Obrazy na stronie
PDF
ePub

celsa, et titulos), super omnem collem excelsum, A et abstulit effeminatos de terra purgavitque uni

et subter omnem arborem frondosam; sed et effeminati (h. effeminatus) fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. (T. LIX.) in quinto autem anno regni Rohoam ascendit Sesac rex Egypti in Jerusalem, et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit, scuta quoque aurea, quæ fecerat Salomon; pro quibus fecit Roboam rex scuta ærea, et tradidit ea in manu ducum scutariorum, et eorum qui excubabantante ostium domus regis.Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui præeundi habebant officium, et postea reportabant ad armamentarium scutariorum. Reliqua autem sermonum Roboam, et omnium quæ fecit, ecce scripta sunt (h. nonne scripta sunt) in libro Verborum (Vulg. sermonum) dierum regum Juda. Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam conctis diebus. Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: (T. LX.) nomen autem matris ejus Naama Ammanitis, et regnavit Abia (h. Abiam filius ejus pro eo

B

(Cap. XV.) Igitur in octavo decimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam Tribus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Maacha filia Absalom 1 (h. hic habet Abisalom). Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum, nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium C ejus post eum, et statueret (ms. staret) Jerusalem, eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quæ præceperat ei, cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uria Hetthæi. Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam, omni tempore (h. omnibus diebus) vitæ ejus. Reliqua autem sermonum Abia, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Fuitque prælium inter Abiam et inter (ms. et Vulg. tacent inter) Jeroboam. (T. LXI.) Et dormivit Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius ejus pro eo. In anno ergo vicesimo Jeroboam regis Israel regnavit Asa rex Juda, et quadraginta uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus, Maacha, filia Absalom (h. Abisalom). (T. LXII.) Et fecit Asa rectum ante conspectum (h. in oculis Domini) Domini, sicut David pater ejus,

Suppositus Hieronymus in Quæstionibus Hebraicis ad II Parolip. monet, hunc non esse filium David: Non est iste, inquit, Absalom filius David,sed alius, quod in Regum volumine demonstratur.» Hunc itaque locum attendit, quia in scholio juxta Hebræum Abisalom, non Absalom dicitur. MART.

Idem ms. hic atque infra Ahessalon cum Vulatis. Hebræus ipse textu hic own habet, quod

[ocr errors]

versas sordes idolorum (b. non habet), quæ fecerant patres ejus. Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in loco ejus, quem consecraverat,subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron: excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat eum (ms. coram) Domino cunctis diebius suis, et intulit ea, quæ sanctificaverat pater suus et voverat, in domum Domini, argentum et aurum, et vasa. Bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israel. cunctis diebus eorum. Ascendit quoque Baasa rex Israel in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda. (T. LXIII.) Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, dedit illud in manus servorum suorum, et misit ad Benadad filium Tabremon filii Ezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens: Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut venias, et irritum facias fœdus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me. Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abel domum Maacha, et universam Cheneroth(ms. Ceneroth), omnem scilicet terram Nephthali. Quod cum audisset Baasa: intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa. Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam 2, dicens: Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha. Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates. quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes. Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo. (T. LXIV.) Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Juda: regnavitque super Israel duobus annis. Et fecit quod malum est in conspectu Domini (h. in oculis), et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis (ms. et in peccato) ejus, quibus peccare fecit Israel. Insidiatus est autem ei Baesa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ urbs Phili

scholiastes notat. Et vero, licet unum idemque sit nomen Absalon et Abessalon, ut ex II Paralipom. II, 21 constat, alium tamen hic a Davidis filio Absalomum innui, olim visum est criticornm filiis. Propius ad fidem Josephus existimat. de Thamare Absalomi filia natam illi neptem Maacham nomine quæ filia καταχρηστικῶς dicitur.

2 Verbum dicens ms. Veronens. juxta Hebr. textum, et mox de voculam tacet.

sthinorum,siquidem Nadab et omnis Israel obside- A Anno vicesino sexto Asa regis Juda, regnavit Ela

bant Gebbethon. (T. LXV.) Interfecit igitur illum
Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit
pro eo. Cumque regnasset, percussit omnem do-
mum Jeroboam: non dimisit ne unam quidem ani-
mam de semine ejus (h. de Jeroboam), donec dele-
ret eum, juxta verbum Domini, quod locutus fue-
rat in manu servi sui Ahiæ Silonitis; propter pec-
cata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare
fecerat (ms. fecit) Israel, et propter delictum, quo
irritaverat Dominum Deum Israel. Reliqua autem
sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, non-
ne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum re-
gum Israel? Fuitque bellum inter Asa et Baasa
regem Israel, cunctis diebus eorum. Anno tertio
Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Abiæ, super B
omnem Israel, in Thersa, viginti quatuor annis.
Et fecit malum coram Domino (h. in oculis Domi-
ni), ambulavitque in via (ms. viis) Jeroboam, et in
peccatis ejus, quibus peccare fecit Israel.

(T. LXVI, Cap. XVI.) Factus est autem sermo Domini ad Jeu filium Aanani contra Baasam (ms. Baasa), dicens: Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui (Vulg. add. te) ducem super populum meum Israel, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israel, ut me irritares in peccatis eorum: ecce, ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus : et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat. Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes: et qui mortuus fuerit ex eo in regione (h. in agro), comedent eum volucres cœli. Reliqua autem sermonum Baasa, et quæcunque fecit, et prælia ejus (h. et fortitudo ejus), nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? (T. LXVII.) Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa : et regnavit Ela filius ejus pro eo. Cum etiam in manu (h. Et etiam in manu) Jeu filii Hanani prophetæ verbum Domini factum esset (h. fuit) contra Baasam, et contra domum ejus, et contra omne malum, quod fecerat coram Domino (h. in oculis Domini), ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam: ob hanc causam occidit eum (h. propter quod occidisset eum), hoc est, Jeu filium Hanani, prophetam '.

1 Glossatoris hæc esse, non Interpretis verba : hoc est Jeu filium Hannani, prophetam, clamat res ipsa. Non adeo in Hebr. solum archetypo, sed et Græco, cæterisque versionibus desiderantur: et cum soli sint, qui ea retineant, Latini libri, certe eo pluris facienda est Veronensis ms. omnium præstantissimi castitas, cum alia multa, quæ hactenus annotata sunt sacri textus additamenta, tum hoc plane respuit ac nescit: quanquam et scimus Estio olim alios ejusmodi, qui eo carerent, innotuisse. Ad hæc scimus et doctissimis criticis rem ipsam minus probari, minimeque veram videri hanc prophetæ Jeu necem. Nam, inquiunt, sub Josaphato. qui post Baasam regnavit, idem ipse propheta Jeu filius Hanani missus legitur 11 Paralipomenon xix,

C

filius Baasa super Israel in Thersa duobus annis. Et rebellavit contra eum servus suus Zamri, dux mediæ partis equitum (h. curruum): erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus, in domo Aisa præfecti Thersa, Irruens ergo Zamri, percussit et occidit eum, anno vicesimo septimo Asa regie Ju. da, et regnavit pro eo. (T. LXVIII.) Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex eo (Vulg. ea) mingentem ad parrietem, et propinquos et amicos ejus. Delevitque Zamri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jeu prophetæ, et propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israel, provocantes Dominum Deum Israel in vanitatibus suis. Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Anno vicesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zamri septem diebus in Thersa: porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philistinorum, (T. LXIX.) Cumque audisset rebellasse Zamri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiæ super Israel in die illa in castris. Ascendit ergo Amri, et omnis Israel cum eo, de Gebbethod, et obsidebant Thersa. Videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit secum domum regiam: et mortuus est in peccatis suis, quæ peccaverat faciens malum coram Domino (h. in oculis Domini), et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israel. Reliqua autem sermonum Zamri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth (ms. Geneth), ut constitueret eum regem: et media pars Amri. Prævaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth: mortuusque est Thebni, et regnavit Amri. (T. LXX.) Anno tricesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israel, duodecim annis; in Thersa regnavit sex annis. Emitque montem Samaria a Somer duobus talentis argenti: et ædificavit eum, et vocavit nomen civi

D

2, ad principem illum redarguendum, quod impio Achabo auxilium præbuisset. Verba autem illa, ob quam causam occidit eum, vel ad Deum referunt, qui Baasam tot scelerum reum morte punivit, vel ad Baasam ipsum, qui Nadabum Jeroboami filium interfecit, totamque ejus familiam delevit, ut regnum invaderet. Quæ ut se habeant, profecto mirari subit, neque a Matianæo fuisse hanc additionem animadversam, neque ab Hebræo, quem vocat scholiaste, qui sæpius levissimas nulliusque fere momenti variantes ab Hebræo lectiones studiose ingerit. Nisi si putandum de illo est, in eo cui primum sua hæc scholia apposuit Latino exemplari, hanc ipsam additionem non exstitisse.

tatis, quam exstruxerat, nomine Somer domini A set, sedit in torrente Carith. qui est contra Jormontis Samariæ. Fecit autem Amari malum in conspectu Domini (h. in oculis Domini), et operatus est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum. Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israel

2

utirritaret Dominum Deum Israel in vanitatibus suis. Reliqua autem sermonum Amri, et prælia ejus (h. et fortitudo ejus) quæ gessit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? (T. LXXI.) Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria; regnavitque Ahab filius ejus pro eo. Ahab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricessimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Ahab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis (h. viginti et quatuor annis]. Et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini, super omnes qui fuerunt ante um. Nec suffecit ei, ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabath: insuper duxit uxorem Jezabel 1h Israel) filiam Ethbaal regis Sidoniorum, Et abiit, et servivit Baal, et anoravit eum. Et posuit aram Baal in templo Baal, quod ædificaverat in Samaria, et plantavit lucum : et addidit Ahab in opere suo, irritans Dominum Deum Israel, super omnes reges Israel qui fuerunt ante eum. In diebus ejus ædificavit Ahiel de Beth-El, Jericho : in Abiram primitivo suo (h. primogenito suo) fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus : juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.

[T. LXX. Cap. XVII.) Et dixit Elias Thesbites C (h. advena) de,habitoribus (h. de advenis) Galaad

ad Ahab Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu sto (h. stetit), si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. Et factum est verbum Domini ad eum, dicens: Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, et ibi de torrente bibes corvisque præcepi ut pascant te ibi. Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiis

1 Nomine Somer, id est montem Domini, vel montem Samariæ. Imperitum istud glossema positum reperimus in sacro contextu Regii codicis ms. quod hic adnotare operæ pretium duxi, ut exploratum habeant omnes, multa hujusmodi glossemata in Scripturæ contextum cum Græcum, tum Latinum, D librariorum imperitia et temeritate antiquitus fuisse inducta: quanquam hæc auctores scholiorum ad margines librorum apposuissent pro lectorum eruditione. MART.

Unde expiscatus sit noster scholiastes Ahab sive Achab viginti et quatuor annis regnasse in Samaria, adhuc ignoramus in Polyglottis enim universa ad numerum viginti et duorum annorum consona reperiuntur. Tria quoque exemplaria Hebraica mss. quæ cum editis contulimus, viginti et duos annos renuntiat. Tabulæ demum chronologicæ apud historiographos nihil differunt in annis regni Ahab. Itaque hic suspensi hæremus, ne lapsum aliquem memoriæ diligentissimo scholiasti impingentes, variantem forte lectionem quo

B

danem. (T. LXXIII.) Corvi quoque deferebant ei (ms. tucet ei) panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. Post dies autem siccatus est torrens : non enim pluerat super terram. Factus est igitur sermo Domini ad eum, dicens : Surge, et vade in Sarephtha (h. Sarphatha) Sidoniornm, et manebis ibi: præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te. Surrexit, et abiit in Sarephtha. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquæ in vase, nt bibam. Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi obsecro,et buccellam panis in manu tua. Quæ respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur. (T. LXXIV.) Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea. Hæc autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria Jarinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terræ. Quæ abiit, et fecit juxta verbum Eliæ et comedit ipse, et illa, et domus ejus et ex illa die hydria (h. et domus ejus per dies, bydria) farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini, quod locntus fuerat in manu Eliæ. (T. LXXV.) Factum est autem post verba (Vulg tacent verba) hæc, ægrotavit filius mulieris matrisfamiliæ, et erat languor ejus fortis nimis (ms.et Vulg. tacent ejus; tum Vulg. fortissimus pro fortis nimis), ita ut non remaneret in eo halitus. Dixit ergo ad Eiiam : Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, uf remorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum? Et ait ad eam (Vulg. add. Elias): Da mihi

rumdam antiquorum Hebræorum codicum temere reprehendamus. MART.

- Iterum ex hoc loco colligere est, non Hebræum archetypum, sed Latinum quodpiam apographum laudari ab scholiaste. Quanquam non Hebræus solum, sed et cæteri libri omnes quot supersunt, viginti duos tantum regni annos Achabo tribunnt.

3 Itat legit Canon emendatus. Cæteri ad unum mss. codices Methhaal aut Methabaal habent, et proclivi certe lapsu propter m immediate præcedens in voce filiam. Quis nesciat centies ac milles idem contigisse antiquariis, ut elementa verborum præcedentium cum sequentibus verbis copularent? MART.

Veronens. ms., Methbaal: quemadmodum in plerisque aliis Martianæus invenit: ex obvio Latinorum scribarum errore, qui litteram prostremam præcedentis proxime vocis filiam, geminant, ac transferunt ad sequens verbum.

• Veronens. ms. tacet ei, quod quidem neque est in Hebræo additum.

filium tuum. Tolitque eum de sinu ejus, et portavit A Adest Elias. Cumque recessero a te, Spiritus Do

1

n cœnaculum, ubi ipse manebat, et posuit super lectul um suum (ms. lectum). Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego utumque sustentor, afflixisti, ut interficeres filium ejus? Et expandit se, atque mensus est super puerum (h. parvulum) tribus vicibus, clamavitque ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri (h. parvuli) hujus in viscera ejus. Et exaudivit Dominus vocem Eliæ : et reversa est anima pueri (h. parvuli) intra eum, et revixit. Tulitque Elias. puerum (h. parvulum,) et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi: En vivit filius tuus (h. Vide, vivit filius tuus). Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est (h. non habet).

B

C

(T. LXXXVI. Cap. XVIII.) Post dies multos verbum Domini factum est ad Eliam, in anno tertio, dicens: Vade, et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terræ. Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Ahab est autem fames vehemens in Samaria. Vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suæ Abdias autem timebat Dominum valde. Nam cum interficeret Jezabel (h. Isabel) prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos in speluncis 2, et pavit eos pane et aqua. Dixit ergo Ahab ad Abdiam: Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte invenire possimus (ms. possemus) herbam, et salvare equos et mulos (h. equum et mulum), et non penitus jumenta intereant. Diviseruntque sibi regiones (h. terram), ut circumirent eas (h. eam) Ahab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum (h. per viam unam solus, et Abdias per viam alteram seorsum solus.) (T. LXXXVI.) Cumque esset Abdias in via, occurrit ei Elias qui cum cognovisset eum, cecidit super, faciem suam, et ait: Num tu es, domine mi, Elias? Cui ille respondit. Ego. Vade, et dic domino tuo Adest Elias. Et ille, Quid, inquit, peccavi, quoniam tradis me servum tuum in manu Ahab, ut interficiat me? Vivit Dominus Deus tuus (Vulg. add. quia.) non est gens aut regnum, quo non miserit dominus meus te requirens : et respondentibus cunctis: Non est hic, adjuravit regna D singula et gentes, eo quod minime reperireris. Et uunc tu dicis mihi: Vade, et dic domino tuo:

[blocks in formation]

mini asportabit te in locum quem ego ignoro, et ingressus nuntiabo Ahab, et non inveniens te', interficiet me: servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. Nunquid non indicatum est tibi domino meo, quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et (h, non habet) quinquagenos in speluncis, et paverim eos pane et aqua? Et nunc tu dicis: Vade, et dic domino tuo Adest Elias, ut interficiat me? Et dixit Elias Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto (h. steti.), quia hodie apparebo ei. Abiit ergo Abdias in occursum Ahab) et indicavit ei. Venitque Ahab in occursum Eliæ. (T. LXXVIII.) Et cum vidisset eum, ait : Tune es ille, qui conturbas (h. conturbans) Israel? Et illc ait: Non turbavi (Vulg. add. ego) Israel,sed tu est domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim. Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadragintos, qui comedunt de mensa Jesabel. Misit Ahab ad omnes filios Israel, et congregavit prophetas in monte Carmeli. (T. LXIX.) Accedens auiem Elias ad omnem populum, ait : Usquequo claudicatis in duas partes? si Dominus est Deus, sequimini eum : si autem Baa!, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum. Et ait rursus Elias ad populum: Ego remansi propheta Domini solus; prophetæ autem Baal quadragenti quinquaginta viri sunt. Dentur nobis duo boves, et illi eligant (Vulg. add. sibi) bovem unum, et in frusta cædentes, ponant super ligna, ignem autem non supponant: et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam. Invocate nomina deorum vestrorum (h. in nomine deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini (Vulg add. mei): et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait: Optima propositio (h. bonum verbum). Dixit ergo Elias prophetis Baal: Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis: et invocate nomina deorum vestrorum (h. in nomine deorum vestrorum), ignemque no supponatis. Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt : et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes: Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet: transiliebantque altare quod

[blocks in formation]

fecerant. Cumque esset jam meridies, illudebat eis A illuc, ecce cœli contenebrati sunt, et nubes (h.

Elias, dicens: Clamate voce majore: deus enim
est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, faut
in itinere, aut certe dormit, et excitetur. Clama-
bant ergo voce magna, et incidebant et juxta ritum
suum cultris et lanceolis, donec profunderentur
sanguine. Postquam autem transiit meridies, et
illis prophetantibus, venerat tempus quo sacrificium
offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis
respondebat, nec attendebat orantes: dixit Elias
omni populo: Venite ad me. Et accedente ad se
populo, curavit altare Domini, quod destructum
fuerat. Et tulit duodecim lapides juxta numerum
tribuum filiorum Jacob,ad quem factus est sermo
Domini, dicens: Israel erit nomen tuum. Et ædifi-
cavit de lapidibus altare in nomine Domini: fecitque
aquæductum, quasi per duas aratiunculas in cir-
cuitu altaris, et composuit ligna divisitque bovem
per membra, et posuit super ligna, et ait: Implete
quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum
et super ligna. Rursumque dixit: Etiam secundo
hoc facite. Qui cum fecissent et secundo, ait : Etiam
tertio idipsum facite. Feceruntque et tertio, et cur-
rebant aquæ circa altare, et fossa aquæductus
repleta est. Cumque jam tempus esset ut offerretur
holocaustum accedens Elias propheta, ait : Do-
mine Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende
quia tu es Deus Israel (b. in Israel), et ego- servus
tuus, et juxta præceptum (h. verbum) tuum feci
omnia verba hæc. Exaudi me, Domine, exaudi me,
ut dicat populus iste quia tu es Dominus Deus, et
tu convertisti cor eorum iterum (h. retrorsum). C
Cecidit autem ignis Domini,et voravit holocaustum,
et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam,
quæ erat in aquæductu lambens. (T. LXXX.) Quod
cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem
suam, et ait: Dominus ipse est Deus, Dominus
ipse est Deus. Dixitque Elias ad eos: Apprehendite
prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat (ms.
fugiat) ex eis. Quos cum comprehendissent, duxit
(h. deposuit) eos Elias ad torrentem Cison, et
interfecit eos ibi. Et ait Elias ad Ahab : Ascende,
et comede, et bibe: quia sonus multæ pluviæ est.
(T. LXXXI). Ascendit Ahab ut comederet et bibe-
ret; Elias autem ascendit in verticem Carmeli, et
pronus in terram posuit faciem (Vulg. addunt
suam) inter genua sua, et dixit ad puerum suum : D
Ascende et prospice contra mare. Qui cum ascen-
disset, et contemplatus esset ait : Non est quid-
quam. Et rursum ait illi: Revertere septem vici-
bus. In septima autem vice, ecce nubecula parva
quasi vestigium hominis (h. vola viri) ascendebat
de mari. Qui ait: Ascende, et dic Ahab Junge
(Vulg. addunt currum tuum) et descende, ne
occupet te pluvia. Cumque se verteret huc atque

1 Rectius hic Veronens. ms. tacet Domini, quod nomen neque est in Hebræo additum.

2 Pro tuum habet idem ms. Domini, longius ta

nubibus), et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Ahab abiit in Jezrael: et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Ahab, donec veniret in Jezrael.

(Cap. XIX.) Nuntiavit autem Ahab Jezabel omnia, quæ fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio. Misitque Jezabel nuntium a Eliam, dicens: Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis. (T. LXXXII.) Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocunque eum ferebat voluntas venitque in Ber-Sabee (h. timuit ergo

Helias ....... et surgens et venit in Bersabee)

1

2

Juda, et dimisit ibi puerum suum, et perrexit in desertum, viam unius diei.Cumque venisset, et seB deret subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait; Suffecit mihi, Domine, tolle animam meam : neque enim melior sum, quam patres mei. Projecitque se, et obdormivit sub umbra juniperi (h. subter unam juniperum); et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede. Et respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede, grandis enim tibi restat via. (T. LXXXIII.) Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illiu quadraginta diebus et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Horeb. Cumque venisset illuc, mansit in spelunea, et ecce sermo Domini ad eum,dixitque illi Quid hic agis, Elia? At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam, ut auferant eam. Et ait ei: Egredere et sta in monte coram Domino,et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio:non in commotione Dominus. Et post commotionem ignis: non in igne Dominus. Et post ignem sibilus auræ tenuis. Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncæ, et ecce vox ad eum dicens : Quid hic agis. Elia? Et ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum:quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio, et derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam, ut auferant eam. (T. LXXXIV.) Et ait Dominus ad eum: Vade, et (ms. tacet et) revertere in viam tuam per desertum in Damascum: cumque perveneris (Vulg. addunt

3 Canon emendatus nunc legit per desertum Damasci,antea vero ut nos edidimus ad fidem aliorum exemplarium mss. Mart.

בריחך men ab Hebraeo

« PoprzedniaDalej »