Obrazy na stronie
PDF
ePub

Imperium Oceano, famam qui terminat astris,
Julius, a magno demissum nomen Julo.

Neque vero de Jano obserato tacuit, sed: „Dirae" inquit v. 293.:

dirae ferro et compagibus arctis

Claudentur belli portae.

Quodsi igitur satira, de qua agimus, ante pugnam Actiacam et post a. 720. scripta est, vehementer vereor ne verum viderit Grotefend., qui 1. 1. eam ad ann. 722. retulit, propterea quidem, quod praecedentem exceperit et antecesserit proxime sequentem. Improbavit hoc Obbarius in Seebod. Jahn. et Klotz. annal. vol. 15. p. 62., nimirum vulgari adhaerens opinioni, ex qua satiram post ann. 723. ortam statuunt. Ita Weichert. p. rel. p. 346. not. 11. eam a. 726., Passov. not. 146. et Kirchn. tab. chr. a. 725. adscripserunt. Heindorf. p. 370. a. 719-21.

SATIRA VI. „Hoc erat in volis" aetatem sat certis indiciis prodit. Narrat poeta a v. 51. unumquemque fere, qui sibi obvius sit, ex se quaerere ita:

,,O bone (nam te

Scire, deos quoniam propius contingis, oportet) Numquid de Dacis audisti?,,Nil equidem." Ut tu Semper eris derisor!,,At omnes Di exagitent me, Si quicquam." Quid? militibus promissa Triquetra Praedia Caesar an est Itala tellure daturus?” Dacorum mentio, quae in his facta est, probat satiram scribi non potuisse ante finem a. 723., quo primum Romanis cum illis res fuit. Nam ante pugnam Actiacam a Caesare nihil eorum, quae per legatos petiissent, adepti Antonio sese addixerant et contra Romanos arma sumpserant (Dio 51, 22. Hor. od. 3, 6. 13 sq.). Sed cum ipsi inter se dissiderent, non magnopere adjuverunt Antonium, captorumque quidam cum Suevis dimicare coacti sunt (Dio 1. 1.). Manserunt tamen Romanis infestissimi. Hinc factum, ut Antonio ad Actium superato jam exeunte anno 723. motus cierent. Nam Augusto IV. consule i. e. anno. 724. M. Crassum cum Dacis et Bastarnis pugnasse diserte perhibet Dio Cass.

51, 23. Ita intelligitur curiosos homines ex Horatio de Dacis non ante ann. 723. quaesivisse, potuisse autem quaerere fine h. a.

Eodem tempore sermo esse potuerit necesse est de praediis quae Caesar militibus promiserit. Ita vero est. Nam cum Caesar post pugnam Actiacam et eos, qui sub Antonio militaverant, et vero etiam suos in Italiam dimisisset, nec ulli quidquam dedisset, ut refert Dio Cass. 51, 3., gravissima veteranorum seditio in Italia orta est, eaque tanta, ut ipse ad eam compescendam media hieme ann. 723-24. (Dio 51, 4. μεσοῦντος τοῦ χειμῶνος ἐν ᾧ τὸ τέ ταρτον μετὰ Μάρκου Κράσσου ἦρχεν ex Asia Brundisium profectus ibique commoratus sit, donec desideria militum explevit. Qua ratione stipendiorum praemia iis solverit, discimus ex Dion. Cass. 51, 4.: καὶ αὐτῶν ὁ Καῖσαρ τοῖς μὲν ἄλλοις χρήματα ἔδωκε, τοῖς δὲ διὰ παντὸς αὐτῷ συ στρατεύσασι καὶ γῆν προσκατένειμε. τοὺς γὰρ δήμους τοὺς ἐν τῇ Ἰταλίᾳ τοὺς τὰ τοῦ ̓Αντωνίου φρονή σαντας ἐξοικίσας, τοῖς μὲν στρατιώταις τάς τε πόλεις καὶ τὰ χωρία αὐτῶν ἐχαρίσατο. ἐκείνων δὲ δὴ τοῖς μὲν πλείοσι τό,τε Δυρράχιον, καὶ τοὺς Φιλίππους, ἄλλα τε ἐποικεῖν ἀντέδωκε, τοῖς δὲ λοιποῖς ἀργύριον ἀντὶ τῆς χώρας τὸ μὲν ἔνειμε, τὸ δ' ὑπέσχετο. συχνὰ μὲν γὰρ καὶ ἐκ τῆς νίκης ἐκτήσατο, πολλῷ δὲ ἔτι πλείω ἀνήλισκε.Rebus ita compositis post triginta dies (Dione teste 51, 5.), aut post septem et viginti (Sueton. Octav. 17.) in Asiam celerrime revectus est. Jam cum loco Horatiano praedia dicantur promissa, necdum data, dubium esse nequit quin satira tum scripta sit, cum dimissi milites tumultuarentur h. e. labente a. 723. Jure autem Romani Horatium interrogare poterant, Siculamne an Italam terram Octavianus militibus daturus esset, ii inprimis, qui Antonianis partibus faverant, fundis suis timentes et praesagientes mala illa, quae nova agrorum divisione facta revera perpetiebantur.

Denique a. 723. vergenti egregie convenit, quod v. 38. scriptum est:,,Inprimat his, cura, Maecenas signa tabellis." Etenim Maecenas, Romae et Italiae tum prae

fectus, et Agrippa, qui in fine a. 723. ei in auxilium missus erat, non solum literas ab Octaviano acceperunt omnes ad perlegendum et mutandum, sed etiam anulum ejus signatorium sphingis imagine insignitum, cujus duplex ejusdem formae exemplar Octavianus habebat. Eo igitur uterque in obsignandis tabellis inde ab a. 723. utebatur. v. Dio 51, 3. Plin. 37, 4.

Quod si certum est satiram exeunte a. 723. scriptam esse, intelligitur simul, quo tempore Horatius Maecenati familiaris factus sit. „Septimus" inquit v. 40.

„Septimus octavo propior jam fugerit annus,

Ex quo Maecenas me coepit habere suorum
In numero."

Jam si septem annos prope peractos de a. 723. deduxeris, incides in exitum a. 716. vel in initium a. 717., ut rectissime observavit Kirchner. in quaest. p. 50. §. 3. Et cum Horatius nono demum mense post quam Maecenatem primum convenit in ejus amicitiam venerit (Sat. 1, 6. 58.): manifestum est primam illam congressionem factam esse aut exeunte a. 715. aut initio proximi 2).

Caeterum cave credas poetam brevi antequam hanc satiram scriberet villam accepisse, ut persuasit sibi Passov. vit. not. 102. 115. et 166. Nam jam ante pugnam Actiacam eam possidebat (epod. 1, 25. 31.), quin jam anno 721. (Sat. 2, 3. v. 5. et 10.). Et desiderium ruris, quod ex

2) Non recte igitur Weichert. p. rel. p. 458., Passov. not. 115. 116. 121. 148., Grotefend. p. 461. et olim Masson. p. 150 sq. statuerunt, Horatium Maecenatis familiaritate et patrocinio jam initio ann. 716. usum fuisse, ita ut primum eum convenerit a. 715.

Id inde factum probabile est, quod verba: „Septimus octavo propior caet." interpretati sunt ita, ut octo annos paene praeteritos ab Horatio significatos esse putent. Ita Obbarius, v. cl., in censura Kirchn. quaest. in Jahn. annal. 1836. vol. 16. fasc. 1. p. 53. scripsit haec:,,Unseres Erachtens und so dürften auch Weichert und Jahn die Worte gefasst haben, besagen sie nichts anders als: Es sind beinahe 9 Jahr, seitdem Septimus prope octavus. Aehnlich sagt Göthe in Herm. u. Dor.:,,,,Und es sagte darauf der edle verständige Pfarrherr, Er die Zierde der Stadt, ein Jüngling näher dem Manne. - So Wieland, Döring, Pass. not. 116, Grotef., aber nicht Lambin, Haberfeldt, Braunhard." Equidem recte explicasse verba mihi videor ita: „Es sind beinahe sieben volle Jahre."

[ocr errors]

primit v. 60. pariter atque amabilis rusticationis descriptio (62 sq.) certissimo documento sunt, eum pridem praedium habuisse; id quod dudum observavit sagacissimus Obbar. in diurn. schol. Darmst. 1834. p. 918.

In aetate autem satirae definienda permirus est et unanimis recentiorum interpretum consensus, quorum disputationibus corruunt etiam, quae Bentlejus in praef., eique adstipulati Heindorf. p. 392. (v. 55.), Wieland. not. 4. aliique de tempore nou recte protulerunt. Post Massonum igitur (vit. Hor. p. 150-154. et histoire crit. de la rép. d. lettr. vol. V. p. 197.) eam rationem quam meam feci secuti sunt Jahnius in annal. ann. 1831. I. 2. p. 229. et-in ed. Hor. p. 271., Kirchn. quaest. p. 19. §. 37. 38., Grotef. p. 466. a., Obbar. 1. 1., Passov. vit. not. 45. 115. et alibi.

SATIRA VII. „Jamdudum ausculto” et VIII. „Ut Nasidieni" ex mea quidem sententia praecedentem proxime secutae et a. 724. scriptae sunt. Neutrius aetas certo potest describi. In novissimis esse septimam inde colligas, quod praedium Sabinum v. 28. et 118. ita memoratur, ut poeta pridem in ejus possessione fuisse videatur. Sed in explorando tempore sat. 8. frustra laboraveris. Nec expisceris facile, quis ille Nasidienus fuerit. Non enim posse intelligi Salvidienum Rufum, Octaviani amicitia clarum id quod praeeunte Lambino probare studuerunt Heindorf. p. 425. et Buttmann. in Mytholog. vol. I. p. 332 sq.-bene ostendit Weichert. poet. rel. p. 418. Quippe Salvidienus jam a. 714. mortem obierat (Dio Cass. 48, 33. Appian. b. civ. 5, 66. Liv. epit. 127.). Nec Spohnio (ed. Jahn. p. 271.) credo intelligenti Q. Nasidium, M. Antonii ducem et classi praefectum, quem M. Agrippa ad Patras pugna navali devicit a. 723. (Dio 50, 13.). Kirchn. in tab. chron. sat. 7. anno 725., sat. 8. a. 724. assignavit, Grotef. p. 465. b. et 466. a. utramque a. 724.

-

Cap. III.

De epodon aetate.

In ordinandis epodis Horatium probabile est metrorum rationem habuisse. Certe hanc ob caussam decem priores juxta se positi esse videntur. Nec in his neque in reliquis aut argumentum aut aetatem respexit. cf. Passov. not. 183.

EPODUS I. „Ibis Liburnis”,,,in quo Maecenatem prosequitur euntem ad bellum navale cum Augusto adversum Antonium et Cleopatram", ut ait Acron ad v. 1., medio fere a. 723. compositus est. Cum enim Caesar et milites omnes et vero etiam senatores et equestris dignitatis viros Brundisium evocasset, τοὺς μὲν, ὅπως τι συμπράξωσιν αὐτῷ, τοὺς δ ̓, ὅπως μηδὲν μονωθέντες νεοχμώσωσι. τό, τε μέγιστον, ὅπως ἐνδείξηται τοῖς ἀνθρώποις, ὅτι καὶ τὸ πλεῖστον καὶ τὸ κράτιστον τῶν Ρωμαίων ὁμογνωμονοῦν ἔχοι (Dio 50, 11.), etiam Maecenas eo se contulisse videtur. Nam quod a Scholiastis narratur Liburnis praepositus fuisse (Acron: ad actiacum bellum iturus Caesar Augustus Liburnis praeposuit Maecenatem. Cruq. ad v. 1.: ad Maecenatem, qui omnem militiam Caesaris naumachia i. e. navali proelio ordinaturus proficiscebatur ad bellum actiacum.), id vehementer vereor ne commenti sint ob v. 1. Nil certe hac de re historici. Sed utut hoc est, dubitari nequit quin Maecenas ceperit quidem consilium in bellum paratum abeundi, nec tamen peregerit. Nam eo ipso tempore Romae

« PoprzedniaDalej »