Obrazy na stronie
PDF

Thales , qui fuit unus e sapientibus illis septem, dixit; Oportere homines existimarc , Deos omnia cernere; Deorum omnia esse plena : ut ubique tam sancle casteque agerent , quam si in fanis essenc maxime religiosis.

Olim tanta reverentia praestabatur templis , ut in iis exscreare aut mungere nefas esset. (Arrianus in EpiH. L 4. c. ix.)

C APUT X•

Tuta V bonorata inttr bosttt fittas*

1• Cum Galli , capta urbe Roma , Capitolium obsiderent , & intenti essent ad id , aie-quis hostium posset evadere; juvenis Romanus convertit in se civium atque hostium admirationem• Sacrificium erat statum genti Fabiae in colle Quirinali. Ad quod faciendum cum C. Fabius Dorso descendisset e Capitolio , ferens sacra manibus , per medios hostes transiit ; & nihil motus voce cujusquam & minis, in Quirinalem collem pervenit. Ibi omnibus rebus peraclis solemniter , regressus est via eadem , qua iverat , similiter constanti vultu graduque, sperans Deos , quorum cultum ne in mortis quidem periculo deseruisset , futuros esse sibi propitios. Et quidem pietas ejus tuta fuit ab hostibus, rediitque in Capitolium ad suos incolumis, Gallis aut attonitis miraculo juvenilis audaciae, auc motis religione , cujus negligens non erat gens illa. (Livius l. f• c. 46.)

2. Cum Camillus pergeret ad delendam urbem Veios , decimam partem praedae voverat Apollini. Urbe capta ac direpta , ut liberaretur eo voto, Senatus misit nave tres Legatos, qui ferrent Delphos pateram auream , donum Apollini. Hi excepti a Liparensibus piratis haud procul freto Siculo , devedji sunt Liparas. Mos erat civitatis praedam dividere , velut partam publico latrocinio^ Forte eo anno erat in summo magistratu Tima.sitheus quidam , vir similior Romanis , quarn• suis : qui & Legatos & Deum , cui mittebatur donum , reveritus, ipse multitudinem quoque justa religione implevit : adduxit in publicum hospitium legatos , prosecutus est eos etiam cum praesidio navium Delphos , & inde reduxit Romam sospites. Senatus hospitium propterea cum illo institui voluit , donaque ei publice sunt data. {Liviui itb. f. c• 1i. f? »8.)

CAPUf XI.

Publica religio frivatis affeiiibus fraelata.

Cum Galli ad Romam ferro & igne vastandam accelerare dicerentur , & nulla spes esset urbem posse defendi j multi Romanorum per agros dilapsi sunt, multi urbes petierunt finitimas , asportantes quaecumque habebant pretiosissima. ( Liv. L , 8. n. 4o. ) . .

Interim Virgines Vestales , omissa rerum suarum cura , cum consultassent, quae sacra secum ferenda essent, & quae relinquenda , quia vires deerant ad ferenda omnia; defoderunt in loco wcro quae

dam

dam condita in doliolis: alia ferentes , onere inter se partito , ingressae sunt viam quae ducebac ad Janiculum. Eas cum conspexisset Albinus e plebc Romana homo , plaustro conjugem ac liberos Hehens inter caeteram turbam quae urbe excedebat, ratus cst irreligiosura esse, sanclas Virgines pedibus fre , portantes manibus sacra populi Romani: se vero ac suos in vehiculo conspici. Itaqne statitn omisso , quod inceperat, itinere , descendere uxorem ac liberos jussit, Virgines sacraque io plauStrum imposuit, & pervexit Caere -, quo iter erat Vestalibus. Adeo tunc ih ultimo etiam casu religio publica antecellebat piivatis aflfeclibus, salvumque erat discrimen rerum divinarum & humanarum• \Florut h i. e% Ij. )

G A P U T XII. •; - •' • i

Impii strius ocius dant poinas.

r. Dionysius major , Siciliae tyrannus , ut cnidelitatem exercuit in suos, sic fuit impius in Deos fiirtis & cavillationibus. Gum in sanum Jovis venisset, detraxit ei aureum amiculum , quo fuerat a tyranno Gelone exornatus: atque in eum etiam cavillatns est , dicens : Estate gravem esse aureum smiculum , hieme frigidum. Eique laneum pallium injecit, quod dicebat aptum esse ad omhe tempu»• . Idem AEsculapio barbam auream demi jussit: Neque ertim , inquiebat , convenit , barbatum esse filiurn , cum in omnibus fanis pater ejus Apollo imhtrbis sit. Fano quodam expilato navigabat Syra

cu

tusas: & cum seamduslme cursum teneret: Videtisne 1 iilquit , amici , fMm bena navigatio dttur sacriiegis.*> Diis hnmortalibus? Non exsolvit quidem statim Dionysius debita impietati supplicia : at postea insidiis suorum oppressus , interfectus est. Divfna enim ira plerumque l^nto gradu procedit ad -vindiclam sui, tarditatemque supplicii; gravitate compeusat. (Just. Lzo. cap. c. Vaier. lib. i. cap. i.)

2.- Cum e Sicilia rediens Pyrrhus rex Epiri, classe praeterveheretur Locros, thesauros fani Proserpiiiae spoliav't , & pecunia in naves imposita, ipse terra est profeclus. Quid ergo evenit i Classis ejus post:ro die lacerata est foedissima tempestate , omnesque naves , quae sacram pecuniam habebant, ejeclae sunt in littora Locrorum. Qua tanta clade edoclus tandem Rex • esse Deos , jussit pecuniam omnem conquisitam referri in thesauros Proserpinae. Nec tameir unquam postea quicquam prosperi evenit ei: pulsusque ex Italia , ignobili morte occubuit , cum temere noclu ingressus esset Aigos. Lancea piimum leviter vulneratus fuerat a juvene quodam Argivo. Matrem habebat hic anum pauperculam , quae inter alias mulieres spe&ans praelium e teclo domus , curr. videret Pyrrhum ferri toto impetu in au&orem vulneris sui , timens vitae fllii. , protinus tegulam conipuit , & utraque -manu iibratam demisit in caput Regis. Quo vulaiere dejectus ex equo Pyirhus , a Zopyro quodam est obtiuncatus. ( Plut. in Pyrrbo. ).

3. Longo post tempore Q. Pleminius praepasrtus praesidio Romanorum in usbe Locrorum , cum i sacrorum spoliatione non abstifiuisset, & eosdem

B Pro

Proserpinae thesauros diripuisset , quos olim Pyrrhus ‚ ех senatusconsulto Practor Sz Legati Locros missi , praecipuam , ut mandatum erat , curam religionis habuere s omnem enim sacram pecuniam, quae apud Pleminium Sz milites erat , in thesauris Deae reposuerunc, cum ea quam duplam Roma attulerant , ac piaculare sacrum fecerunt. (Liv. lib. 29. c. 19. zx.) Ipse Pleminius , antea a suis hostiliter laceratus', 8l naso auribusque „шпат, prope exanimis relictus , Romam missus est ‚ causam díâurus. (Palet. l. 2. c. x.)

Sed ame causae dictionem teterrimo genere morbi in carcere est consumprus` (fun. l. 2. 6. 12.)

4. Xerxes ante navale praelium , quo victus est a Themistocle , miserat quatuor millia armatorum Delphes , ad diripiendum templum Apollinis., quasi gereret bellum non tantum cum Graecis , sed etiam cum Diis immortalibus Quae manus tota deleta esc imbribus Sz fulminibus : ut intelligeret quam nullae essent hominum vires adversus Deos. (fallin. l. z. 6. rz.)

5. contra Agesilaus , Rex Lacedaemoniorum, magnam templis reverentiam habuit. (Cornel. Nep. _in дин. c. 4.) Maxima laus fuit victoriae , quam, de Atheniensibus 8a Boeoriis apud Coroneam adeptus est _, quod antetulit irae religionem. cum enim plerique ex fuga se in templum Minervae coniecissent , Sz quaereretur ab eo quid his vellet fieri, cos vetuit violari; etsi aliquot vulnera acceperat in praelio , Sz iratus videbatur omnibus qui adversus se arma tulerant. Neque solum in Graecia sancta habuit templa Deorum; sed etiam apud barbaros

. sum

« PoprzedniaDalej »