Obrazy na stronie
PDF

veritate Hebraica hujus patriarchs comme- A moratio. Ea autem quae obelis signata, erant, nulla expositione dignabantur apud dríceos, quippe quod alieua a fonte Scripturarum, et adscititia haberentur in verbis prophelicis. Tempus me deficiet, si cuneta replicem quae in Procopii Gazaei collectione affalim occurrunt ad manifestandam aucloritalem, quam Hebraicx veritati tribuere Graeci scriptores. Verum nefas sit omisisse quae de annis chronologies priorum patriarcharum ante diluvium, scribit Procopius, quasi nomine aliorum omnium Graeciae tractatorum :Notandum est, inquit, Hebrxum semper circa centenarium numerum versari in componenda В genealogía, exempli gratia : Adam nattts anuos 230 genuit Seth, qui primogenitus censetur : sed Hebrceus sic scribit: Adam natus annos 130 genuit Seth {Gen. v, 3)... Enos vero vixit nonaginta annis, et genuit Kenan {Ibid. 9)... Kenan vero vixit septuaginta annis, et genuit Mahxlalel, etc. {Ibid. 12 seqq.) IIa consequenter usque ad patriarcham Henoch, qui cum Deo ambulans subíatus est, ne malitia mutaret intelleclum ejus. Minorem vero numerum codicum Hebrœorom hoc modo prosecutus Procopius, agnoecit talem chronologiam summa diligentia fuisse adnotatam a Moyse: Ecce quanta di- С ligentia adnotatum sit temptts quod prœcessit generationem liberorum, et quod denique insccutum est. Hie quidem in cap. v Geneseos probat Scripturam Ilebraicam ; at in Commentariis ad versum oclavum capitis Xixii Deuteronomii, errorem Septuaginta manifeste redarguit his verbis: Ab Adam usque ad Noe ab eo decimum, annis circiter bis mille quadraginta duobus, qui error LXX Interpretum est, nullus in spatiosum iter reflexisse, historia fertur. Ne congeries muitorum similium testimoniorum lectorem obrueret, plora prœtermitto ex iis quae legi in Commentariis Procopii. Si cui jam alíala D non sufficiant, consultât ipse Commentarios in Octateuchum, et verum me dicere comprobabit.

Caeterum de œtate Procopii Gazaei sophistae non una est eruditorum sententia. At si vera est epistola ejusdem Procopii ad ipsum Hieronymum scripta, quam Isaac Vossius ail'erebat in responsione ad terlias Simonii objectiones, pag. 117, aequales fuisse Hieronymum ас Procopium necesse est. Probat vero Joannes Curterius, interpres Procopii in

Isaiam prophetam, Theodosii primi sœculum atligisse sophistam nostrum Gazaeum : imo et prius etiam aliquanto cEepisse, cum hic se multos alacriter martyria subeuntes vidisse testetur, quœ in Juliano cessasse ieperiuntur: a cujus imperio ad idolorum alteram usque dejeclionem, Procopii sacculum produci queat. Vide praefationem Curlerii in Epitomen variarum commentationum in Isaiam prophetam. Utut sit do tempore Procopii Gazaei, certum ab eo exstat Graecos scriptores ecclesiasticos omnes veritatis Hebraicae tenacissimos fuisse cum Tlieronymo: Septuaginta vero Interpretes saepius ab ipsis abjeetos esse. Praeclare quidem commendatur Hebraica Veritas ex iis quae modo recensuimus: praecipuum tarnen ас singulare est ad ejus laudis accessionem, quod in rebus maximi momenti, ac fidem catholicam speetantibus, ad fontem Hebraeum recurren!, et, lingua; peregrinas auxilia quaerere teneantur Graeci atque Latini orlhodoxi. Procopium jam vidimus repudiantem Septuaginta Interpretes, qui occasionem erroris praebuerunt in primo versículo Genesfos, propter verbum fecit; ut multi dicerent Mosen credidisse ex praejacente materia Universum cœli ас terrae opificium conditum fuisse. Hujus opinionis imperitiam non aliunde refellit. Procopius, quam ex Hebraico contextu, ubi diserte testatur Moses Deum créasse, N13 bara id est ex nihilo condidisse cœlum et terram. Cum autem creationis inundi ex nihilo fidem exeludant aliquo modo Septuaginta Translatores, pejus adhuc creationem indueunt in aeternam Sapientiœ Dei generationem, et inde Arianes baeresi ansam sui dogmatis subministrant. Ideo saneti Patres provocant ad Hebraicam veritalem, qua error Arianorum validissime confutatur. Epiphanius haer. 68, pag. 320, Arianis, locum a LXX male editum, ô Kúp'.o; е'хтип (is, urgentibus, ita reepondit : Hi, cum Hebraicas dictiones ñeque attigerint, ñeque noverint, ñeque commodo se habeat harum vis, sciant: proterve et petulanter insultarunt, graves inimici: quœrentes occasionem unde fidem mutilent, imo magis seipsos, nee enim possunt veritatem. Et quia invenerunt, Dominus creavit me {Prov. vin, 22), periculose velut imaginantes somniant, ea, quse ad nihil commoda sunt, vitx inferentes, et orbem terrarum turbantes : at Hebraica lingua non sic habet. Unde et Aquila dicit, Dominus possedit me, etc. De eodem testimonio bœc habet Hieronymus lib. u Commentariorum in caput iv (veri 24.) Epistolae ad Ephesios: Unde et hxrâsis nativitatem Christi calumnians, Salomonis usurpât exemplum : Dominus creavit me initium viarum suarum. Quod ipse casligat lib. и Commentariorum in cap. iv MichœiB (vers. У), dicens: Sive, ut Hcbrœo scribiiur, Dominus possedit me. Canani enim ('ЗЗр) non creavit me, sed possedit me habuitque, significat. Clarius adhuc in epistola ad Cyprianum, ubi exponit octogesimum nonum psalmum. Ait igilur non longe ab initio : Simile quid et in Proverbiis ex persona Sapientix, qui Christus est, legitur: Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua: ante sœcula fundavit me in principio : antequam terram faceret et abys803, priusquam producerel fontes aquarum, priusquam montes firmarentur, ante omnes colles generavit me (Prov. vin, 22-25.) Nullum пи/nu debet verbum creationis movere, cum in Hebrxo non sit creatio, qux dicitur Вана (о*п), sed possessio : ita enim scriptum

est, ADONAI CANANI HESITH DERCHO (НВД1

»ЗЗрГПГР ЛпЬул), quod in lingua nostra exprimitur, Dominis possedit me, initium viarum suarum. Inter possessionem autrui et creationém multa diversitas est. Possessio significat, quod semper Filius in Pâtre et Pater in Filio fuerit. Creatio autem ejus, quiprius non erat, conditionis exordium. Idem Hieronymus, libro Quœstionum Hebraicarum in Genesim, et libro primo ad versus Jovinianum, urget immaculalum partum Virginie Mariae tum ontra Judaeos, tum contra haereticos, ex dictione Hebraica лпЬул aalma, quae legitur Isaiœ vu, 14, ubi virgo paritura nostrum Emmanuel pradicta erat. Loquatur Isaias, inquit sanctus doctor lib. i adversus Jovinianum, spei nostras fideique mysterium. Ecce virgo in utero concipet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel. [Ibid.) Scio Judœos opponere soleré, in Hebrxo verbum Aalma, non virginem sonare, sed adolescentulam. Et revera virgo proprie Bethdla, adolescentula autem vel puella, non Aalma dicitur, sed NAABA. Quid est igitur quod significat Aalma l Absconditam virginem, id est, non solum virginem, sed cum ê-reixaoît virginem : quia non omnis virgo abscondita est, nee ab hominum fortuito separata conspectu... In eo loco in quo ait: Virgo quae egredietur, ut hauriat aquam [Gen. xxiv, IG, in

A Hebraico scriptum est Aalma, id est virgo secreta, et nimia parentum diligentia custodita. Aut certc ostendat mihi, ubi hoc verbo appelleniur et nuptx, et imperetiam confiiebor. Pro purissimo virginilatis et inlegritalis honore adveisus eumdem Jovinianum dum supra militaret libro jam laudato Hieronymus, hoc Zacbariae commate haeresim jugulabat. Et expletur, inquit, illud vaticinium Zacharix, duntaxat juxta Hebraicam veritatem de Ecclesix virginibus prophetantis: Complebuntur infantibus, et puellis ludentibus platea' ejus [Zach, rni, 5). Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi

В frumentum electorum, et vinum germinans virgines [Zach, ix, 16, 17)? lstx sunt virgines, etc. Vides, prudene lector, spei nostrx fideique mysteriis, cum adversus Judaeos, tum adversus hœreticos, patrocinia quœsita e codieibus Hebneorum, et Ecclesia; catholics inviclissimos púgiles, ubi quaestio est de fide nativilatis Christi, Verbique aeterna generatione, ad Hebraicam semper provocasse veritatem. Quod ulique incassum ivisset, nisi conslans ac perpetua fuisset habita apud omnes auetoritas Hebraeorum voluminum. Mérito proinde aiebat Hieronymus epist. 74, ad Marcellam: lampridem cum voluminibus

С Hebrxorum editionem Aquilx confiero, ne quid forsitan propter odium Christi sinagoga mut aver it, et ut amicx menti latear, qux a l nostram fidem pertineant roburandam, plura reperio. Suspicabatur vir sanctus Aquilam subdola interpretatione nonnihil mutasse de Scripturis Sanctis, dumque editionem ejus cum fonte Ilebraeo сип tendit, plura reperit Hebraica veritate ad comprobationem nostra; fidei. Quare alibi pudebat tanlum doctorem conlentionis nostrorum sciolorum, qui Hebraicam veritatem, id est suam ex Hebraeo translationem, arguebant. Judxi, inquit, contra se legunt, et quid pro se

D sit, nescit Ecclesia.

Pro Ecclesia maxime erat quod in prophetarum voluminibus Hebraeis legebatur: utque inconcussum haberet fides Christiana apud ipsos'inimicos testimonium. Judœorum gentem Deus per terras dispergi voluit cum instrumentis divinarum Scripturarum, quibus nostra; religionis sacramenta non conficta, sed a vero Deo promissa atque completa demonstrantur. Hinc sanctus Augustinus de Civitate Dei lib. xvin, cap. 46 : Nobis quidem, inquit, illœ sufficiunt prophetix, qux de nostrorum inimicorum codicibus proferuntur, A quos agnoscimus propter hoc testimonium, quod nobis inviti perhibent, eosdem codices habende atque servando, per omnes gentes etiam ipsos esse dispersos, quaquaversum Christi Ecclesia dilatatur... quoniam si cum illo testimonio Scripturarum in sua tantummodo terra non ubique essent, prefecto Ecclesia, qux ubique est, eos prophetiarum, quae de Christo prxmissx sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset. Idem docebat in P.-almum LVi, vers. 7, cum diceret: Ut Judxi tanqttam capsarii nostri libros nostros circum ferrent, ut cum bagani non credunt, qux nos de Christo prxdicta fuisse dicimus, quasi В a nobis essent conficta, mittamus eos ad inimicos ftdei nosirx Judxos, qui libros nostros circumferunt, in quibus cadem habentur, qux nosprxdicamus. His consonant quae leguntur apud Justioum Märtyrern Oralione prima ad Grœcos, ubi rcligionis Christianas libros asservatos esse pronuntiat cum sacris Judaeorura exemplaribus: nee id quidem fortuito, sed ex divinas providentiae consilio admirabili: Nam quod etiam nunc apud Judxos pietatis nostrx libri asservantur, divinx id de nobis opus est prudentix. Audiendus de eodem argumento Tertullianus, qui apertissime demonstrat eupremam fuisse in Ecclesia С Christi auetoritatem Hebraeorum voluminum ad rerum ineffabilium veritatem coraprobanilam, et etbnicis fidem faciendam de cullu Christiana? religionis nostras. Inanium itaque fboium cultores hoc modo compellit et interpellât. Apologet, cap. 18 et 19 : Hxc et nos risimus aliquando. De vestris fuimus: fiunt, non naseuntur Christiani. Quod diximus prxdicatores, prophetx de officio prxfandi vocantur. Voces eorum, itemque virtu tes, quas ad fidem divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nee iste nunc latent... Hodie apud Serapcum, Ptolomxi bibliothecx cum ipsis Hebraicis litteris exhi- ß bentur. Sed et Judxi palam lectitant. Vectigalis libertas vulgo aditur sabbatis omnibus. Qui audicrit, invenid Deum: qui autem siuduerit intelligere, cogetur et credere. Primant instrumeniis istis auetoritatem summa antiquiias vindicat : deos vestros, ipsa templa, et oracula, et sacra, unius interim prophetx scrinium sxculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Judaici sacramenti, et inde etiam nostri. De Hebraeis voluminibus locutum fuisse Tertullianum hoc Apologelici

Joco, nemo prudens ac sobrius inficiabitur. Si qui erunt tantis cervieibus, qni audeant ad suos sensus contorquere tarn apertum anliquissimi scriptoris testimonium, facile ex ipso textu ordineque sermonis eorum pervicaciam revincere poterunt, qui controversias scribunt, vel disputalioncs prolixas instituunt. Nos acquis lectoribus, non litigiosis, haec scripsisse contenti, ad alias pergemus probationes.

Summam ex alio capite auetoritatem deducimus Hebraeorum voluminum. Nam cum sanctorum Patrum celebratissimi Hilarius et Ambrosius exemplaribus secundum Hebrœum correctis et emendatis semper adhœserint, ex eo nobis evidentissimum indicium praebent quanta fueiit apud illos dignilas Hebraeorum codicum. Hanc in sánelo Hilario venerationem erga fontem Hebraeum observât Petrus nosier Coûtant, num. 19 et 20, admonitionis in Commentarium Psalmorum, sive in tractatus Hilarii super Psalinos. Is lamelsi nalam do mundi aetate controversiam ingredi forte nolens, omnem a se removet suspicionem opinionis praejudicatae in gratiam Hebraeorum voluminum, testisque accedit locuples ad declarationem sententiae sancti Hilarii, quem nobis edidit. Sic igitur nonnulla loca Operum a se nuper editorum expendit: Quanti etiam jecerit (Hilarius) Psalmorum librum apud Grxcos, secundum Hcbrxos emendatum, initio littera 8, psal. CxviTi, testatum reliquit: ubi a prxconcepla sententia, quam Laiini codices confirmaban t, ас nonnulli Grxci, ob ttnam illius auetoritatem discedit. In ejusdem libri emendatione, ut in totius psal mi cxviu explana fione, consensu Ambrosius in cumdem locum. Utriusque verba ab illud Luciani martyris opus commode referes, de quo Euthymius testatur: omnibus edilionibus visis, et cum Hebraica verilate diligentissime collatis, propriam editionem, nihil mancum, nihil habentem superfluum, Christianis tradidit, etc.

Ille cum ex hoc loco, quo librum secundum Hebraeos emendatum tanti ducii, turn ex altero, quo Grxcis codicibus, quia ex Hebraeo fonte proximi sunt, aliquanto plus quam Latitiis auctoritatis esse innuii, suam de Hebrxo textu sententiam manifestant fecit. Ñeque vero textus hujus sinceriiatem arguit, sed tantum ab ejus ambiguitate sibi cavendum monet. Imo si verba illius in psal. 11, num. 3, asscquimur, libri Hebrxi simul cum Us quos

Septuaginta Translatons ediderani, post re- A. Scripturis canonîcis reripiendis: ita ut non

surrectionem Domini collati sunt, et cum fideliter constantes comperti essent, utriusque indissolubilis constituía est privilegio doctrina? et œtatis aucloritas. Certe cum ibidem /atetur, Hebrxis non necessarias fuisse Seniorum Septuaginta transi at iones, cumque numero A Paulo Hebrxo apud Hebrxos Hebrxo textu uti licuisse ostendit, aperte indicat, scse hunc corruptum nequáquam suspicari. Tantum abest ut deprávalos putaret Hilarius codices Hebraeorum, quin potius indissolubilem eis conslitrit auctoriiatem, cum docet libros illos diligenti et religiosa custodia fuisse

plures in Canonem Veleris Testamenli admitterentur ab Ecclesiis Christi, quam viginti duo, qui in Judaeorum Canone habebantur. Testes huic assertioni sunt Melitonis Sardensis Catalogus apud Eusebium libro iv Historia; Ecclesiasticœ, capite 26; Orígenes homilía 7 in Josué, Commenlario in psalmum i, et apud eumdem Eusebium libro vin, capile 25; Laodicena; synodi canon 60; Synopsis vulgo Athanasii Alexandrini dicta, et ejusdem Epístola festiva ; Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi 4 ; Gregorius Nazianzenas Carmine de libris Autlienticis; Amphilocbius ad

servatos, post passionem et resurrectionem В Seleucum de iisdem Scripturis, et alii bene Christi collatos cum vcrsione LXX Interpretum, ac usu quotidiano celebratos, Hebraeos inter et aposlolum Paulum. Ineignem adeo locum haud integrum recitasse vix mihi concédèrent lectores studiosi: quare totum affero, prout editus est a nostro Coustant; Horum igitur translations Hebrœis tum lingua tantum sua ufeniibus non erant necessarix. Ipsis tarnen omnibus diligenti et religiosa custodia observatis, quibus postea quam Dominus legem отпет sacramento et corporations sux, et passionis, et resurrectionis impleverat, cum his libris, quos regi iidem

multi, quos hic non recenseo. Latinorum vero duo in primis, Hieronymus et Rufinus Aquileiensis, qui diserte testati sunt libros Sapientix, Ecclesiastici, Judith, Tobix, et Machabxorum, legi quidem consuetos esse in ecclesia ad œdificationem plebis : non tarnen inter canónicas Scripturas tuisse adhuc admissos. Consule Hieronymi Praefaüonem in libros Salomonis, et Symbolum supra dicti llufmi. Praelerea colligi potest ex ipsis Hilarii verbis librorum divinorum Canonem recensenlis, de usu in Ecclesia recepto eum fuisse locutum. Nam cum addat, post recen

translatores ediderani, collatis, et fideliter С sitos viginti duos libros. Quibusdam autan

consonantibus compertis, indissolubilis constituía est privilegio doctrines et xtatis auetoritas. Beatus ergo apostolus Paulus, secundum professionem suant Hebrxus ex Hebrxis {Philipp, in, 5), etiam secundum Hebraicam cognitionem et /idem psalmum huncprimum esse dixit, translatorum distinctione non usus: cui maximum hoc prœdicandi ad Synagogx principes Studium erat, ut Dominum nostrum fe sum Christum Dei Filium, natum; passum, resurgentem, regnare in xternum ex doctrina legis ostenderet. Tcmiit itaque hunc modum, ut Hebrxus ipse et Hebrxis prxdicans, Hebrxorum consuetu-' dine uteretur. Bene monet supra dictus noster editor Hilarii, verba isthaec traetalus in и psalmum maxime favere Hebraico textui, illique concessam esse ab Hilario indubitatam aucloritatem aelatis atque doctrina:. Sed cum eo consentiré non possum, ubi exislimat librorum sacrorum Canonem recensitum fuisse ab Hilario juxta Hebrœos, non juxta usum Ecclesix suis temporibus receptum. Quippe usque ad aetatem hujus sancli Doctoris unus fuit usus Judœorum ас Chrislianorum in

visum est, additis Tobia et Judith, viginti quatuor libros secundum numerum Grxcarum litterarum connumerare, etc.; perspicuo ostendit Christianos in hac enumeratione esse inlelligendos; quis enim inter Circumcisos, librum Judith vel Tobiae in sanctarum Scripturarum Canonem fertur admisisse? Chrisliani igitur erant, et qui viginti duos tantum libros canónicos suscipiebant, el qui viginti quatuor connumerabant secundum numerum Graecarum litterarum. Hœ rationes lanti momenti ac ponderis mihi videntur, ut recedere me compulerint a superiori sodalis nostri senlentia, quanlumvis ejus in aliis Studium probem. Verum inter amicos eliam et fratres nihil officii hsec opinionum diversi

tas.

Quanta demum fuerit auetoritas Hebraeorum codicum apud Hieronymum, Augustinum, Cassiodorum, Eucherium Lugdunensem, et caeteros posteriores Latinee linguae homines, superfluum esset hic adnotassa: quia neminem virorum sludiosorum novi, qui non fatealur, prajdictos Patres verilali Hebraica; primas partes semper tribuisse in

auctoritate divinorum voluminum. Et nisi me fallal opinio, satis superque res ipsa demonstrata est in opusculis nostris, quae nuper eilidi in defensionem Vulgatse Lalinee, ac Hebraic« veritatis. Hue non timemus amandare quoscunque delectat simplicis ас purae veritatis aspectus, non mendaciornm fucata faciès, sermonisque lenocinium. Praeterea consuli velim quae supcrius a nobis explicata leguntur prolegómeno secundo, num. 4 et 5. Quoniam in illis apertissima est auctoritas qua gaudebant apud Gregorium Magnum, ac in Gallicanis Ecclesiis, sacri Haebraei codices. At prœsenti quaestiunculae flnem facientes,

A vel Hsec sunt

nomina {Exod i, ]). Leviticus dicitur, Vajicra; apud Origenem, Outxpá, Vikra ; apud Hieronymum, Vajccra; in Hebreeo scriptum est юрЛ- Id vero significat, Et vocavit {Levit. i, i). Quarlus Mosi liber, quem Numeros vocamus, incipit ab hoc verbo -nvi, Vajedabber, et eodem modo vocatur ab Hebraeis. Nam quod Orígenes notavit in psalm, i, de volumine Numerorum, non primam vocem spectat, sed potius argumentum in eo pertractatum {Num. i, xxvn passim), ut diximus in notis ad prologum Galeatum, col. 318. Quintus denique legis Mosaicœ liber dictus est Elle haddabarim, vel

lectorem studiosum monemus, textum Не- В ex Origene "Elit аоЗебарг^, Helle haddebarim;

in Hebraeo enim istud habet initium, rhu a'D77, Elle haddebarim, id est, Hxc sunt verba (Deut.i, 1). Haec est prima pars Canonis Hebraica? veritatis, qua Pentaleucho Mosis conslituitur.

Secunda pars, sive secundus ordo librorum Canonis complectitur omnes prophetas, Priores scilicet, et Posteriores, uti vocantur a Judaeis, D'ïramb DW3J, Neviim rischonim, et р'ЗТТГМ DW2J Neviim ahharonim. Priores sunt quatuor, qui librorum fosue, fudicum,

braienm conceplis verbis appellatum fuisse veritatem Hebraicam, tarn ab aucloribus Graecis quam a Latinis Patribus. Sic Orígenes loco supra citato. Procopius similiter, et Euthymius Praefatione in Psalmos; inter Latinos autem Hieronymus ubique arcem tenet veritatis Hebraicx; Augustinus lib. xviii de Civit. Dei, cap, 44, et Quaestionibus in Heptateucbum, de quibus antea dictum est; Beda, Albinus, Joseph abbas ejus discipulns, Rabanus Maurus, Agobardus, Claudius Taurinensis Stephanus Giverciensis, et alii innumeri his recentiores.

IV. Facilis est ac expedita partium singu- С laruin Canonis expositio: quia tres ordines qaibas constat, distincte et explicate ab Hieronymo descripli sunt in prologo Galeato Scripturarum, quern preemissit quatuor Iiegum libris, ad quorum etiam frontem a nobis editus est. Ne actum tamen hie agere videamur, nonnulla de eodem Canone disseremus, quae nondum disputationibus ventilata sunt, ñeque in notis, neque in prolegomenis nostris. In tres itaque partes omnis Scriptura a Judseie divisa est, in Legem, in Prophetas, et in Hagiographa. Prima ciaseis, sive primus ordo, qui л Tin Thor a, id est Lex, ab eis dicitur, quinqué libros Nosis continet, Genesim scilicet, Exodum, Leviticum, Numeros et Deuteronomium. Hi omnes a principiis suis nomina soitiuntur apud Juilœos, ita utGenesis vocelur Bresith, quia primum hujus libri vocabulum in textu Hebraico est n'wn Beresith, quod significat, In principio [Gen. I, 1). Similiter Exodum vocant Ellesmoth, sive OikXXejjjuóo, Vellesmoih, ut legit Orígenes Commentario in psalmum I. Nam primae voces in libro Exodi istae sunt nhw ПТО©, Vellesmoih, quod interpretalur, Et hxc nomina,

Samuelis, et Malachim, id est Begum, titulo praenotantur. Posteriores autem prophetœ quatuor ilidem volumina constituunt, i Isaías. ir Jeremías, in E^echiel, iv Duodecim Minores una simul. Octo igittir habet libros secunda classis in Canone Hcbraicœ veritatis. Ita tamen ut volumen Ruth unico volumine complexum sit cum Judicum libro, qui apu.i Hebraeos D'nsw, Sophtim, vel Juxta Origenem EuxpsTi'n, Sophetim, dictum est.

Tertius ac ultimus ordo Hagiographa possidet, quœ ab Hebrañs п'Ппэ Kethuvim nuncupantur, id est, Scripta; non quidem vulgaria, sed sancta et ичргтга, bervahh haccodesch, per Spiritum sanctum litteris consignât^, hoc est, per immediatum afflalum D sancti Spiritus. Gonsule Maimonidem in More Nevochim parte n, cap. 45. Hagiographa autem novem numerantur, Tob, Psalmi, Proverbia, Ecclesiastes, Canticum canticorum, Daniel, Paralipomena, E{ras, et Esther. Apud Origenem liber Psalmorum inscribitur sí<ptp OiXX',4, Sepher thillim, et Proverbia prœnotantur titulo M'cxXiiO, Misloth. Quod ideo adnotamus, ne nos pratereat varians horum nominum lectio apud veteres; nam aliter leguntur apud Hieronymum, nempe Sephar tallim, et Masaloth, vel Masloth. Caetera

« PoprzedniaDalej »