Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Ad tollendam e nostris scholiis omnem ambigui- A tatem atque confusionem,non abs re erit discrepantes lectiones Hebraicas veterum scriptorum, ac recentiorum grammaticorum, in certas classes dispertire. Primum itaque dicemus de variantibus lectionibus in litteris consonantibus.

Beth quod vocant raphatum, sive destitutum puncto daghesh, sonat apud nostrum Anonymum, quasi U consonans, in quo nihil differt ab Hebræis hodiernis. Verbi gratia Psal. 11, vers. 8, legit istam vocem Da besevet: quod similiter legunt grammatici recentiores, propter punctulum meditullio primi beth inscriptum in Massoretharum exemplaribus quo puncto privatum secundum beth pronuntiatur ac legitur ut v. vers. 1 et 12 ejusdem psalmi I idem 2, beth, non daghessatum sonat v, 172, vedu : 1728, thovedu : idque in omnibus fere versiculis subsequentis psalmi XLIV studiosus ipse lector observare poterit, præcipue vers. 1, in verbo 1 et 127, quod Hieronymus sexcentis locis legebat dabar B et tob: Anonymus autem legit davar et tov, ut nunc temporis.

Hheth duplicem habens aspirationem exprimitur sæpius apud Anonymum per H litteram majusculam, ut psal. XLIV, vers. 1, w, ra Has; vers. 3,

Hen, etc. Hodie legimus ruchasch, chen, vel rahhasch et hhen. In hujus ergo litteræ prolatione consentiunt Hieronymus ac scriptor anonymus ; quia S. Doctor duplicem agnoscit multis in locis aspirationem hheth, quam Incognitus satis indicat forma elementi majuscula.

lod in futuro verborum et alibi in nominibus le

git juxta sonum g; psal. XLIV, vers. 7, 5, gippolu, ubi g ex pronuntiatione librariorum inductum videtur pro j consonante, gippolu pro jippolu; psal. II, vers. 9 et 13, jocer et jivear, etc., cui lectioni astipulantur Rabbini non pauci.

Caph juxta eumdem auctorem aliquando sonat ut k, nonnunquam ut c. Ita enim psal. II, vers. 13, Latinis litteris expressa sunt et b, ki, et col. Nostri tamen hebraizantes Kaph initiale semper K legunt Kol ut Ki. Hieronymus Chi et Chol.

Sumech, durum s, reddit per > majusculum. Sic psal. 11, vers. 8, DEN, AfSe; vers. 13, D, HoSe. Eodemque modo legit Sin Ephraimiticum, quod alio nomine dicitur Sin Sibolet. psal. XLIV, vers. 9, ww, Sason. In hoc sono litteræ samech consen. tiunt tum veteres, tum recentiores.

In elemento. phe, sæpius dissentit ab Hieronymo, quia Anonymus ille imitatur lectionem Hebræorum recentiorum in daghessato; quod p legit, non phe more Hieronymiano nullum daghesch agnoscente. Psal. 11, vers. 9. Dyın, tenapecem ; vers. 12. J. Pen; vers. 13, DN, apo, etc. Nec ta

C

vahed

men usquequaque consentit cum hodiernis grammaticis, qui duplicant sonum pe ubi daghesch forte occurrit:unde legunt tennappetcem, et appo cum duplici p; quod vetus Scriptor legit cum unico. Infra tamen, psal. XLIV, vers. 7, duplicat litteram p in verbo 5, gippolu, sive jippolu.

De Tsade curiosius observari debet, ipsum ab Anonymo legi ac exprimi solitum per c; ut supra psal. 11, vers. 9, in voce tenapecem; et ibidem in 3 iocer. Psalmo autem XLIV, vers. 7, legit illud quasi litteram duplicem cum tc,, Heitcecha. Propius itaque accedit ad lectionem Hebræorum hodiernorum, maxime si litteram c inflectas ut in voce vernacula nostra façon, et in nomine françois. Notandum tamen tsade finale apud eumdem Scriptorem sonum habere x, b, arez, etc.

Thav daghessatum in libris Hieronymianis nusquam auditum, agnoscit ubique Anonymus noster cum Massoretharum discipulis: hinc teroem et tenapecem. etc., quæ apud Hieronymum cum thav aspirato legerentur theroem et thenaphesem.

Jam quod vocales seu motiones spectat, hoc specialiter observandum venit in ms. codice, Scheva initiale legi solitum juxta sonum vocalis sequentis; ut psal. I, vers. 8 et 13, bw, saal pro scheal, DND, maat pro meat, etc. Sciunt vero Hebraicæ linguæ periti, veteres olim legisse eodem modo DID, Sodom, et N, tsabaoth; licet hic modus abierit nunc in desuetudinem, uno excepto Scheva, quod immediate subsequitur iod non notatum hhiric; ut, liiom, non leiom.

incognitus; sæpius etiam forma litteræ extensa, Ain quasi vocalem a semper exprimit auctor ac puncto intra eam inscripto: quam nos diligentiam imitando assequi non potuimus defectu typorum æqualium. Neque vero viɛuntur hodie apud typographos hujusmodi characteres litterarum,quos ad usus lectionis Hebraico-Latina fingere ac pingere placuit scriptori perantiquo, qui non solum in din expresso per A, sed in aliis pluribus litteris puncta posuit intima, libris editis nequaquam imitanda. Hæc itaque monuisse sufficiat. Cætera studiosorum curiositati investiganda permittimus: ne singula percurrentes eorum diligentiæ invidere dicamur.

Caveat tamen lector nonnulla librariorum veterum paragrammata, et quæ minus bene descripta sunt ab eis in manuscripto: ut est illud psal. II, vers. 8, vaa Huzadcha prò vaa Huzathcha, quæ pronuntiando facile confunduntur, id est, sonus d cum sono th. Similiter psal. XLIV, vers 15 zahad pro zahab, d pro b; vers. 20, vaheth pro vahed. Alibi addunt vocalem e ad sonum litterarum consonantium; sic versu 7 ejusdem psalmi XLIV, bleve pro blev; vers. 14, Ame pro Am, etc.

[blocks in formation]

I. Quid significet Bibliotheca Divina. - II. Consilium Hieronymi in vertendis Scripturis sacris.- III.Ejusdem studium in lingua Hebraica perdiscenda.-IV. Quos habuerit hortatores, quos oppugnatores suarum 'translationum ex Bebræo.-V. In suis translationibus nimiam vitabat novitatem, et interpretationis xxxoλíav. 33 PROLEGOMENON II. De tempore translationum Ilieronymi et earum usu in Ecclesia.

53 I. Diverso tempore, nec servato sacrorum librorum ordine suas versiones edidit Hieronymus. II. Apud III. HieGræcos ac Latinos statim lectitari cœperunt. ronymi translationibus utebantur coetanei scriptores.IV. Tempore Gregorii Magni Ecclesia Romana, ex Hebræo,et antiqua ex Græco editione usa est. -V. Galliarum præsertim Ecclesiæ Hieronymianas versiones cæteris anteponebant. VI. Ecclesia catholica versionem Latinam Hieronymi publico decreto authenticam declaravit, et eam in suos usus adhibendam decrevit. 53 PROLEGOMENON III. De Canone Hebraicæ veritatis et scholiis ejusdem marginalibus.

81

[blocks in formation]

LIBER JOEL.
LIBER AMOS.
LIBER ABDIÆ.
LIBER JONE.
LIBER MICHEÆ.
LIBER NAHUM.
LIBER HABACUC.
LIBER SOPHONIÆ.
LIBER AGGÆI.
LIBER ZACHARIÆ,
LIBER MALACHIÆ.

PRÆFATIO HIERONYMI IN

LIBROS SAMUEL ET MALACHIM.

595

[blocks in formation]

1083

1089

1097

1097

1101

1187

1111

1113

1117

1121

1133

[blocks in formation]

BRAICAM VERITATEM.

1183

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »