moderationem vocis , orationis vim , quae conciliatrix est humanae societatis

3. In prima rerum constitutione cum Dii universa disponerent , rationem hominis lhabuerunn (Senec. 6. benef. с. zg. U’ z. c. 29.) Non' est homo tumultuarium Sz incogitatum opus. cogitavit nos antexnatura —‚ quam fecit. Ita est: carism simos nos habuerunt Dii , habentque: & in orbe proximos ab ipsis collocaverunt , qui maximus honor tribui potuit.

Qui se ipse norit , inteHiget se habere aliquid divinum , semperque & faciet & sentiet aliquid dignum tanto munere Deotum. (Cicer. i. Itg. n. ys>.)

Decet eos, qui student piaestare caeteris animalibus , summa opera niti , ne vitam transeant veluri pecora , quae natura finxit prona , atque obedientia ventri. (Salust. bell. Cat. c. 4.) Const»mus animo & corpore. Alterum nobis communc est cum Diis , alterum cum belluis. Animus debet imperare , corpus vero servire. Itaque miranda & detestanda est pravitas eorum , qui dediti gaudiis corporis , in luxu atque ignavia aetatem agunt: ingenium autem incultu & socordia sinunt torpescere. ( Bettum Jugurt. c. 1. )

CAPUT XV.

Virtus proprium atque vmicum bominis bonum.

Ut ad cursum natus est equus , ad arandum bos , ad indagandum canis : sic homo ad duas res natus est , intelligendum , & agendum convenienter naturae , id est rationi , in quo positum esc Honestum, & quod proprium atque unicum esc in terris hominis bonum. (Crcer. r. de fin. n. 39.) Non enim refert ad felicitatem ejus , quantum agrorum aret , a quam multis salutetur , quam pretioso le&o cubet 3 sed quam bonus sit. ( Senec. Epist. 7$.) Bonus autem est, si sit in eo ratio ad

na

Maturae voluntatem accommodata & perfecla , quae Virtus & Honestum vocatur.

1« quatuor partes Honestum dividi solet, Prudentiam , Justitiam , Fortitudinem , & Temperantiam. ( i. Of. n. f. «. 2. ) Ex singulis autem iliis virtutibus certa officiorum genera nascuntur, in quibus colendis sita est omnis vitae honestas, & in negligendis turpitudo. Itaque de unaquaque seorsum agemus , & quatuor libris compleclemur quae pertinent ad quatuor illas vktutes.

[graphic]
« PoprzedniaDalej »