Obrazy na stronie
PDF
ePub

rex. Audivit autem Athalia vocem
populi et egressa ad turbas [h. ad populum] in
domum Domini, vidit regem stantem super tribu-
nal juxta morem, et cantores et tubas [h. tibias]
propter eum 1, omnemque populum terræ lætantem,
et canentem tubis [h. tibiis]: et scidit vestimenta
sua, clamavitque Conjuratio, conjuratio [h.
Rebellio, rebellio] ! Præcepit autem Joiada sacer-
dos centurionibus, qui erant super exercitum, et
ait eis Educite eam extra consepta templi, et
quicunque secutus eam fuerit, feriatur gladio. Di-
xerat enim sacerdos : Non occidatur in templo [h.
domo] Domini. Imposueruntque ei manus, et impe
gerunt eam per viam introitus equorum juxta pala-
tium [h. domum] et interfecta est ibi. Pepigit igi-
tur Joiada fœdus inter Dominum, et inter regem, et
inter populum, ut esset populus Domini, et inter
regem et populum. Ingressusque est omnis populus
terræ templum [h. domum] Baal, et destruxerunt
aras ejus, et imagines contriverunt valide: Matthan
quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari
[h. altaribus]. Et posuit sacerdos custodias in domo
Domini. Tulitque centuriones, et Chereti et Phele-
thi legiones, et omnem populum terræ [h. Tulitque
centuriones, et cursores, et duces, et omnem popu-
lum terræ], deduxeruntque regem de domo Domini:
et venerunt per viam portæ scutariorum [h. cur-
sorum] in palatium [h. domum regis], et sedit
super thronum regum. Lætatusque est omnis
populus terræ, et civitas conquievit. [T. CLV.]
Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
Septemque annorum era Joas, cum regnare cœpis-

set.

currentis A plum [h. domum] Domini, accipiant illam sacerdotes
juxta ordinem suum, et instaurent sarttaecta do-
mus, si quid necessarium viderint instauratione.
[T.CLVII.Igiturusque ad vicesimum tertium annum
regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sarta
tecta templi. Vocavitque rex Joas Joiadam pontifi-
cem et sacerdotes, dicens eis. Quare sartatecta non
instauratis (ms. instaurastis) templi (h. domus)?
nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordi-
nem vestrum, sed ad instaurationem templi (h.
domus) reddite eam. (T. CLVIII.) Prohibitique sunt
sacerdotes ultra accipere pecuniam a populos, et
instaurare sarta tecta domus (h. nisi ad instauranda
sartatecta domus). Et tulit Joiada pontifex gazophy-
lacium unum, aperuitque foramen desuper, et
posuit illud juxta altare ad dextram ingredientium.
B
domum Domini, mittebantque in ea sacerdotes,
qui custodiebant ostia, omnem pecuniam, quæ de-
ferebatur ad templum (h. domui) Domini. Cumque
viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio,
ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque
et numerabant pecuniam, quæ inveniebatur in domo
Domini et dabant eani juxta numerum atque
mensuram, in manu eorum qui præerant cæmen-
tariis domus Domini : qui impendebant eam in fa-
bris lignorum, et in cæmentariis iis, qui opera-
bantur in nomo Domini, et sartatecia faciebant:
et in iis, qui cædebant saxa, et ut emerent ligna, et
lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur ins-
tauratio domus Domini, in universis quæ indige-
bant expensa ad muniendam dorum. Verumtamen
non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi (h.
domus) Domini, et fuscinulæ, et thuribula, et tubæ
(h. tibiæ) et (ms. tac. et) omne vas aureum et ar-
genteum, de pecunia quæ inferebatur in templum
Domini. Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut
instaurarent templum (h. domus) Domini. (T.CLIX).
Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant
pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed (h.
quia) in fide tractabant eam. (T. CLX.) Pecuniam
vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis, non
inserebant in templum (h. domum) Domini, quia
sacerdotum erat. Tunc ascendit Azael rex Syriæ,
et pugnabat contra Geth, cepitque eam : et direxit
faciem suam ut ascenderet in Jerusalem. Quamob-

[Cap. XII.] Anno septimo Jehu, regnavit Joas: quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia [ms. Sebai] de Ber-Sabee. [T. CLVI.] Fecitque Joas rectum coram Domino [h. in oculis Domini] cunctis diebus, quibus docuit eum. Joiada sacerdos. Verumtamen excelsa non abstulit: adhucenim [ms. tac. enim] populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum. Dixitque Joas ad sacerdotes: Omnem pecuniam sanctuarii 3, quæ illata fuerit in templum [h. domum] Domini a prætereuntibus, quæ offertur pro pretio animæ, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in tem

C

[blocks in formation]

cerdotes, ut non acciperent pecuniam a populo et ne instaurarent sartatecta domus. Huic lectioni consentiunt omnes alii interpretes contra Scholiastem nostrum, qui nec satis attendebat sermonis consequentiam; nam ex superiori versiculo manifestum apparet, ni fallor, sacerdotes prohibitos fuisse et ab accipienda pecunia, et ab instauratione jam dicta, sive potius ab officio hujus instaurationis, quod non sine segnitia perfuncti videbantur. MART.

Scholiasten castigat Martian. ipse, quod nonattenderit sermonis consequentiam, illamque velit exceptionem esse, que connectendi est tantum particula na. Nobis quid de ejus lectionibus videatur, dictum est supra pluribus. Cæterum de loci hujus sensu, adito, si lubet, interpretes.

rem tulit Joas rex Juda omnia sacrificata, quæ A ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum re

consecraverant (ms. conservaverat) Josaphat, et Joram, et Ahazias, patres (ms. pater) ejus, reges Juda, et quæ ipse obtulerat : et universum argentum (h. aurum), quod inveniri potuit in thesauris templi (h. domus) Domini, et in palatio regis (h. domo regis) misitque Azaeli regi Syriæ, et recessit ab Jerusalem. Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? (T. CLXI.) Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt (h. et rebellaverunt) inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sela. Jozachar namque filius Semath, et Jozabad filius Somer, servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est; sepelierunt eum eum patribus suis in civitate David,regnavitque Amazias filius ejus pro eo.

(T. CLXII, Cap. XIII.) Anno vicesimo tertio Joas filii Achaziæ regis Juda,regnavit Joabaz filium Jeu super Israel in Samaria decem et septem anais. Et fecit malum coram Domino (h. in oculis Domini), secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel: non declinavit ab eis. Iratusque cst furor Domini contra Israel, et tradidit eos in manu Azael regis Syriæ, et in manu Benadad filii Azael, cunctis diebus. Deprecatus est autem Joahaz faciem Domini: et audivit eum Dominus : vidit enim angustiam Israel, quia attriverat eos rex Syriæ et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu Syriæ: habitaveruntque filii Israel tabernaculis suis sicut heri et nudius

B

tertius. Verumtamen non recesserunt a peccatis C
domus Jeroboam, qui peccare fecit Israel in (Vulg.
sed in) ipsis ambulaverunt (h. ambulavit): siquidem
et lucus permansit in Samaria. Et non sunt dere-
licti Joabaz de populo nisi quinquaginta equites, et
decem currus 2, et decem millia peditum interfe-
cerat (h. perdiderat) enim eos rex Syriæ, et rede-
gerat quasi pulverem in tritura area (h.non habet).
Reliqua autem sermonum Joahaz, et universa quæ
fecit, sed (Vulp. tac. sed) et fortitudo ejus, nonne
hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum
Israel? (T. CLXIII). Dormivitque Joahaz cum patri-
bus suis, et sepeliverunt eum in Samaria regna-
vitque Joas filius ejus pro eo. Anno tricesimo se-
ptimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joahaz
super Israel in Samaria sedecim annis,et fecit quod p
malum erat (ms. ct Vulg. est) in conspectu Domini
(h. in oculis Domini): non declinavit ab omnibus
peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit
Israel; in ipsis ambulavit. (T. CLXIV.) Reliqua
autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, sed
et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Ama-
siam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro
Sermonum dierum regum Israel? Et dormivit Joas
cum patribus suis:Jeroboam autem sedit super solium

1 Ducentos pro decem currus supputat Veronens. liber haud scio tamen ex quo textu, quove auctore fecerit; quæ enim plus cæteris habet Arabica

gibus Israel. (T. CLXV.) Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israel,et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israel, et auriga ejus. Et ait illi Elisæus : Affer arcum, et sagittas.Cumque attulisset ad eum arcum, et sagittas, dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum tuam superposuit. Elisæus manus suas manibus regis, et ait: Aperi fenestram oritalem. Cumque aperuisset, dixit Elisæus Jace sagittam. Et jecit. Et ait Elisæus : Sagitta salutis Domini, et sagitta- salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam (h. usque ad consummationem). Et ait Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei Percute jaculo (h. non habet) terram et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, iratus est contra eum vir Dei,et ait : Si percussisses quinquies aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam. (T. CLXVI). Mortuus est ergo Elisæus, et sepelierunt eum. Latrunculi quoque de Moab venerunt in terram in ipso anno. Quidam autem sepelientes hominem (h. virum), viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver (h. virum), in sepulcrum Elisæi.

Quod ambulavit (h. Et ambulavit), et tetigit ossa Elisæi, et revixit homo (h. vir), et stetit super pedes suos. Igitur Azael rex Syriæ afflixit (h.attrivit) Israel cunctis diebus Joabaz : et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac, et Jacob, et noluit disperdere eos, neque projicere penitus, usque in præsens tempus. Mortuus est autem Azael rex Syriæ, et regnavit Benadad filius ejus pro eo. Porro Joas filius Joahaz tulit urbes de manu Benadad filii Azael, quas tulerat de manu Joahaz patris sui jure prælii,tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israel.

(T. CLXVII, Cap. XIV.) Anno secundo Joas filii Joahaz regis Israel, regnavit Amasias filius Joas regis Juda. (T. CLXVIII.) Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset : viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem, nomen matris ejus Joadan de Jerusalem. Et fecit rectum coram Domino (h. in oculis Domini), verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia,quæ fecit Joas pater suus, fecit nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit (h. verumtamen excelsa non sunt ablata): adhuc enim populus immolabat, et adolebat (Vulg. add. incensum) in excelsis. (T. CLXIX.) Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Mosi,sicut præcepit Dominus,

versio, decem tantum alios superaddit, numeratque viginti.

dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii ▲ Anno quinto decimo Amasiæ filii Joas regis Juda,

B

morientur pro patribus: sed unusquisque in pec-
cato suo morietur. Ipse percussit Edom in valle
Salinarum decem millia, et apprehendit Petram in
prælio, vocavitque nomen ejus Jecthel [ms. Jece-
thel], usque in præsentem diem. Tunc misit Ama-
sias nuntios ad Joas filium Joahaz, filii Jeu regis
Israel, dicens: Veni, et videamus nos. Remisitque
Joas rex Israel ad Amasiam regem Juda, dicens:
Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano,
dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transie-
runtque bestiæ saltus quæ sunt in Libano, et
conculcaverunt carduum [h. Transivitque bestia
agri, quæ est in Libano, et conculcavit carduum].
Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te
cor tuum contentus esto gloria, et sede in domo
tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Juda
tecum? Et non acquievit Amasias. [T. CLXX.]
Ascenditque Joas rex Israel, et viderunt se, ipse
et Amasias rex Juda, in Beth-Sames oppido Judæ.
Percussusque est Juda coram Israel, et fugerunt
unusquisque in tabernacula sua. Amasiam vero re-
gem Juda, filium Joas filii Ahaziæ, cepit Joas rex
Israel in Beth-Sames, et adduxit eum in Jerusalem,
et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim
usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.
Tulitque omne aurum, et argentum, et universa
vasa,quæ inventa sunt in domo Domini, et in the-
sauris regis [h. et in thesauris domus regis], et
obsides, et reversus est in Samariam, Reliqua
autem verborum Joas quæ fecit, et fortitudo ejus
qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne
hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum
Israel? [T. CLXXI.] Dormivitque Joas cum patribus
suis,et sepultus est in Samaria cum regibus Israel,
et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo. Vixit au-
tem Amasias filius Joas, rex Juda, postquam mor-
tuus est Joas filius Joahaz regis Israel, quindecim 1
annis. Reliqua autem sermonum Amasiæ, nonne
hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum
Juda? Factaque est contra eum conjuratio [h.
rebellio] in Jerusalem: at ille fugit in Lachis. [T.
CLXXII.] Miseruntque post eum in Lachis, et in-
terfecerunt eum ibi. Et asportaverunt in equis,
sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in
civitate David. Tulit autem universus populus Judæ
Azariam annos natum sedecim, et constituerunt D
eum regem pro patre ejus Amasia. Ipse ædificavit
Elath [ms. Achilam], et restituit eam Judæ, post-
quam dormivit rex cum patribus suis.[T. CLXXIII.]

Hic quoque multo auget numerum Veronens. ms. qui viginti quinque annos pro quindecim Jox tribuit. Refragantur autem libri alii omnes Similis infra occurrit annorum exaggeratio, cujus ibi causam investigamus.

2 Vox N hannabi, in Hebræo ambigua est, et referri potest ad Joam,vel ad Amathi patrem ejus. Omnes mss._codices Latini legunt, filium Amathi prophetam. Emendator Canonis posuit in textu, filium Amathai propheta, quod e Scholio sumptum

2

regnavit Jeroboam filius Joas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno, et fecit quod malum est coram Domino [h. in oculis Domini]. Non rccessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. [T. CLXXIV.] Ipse restituit terminos Israel, ab introitu Emath, usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam [h. in manu servi sui Jonæ filii Amithai prophetæ], qui erat de Geth [h. de Geth Hepher], quæ [ms. qui] est in Opher. Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere, et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli [h. ad clausum et derelictum]. Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel sub cœlo: sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas. Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus,qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judæ in Israel, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? [T. CLXXV.] Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.

[T. CLXXVI, Cap. XV.] Anno vicesimo septimo Jeroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasiæ regis Juda. Sedecim annorum erat cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia [ms. Jecelia] de Jerusalem. Fecitque quod erat placitum coram Domino [h. in oculis Domini], juxta omnia C quæ fecit Amasias pater ejus. Verumtamen excelsa non est demolitus [h. non sunt demolita]: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. Percussit [h. flagellavit] autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joathan vero filius regis gubernabat palatium [h. domum], et judicabat populum terræ. Reliqua autem sermonum Azariæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda ? [T. CLXXVII.] Et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo. Anno tricesimo octavo Azariæ regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israel in Samaria sex mensibus, et fecit quod malum est coram Domino [h. in oculis Domini], sicut fecerant patres ejus non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. Conjuravit [h. Re

manifestam arguit in versione Hieronymi corruptelam. Tradunt autem Hebræi Jonam esse filium viduæ Sarephtanæ, quem Elias propheta mortuum suscitavit. Id si verum est, Jonas non fuit filius prophetæ, nisi forte cum ad orationem Eliæ mortuus revixit.Consule proœmium Comment. S. Hieronymi in Jonam, ubi totum hunc locum replicat secundum veterem Latinam interpretationem, quæ multum distat in verbis ab ea, quam Nobilius edidit cum textu Græco LXX Interpretum. MART.

B

bellavit) autem contra eum Sellum fllius Jabes A (T. CLXXVIII.) Percussitque eum palam (h. in Cablaam '), et interfecit, regnavitque pro eo. Reliqua autem verborum Zachariæ, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Ipse est scrmo Domini, quem locutus est ad Jeu, dicens: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Factumque est ita. Sellum filius Jabes regnavit tricesimo non anno Azariæ regis Juda regnavit autem uno mense in Samaria. (T. CLXXIX.) Et Ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum, regnavitque pro eo. Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio (h. rebellio) ejus per quam tetendit (h. qua rebellavit) insidias, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regnum Israel? Tunc percussit Manahem Thapsam (h. Thipsa), et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa. Noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas (h. et interfecit omnes, et prægnantes ejus scidit). Anno tricesimo nono Azariæ regis Juda, regnavit Manabem filius Gaddi super Israel decem annis Samaria. Fecitque quod erat malum coram Domino (h. in oculis Domini); non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel cunctis diebus ejus. Veniebat (h. Venit) Phul rex Assyriorum in Thersa (Vuly. terram), et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei (ms. tacet ei) in auxilium, et firmaret regnum ejus (h. et firmaret regnum in manu ejus). Indixitque (Vulg. add. ei) Manahem argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra 5. Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quæ fecit, nonne hæc ccripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? (T. CLXXXI.) Et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia (h. Phaicia) filius ejus pro eo. Anno quinquagesimoAzariæ regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio, et fecit quod erat malum coram Domino (h. in oculis Domini): non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.

-Longius a veritate aberat scholiastes, et qui ejus vestigia sequitur, Canonis, ut Martianæus vocat, emendator. Hinc non Amathi, sed Jonas propheta celeberrimus designatur, filius Amathie Galilæa, de tribu Zabulon, urbe Geth Opher. Si nulla de Jeroboami victoriis vaticinia in ejus prophetia memoratur, par quoque est credere, non omnia quæ scripsit, ad nos devenisse.

1 Hebræus non habet in Cablaam cum præpositione; sed hoc modo, y bp, vaiiukkehu cabal am, id est, Et percussit eum coram populo, sive valam, ut optime vertit Hieronymus, et cum eo Chaldæus, Syrus, et Arabs. Septuaginta, xai Ènáταξαν αὐτὸν Κεολαὰμ el percusserunt eum Cellaam. Id ansam errandi præbuit scholiasti Canonis, qui putavit Zachariam regem Israel percussum fuisse

C

[ocr errors]

T. CLXXXII.) Conjuravit (h. Rebellavit) autem adversus eum Phacee (h. Pheca) filius Romelia, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ, juxta Argob, et juxta Ari, et cum eo quinquaginta viros (h. viri) de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo. Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regnum Israel? Anno quinquagesimo secundo Azaria regis Juda, regnavit Phacee filius Romelia super Israel in Samaria viginti annis. Et fecit quod malum erat coram Domino (h. in oculis Domini) : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. In diebus Phacee regis Israel venit Theglath-Phalasar rex Assur, et cepit Aion,et Abel-Domum-Maacha, et Janoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, universam terram Nephthali (ms. Nephthalim), et transtulit eos in Assyrios. (T. CLXXXIII.) Conjuravit autem, et tetendit insidias Osee filius Ela (h. Rebellavit autem Osee filius Ela) contra Phacee filium Romeliæ, et percussit cum, et interfecit: regnavitque pro eo vicesimo anno Joatham filii Oziæ. Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt (h. ecce scripta sunt) in libro Sermonum dierum regum Israel? (T. CLXXXIV.) Anno secundo Phacee, filii Romeliæ regis Israel, regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda. Viginti quinque annorum (h. filius xxv annorum) erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa, filia Sadoc. Fecitque quod erat placitum coram Domino (h. in oculisDomini) :juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, operatus est. Verumtamen excelsa non abstulit (h. non sunt ablata): adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis; ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam.Reliqua autem sermonum Joatham, et universa (h. non habet), quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? In diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ, et Phacoe filium Romeliæ. (T. CLXXXV.) Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui, et regnavit Ahaz filius ejus pro eo.

in loco quem Cablaam appellabant: Cabalaam autem apud Hebræos idem est quod, spectante populo, coram populo, etc. MART.

2 Verius cum Hebræo exemplari tacet Veronens. ms tui. Mox plus habet, sedebunt de te super, etc., ubi rursus, Hebræam pressius refert, in quo addifum est, tibi, sive de te.

3 Denuo rectius Veronens. ms. verborum habet pro sermonum. Vide quæ superius adnotamus.

Juxta Hebr. tacet Veronens. ms. hic ei. Non ita quod mox ejus prætermittit.

5 Idem ms. in Thersa: male ex scioli descriptoris arbitrio.

6 Sequior manus in Veronens. ms. ad Græcum exemplar hic atque infra pro Oziæ rescripsit Azariæ.

(Cap. XVI.) Anno decimo septimo Phacee filii A Domini: posuitque illud ex latere altaris ad AquiRomeliæ, regnavit Ahaz filius Joatham regis Juda. (h. Filius) Viginti annorum erat Ahaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: non fecit quod erat placitum in conspectu Domini (h. in oculis Domini) Dei (Vulg add. sui), sicut David pater ejus. Sed ambulavitin via regum Israel. (T. CLXXXVI.) Insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola (h. abominationes) gentium, quæ dissipavit Dominus coram filiis Israel. Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso. Tunc ascendit Rasin rex Syriæ, et Phacee filius Romeliæ rex Israel, in Jerusalem ad præliandum. Cumque obsiderent Ahax, non valuerunt superare eum. In tempore illo restituit Rasin rex Syriæ, Ailam (h. Eleth) Syriæ, et ejecit 1 Judæos de Aila, et Idumæi et Syri 2 venerunt in Alam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc. Misit autem Ahaz nuntios ad Theglath-Phalasar regem Assyriorum (ms. Syriorum), dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum, ascende, et salvum me fac de manu regis Syriæ, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me. Et cum collegisset (h. Et tulit) Ahaz (Vulg. tac. Ahaz) argentum et aurum, quod invenire potuit in domo Domini, et in thesauris regis, misit (h. et in thesauris domus regis, et misit) regi Assyriorum munera. Qui et acquievit voluntati ejus ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen (h. Chira): Rasin autem interfecit. Perrexitque Ahaz C in occursum Theglath-Phalasar regi (ms. regis) Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus. (T. CLXXXVII.) Exstruxitque Urias sacerdos altare juxta omnia quæ præceperat rex Ahaz de Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Abaz de Damasco. Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud, ascenditque et immolavit holocausta, et sacrificium suum, et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum, quæ obtulerat super altare. Porro altare æreum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi

lonem (h. Porro altare æneum, quod erat coram Domino inter altare et Domum Domini, transtulit de facie domus et posuit ex latere altaris ad Aquilonem (T. CLXXXVIII.) Præcepit quoque rex Ahaz Uriæ sacerdoti, dicens: Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terræ, et sacrificia eorum, et libamina eorum, et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimæ super illud effundes altare vero æreum erit paratum ad voluntatem meam. Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia, quæ præceperat rex Ahaz. Tulit (h. abscidit) autem rex Ahaz cælatas bases, et luterem, qui erat desuper, et mare deB posuit de bobus æreis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide. Musach quoque sabbati, quod ædificaverat 3 in templo, et ingressum regis exterius, convertit in templum (h. domum) Domini, propter regem Assyriorum. (T. CLXXXIX.) Reliqua autem verborum Ahaz, quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Dormivitque Ahaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David, et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.

1 Veronens. ms. dejecit, quod malim disjecit D legi.

Non habet Veronens. ms. et Syri, quem populum nedum Hebræus textus, sed et reliqui libri omnes hic prætermittunt. Variantem hanc esse lectionem Hebræi archetypi notat Lucas Brugensis, ex similitudine ortam litterarum 7, et : unde Hebræi scribunt hic loci 8, Haromim, legunt vero N, Hadomim. Nam istud quidem vocabulum Idumæos significat: illud vero Syros denotare utcunque potest; quanquam Syrus □ sine vau intermedio scribi soleat. At vero utramque simul interpretationem Hieronymo fuisse probatam, non est verosimile, estque adeo nostri cum primis ms. laudanda castítas,qui eam glossatoris additio

(T. CXC, Cap. XVII. ) Anno duodecimo Ahaz regis Juda regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis. Fecitque malum coram Domino (h. in oculis Domini); sed non sicut reges Israel qui ante eum fuerant. Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa (h. munera). Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua (h. ad Z5) regem Ægypti, ne præstaret tributa 5 (h. munera) regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem. Pervagatusque est omnem terram, et ascendens Samariam, obsedit eum tribus annis. Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israel in Assyrios posuitque eos in Hala, et in Habor juxta fluvium (h. flumine) Gosan, in civitatibus Medorum. (T. CXCI.) Factum est autem, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, colue

tionem respuit.

3 Plurium numero cum Hebræo textu ms. Veronens, ædificaverant

Scholiastes Canonis legit hic suo more Samech, per z, quod nuspiam reperies apud Hieronymum, qui litteram Samech per s semper pronuntiari voluit: unde habet sua pro Hebræo ND, quod scholiastes corrupte legit zo. Latinus interpres Chaldaicæ paraphraseos corruptam scholiastis nostri imitatur pronuntiationem; scribit enim zzo, pro ND Chaldadaico. LXXin aliquot exemplaribus Segor, in Alexandrino Soa transtulerunt. Syrus Sou aut Sau, Arabs Saou habet. MART.

5 Hic vero minori numero Hebræus atque ms. Veronens. habent tributum.

« PoprzedniaDalej »