Obrazy na stronie
PDF
ePub

(T. III, cap. II.) Appropinquaverunt autem dies A dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidDavid ut moreretur, præcepitque Salomoni filio suo, dicens: Ego ingredior viam universæ terræ, confortare, et esto vir. Et observa (ms. etc.) custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus,ut custodias cæremonias (h. statuta) ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Mosi, ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris: ut confirmet Dominus sermones suos, quos locutus est de me, dicens : Si custodierint filii tui viam suam 2, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo, et in omni anima sua,non auferetur tibi vir de solio Israel.Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner,et Amassæ filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo, qui erat circa lambos ejus, et in calceamento suo, quod erat in pedibus ejus. Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces (h. depones) canitiem ejus pacifice ad inferos. Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua : occurrerunt enim mihi quando fugebiam a facie Absalom fratris tui. Habes quoque apud te (ms. tacet te) Semei filium Gera filii (h. non habet) Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad castra (h.Mannaim): sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio: tu noli pati esse eum innoxium. Vir autem sapiens es, et scies quæ facias, deducesque (h. depones) canos ejus C cum sanguine ad infernum. (T. IV.) Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David. Dies autem quibus regnavit (David super Israel, quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis:in Jerusalem, triginta tribus. Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis. (T. V.) Et ingressus Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quæ dixit ei: Pacificusne est (ms. tacet est) ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus. Addiditque Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille Tu, inquit nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat (ms. proposuerat) omnis Israel sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei; a Domino enim Dei: Hæc dicit rex: Egredere. Qui ait: Non egreconstitutum est ei. Nunc ergo petitionem unam deprecor a te; ne confundas faciem meam. Quæ dixit ad eum: Loquere. Et ille ait Precor, ut

quam potest (h. Nam non avertet faciem tuam]) ut det mihi Abisag Sunamiten (Vulg. Sunamidem hic et infra) uxorem. Et ait Bethsabee: Bene, ego loquar pre te regi. Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia, et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus. Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te,ne confundas (h. ne avertas) faciem meam. Et (ms.tacet Et) dixit ei rex: Pete,mater mea (ms. mi): neque enim fas est ut avertam faciem tuam (h. Pete, mater mi. Non avertam faciem tuam). Quæ ait Detur Abizab Sunamitis Adoniæ fratri tuo uxor. Responditque rex Salomon, et dixit matri B suæ Quare postulas Abizag Sunamiten Adoniæ? postula ei et regnum; ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviæ (h. et ei, et Abiathar sacerdoti, et Joab filio Sarvia). Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit (Vulg. addunt me) super solium David patris mei, qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias. (T. VI.) Misitque rex Salomon per manum Banaia filii Joiadæ, qui interfecit eum, et mortuus est. Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum,equidem vir mortis es : sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei (h. Domini Domini) coram David patre (ms. patri) meo, et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus. Ejecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo. Venit autem nuntius ad Joab 3, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. Nuntiatumque est regi Salomoni, quod fugisset Joab in tabernaculum Domini et esset juxta altare, misitque Salomon Banaiam filium Joiadæ, dicens Vade interfice eum. Et (ms. tacet Et) venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit

1 Regius et Corbeiensis num.11 legunt,vias meas. Alii cum Vulgata Latina,vias suas.Quidam habent, viam meam. Canon, ut nos edidimus. MART.

Vulgati plurium numero vias suas. Concinit Veronens. ms. cum eo, quem Canonum vocat Martianæus.

2 Nomen Salomon, ad regni ejus notandum initium, Veronens. ms. minio distinxit.

Uno excepto Canone Hebraicæ veritatis, mss. omnes codices Notariorum ac librariorum impe

diar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens: Hæc locutus est Joab, et hæc respondit mihi. Dixitque ei (ms. tacet ei) rex :

[merged small][ocr errors][merged small]

Fac sicut locutus est, et interfice eum, et
et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus
est a Joab, a me, et a domo patris mei. Et reddat
Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia
interfecit duos viros, melioresque se, et occidit
eos gladio, patre meo David ignorante, Abner
filium Ner principem militiæ Israel, et Amasam
filium Jether principem exercitus Juda, et rever-
tetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput
seminis ejus, in sempiternum. David autem et
semini ejus, et domui et throno illius, sit pax
usque in æternum a Domino. (T. VII.) Ascendit
itaque Banaias filius Joiada: et egressus eum in-
terfecit: sepultusque est in domo sua in deserto.
Et constituit rex Banaian filium Joiadæ pro eo
super exercitum, et Sadoc, sacerdotem posuit pro B
Abiathar. Misit quoque rex, et vocavit Semei, di-
xitque ei: Edifica tibi domum in Jerusalem, et
habita ibi, et non egredieris inde huc atque illuc.
Quacumque autem die egressus fueris, et transieris
torrentem Cedron, scito te interficiendum; sanguis
tuus erit super caput tuum. Sixitque Semei regi:
Bonus est (ms. tacet est) sermo. Sicut locutus est
dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habi-
tavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis.
Factum est autem post annos tres, ut fugerent ser-
vi (h. duo servi) Semei ad Achis filium Maacha
regem Geth: nuntiatumque est Semei, quod servi
ejus essent (Vulg. issent) in Geth. Et surrexit Se-
mei, et stravit asinum suum: ivitque in Geth ad
Achis ad requirendum servos suos, et adduxit eos
de Geth. Nuntiatum est autem Salomoni, quod
isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset. Et
mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testifi-
catus sum tibi per Dominum,et prædixi tibi : Qua-
cunqe (h. adjuravi tibi per Dominum, et contri-
status sum: Quacunque) die agressus, ieris huc
et illuc, scito te esse moriturum? Et repondisti
mihi: Bonus sermo, quem audivi. Quare ergo
non custodisti jusjurandum Domini, et præceptum
quod præceperam tibi? Dixitque rex ad Semei:
Tu nosti omne malum, cujus tibi conscium est
cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit
Dominus malitiam tuam in caput tuum. Et rex sa-
lomon benedictus, et thronus David erit stabilis
coram Domino usque in sempiternum. Jussit ita-
que rex Banaiæ filio Joiadæ, qul egressus, percus-
sit eum, et mortuus est.

sepeli, A murum Jerusalem per circuitum. Attamen populus immolabat in excelsis: non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum. Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiana. Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias (hi mille holocausta) in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. (T. IX.) Apparuit autem (ms. tacet autem) Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam: sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate, et justitia, et recto corde tecum: custodisti enim ei misericordiam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie. Et nunc, Domine Deus meus (ms. et Vulg. tacent meus), tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvus, et ignorans egressum et introitum meum (h. non habet). Et servus tuus in medio est populi (h. populi tui), quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest præ multitudine. Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poteritjudicare populum tuum hunc multum ? Placuit ego sermo coram Domino (h. in oculis Domini, quod Salomon hujuscemodi postulasset rem. Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum Choc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias: aut animam (ms. et Vulg. animas)inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum ju licium: ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. Sed et hæc, quæ non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo similis tui fuerit in regibus cunctis retro diebus (h. sit in regibus omnibus diebus tuis). Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea, et mandata mea, sicut ambulavit David pater tuus, longes faciam dies tuos. Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod somnium (h. igitur evigilavit Salomon: et ecce somnium). Cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit viclimas pacificas, et grande (h. non habet) convivium universis famulis suis. (T. X.) Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo, quarum una ait: Obsecro (h. non habet), midomine: ego et mulier hæc habitabamus

(T. VIII, cap. III.) Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti; accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam et domum Domini, et

1 Reticet juxta Hebraicam phrasim ms. Veronens, quem. Chaldæus quoque atque aliæ Orientales Versiones ita legunt, distinguuntque, Bonum verbum: audivi, etc.

Interserit ms. Veronens, tuam, reticentibus libris aliis.

D

Idem ms. cum Vulgatis, populum istum, populum tuum hunc multum, longius tamen ab Hebraico.

Neque hic bene ad Hebræum textum tacet ms. Veronens. mandata tua, neque mox David nomen.

in domo una,et peperi apud eam in cubiculo. Tertia A fectos super omnem Israel, qui præbebaut anno-
vero die postquam ego peperi, peperit et hæc et
eramus simul, nullusque alius in domo nobiscum,
exceptis nobis duabus. Mortuus est autem filius mu-
lieris hujus nocte,dormiens quippe opressi eum.
Et consurgens intempesta nocte silentio [h. non
habet), tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ
dormientis, et collocavit in sinu suo: suuum autem
filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo,
apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara
Ince, deprehendi non esse meum quem genueram.
Responditque altera mulier: Non est ita [Vulg.
addunt ut dicis), sed filius tuus mortuus est, meus
autem vivit. Et contrario illa dicebat: Mentiris :

filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est.. B
Atque in hunc modum contendebant coram rege
Tunc rex ait: Hæc dicit, Filius meus vivit, et filius
tuus mortuus est. Et ista respondit, Non, sed
filius tuus mortuus est, et filius meus vivit. Dixit
ergo rex Afferte mihi gladium. Cumque attulis-
sent gladium coram rege: Dividite, inquit, infan-
tem vivum in duas partes,et date dimidiam partem
uni, et dimidiam partem alteri. Dixit autem mu-
lier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota
sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro,
domine (h. non habet domine), date illi infantem
vivum, et nolite interficere eum. Et contrario illa
dicebat:Nec mihi autem, uec tibi sit, sed dividatur.
Respondens rex ait: Date huic infantem vivum,
et non occidatur: hæc est enim (ms. tacet enim)
mater ejus. Audivit itaque omnis Israel judicium
quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes
sapientim Dei esse in eo ad faciendum judicium.

C

(T. XI, cap. IV.) Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel, et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis 2: Elioreph et Abia filii Sisa scribæ : Josaphat filius Abilud a commentariis: Banaias filius Joiadæ super exercitum Sadoc autem, et Abiathar sacerdotes. Azarias filius Nathan, super eos (h. super præpositos), qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis, et Ahisar præpositus domus, et Adoniram filius Abda super tributa. Habebat autem Salomon duodecim præ1 Voculam sed, quæ neque in Hebræo, neque in aliis plerisque omnibus libris est, reticet Veron. D

quoque ms.

• Quod est in Hebræo

Græci aliquot libri in recto vertunt tepec: quibus consonat Veronens. ms. Sacerdos prò Sacerdotis.

3 In codicis Veronens. margine scriptum est in LXX a memoria, quibus veterem Latinam versionem ex Græco denotari, nihil est dubium.

Hæc verba mutare noluimus ad fidem Canonis Hebraicæ veritatis ubi legimus, Usque Abelmeula, et usque regionem Jecmaam: quia, ut antea monui, non satis liquet e quo fonte fluxerint in Canonem tam frequentes emendationes, quæ in eo visuntur: an ab exemplaribus castigatioribus versionis Hieronymiana; aut ex industria peritissimi alicujus emendatoris,qui multa in translationeHieronymi ad

nam regi et domui ejus; per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. Et hæc nomina eorum: Benhur, in monte Ephraim. Bendecar, in Macces, et in Salebim, et in Beth-Sames, et Elon et Beth-Anan. Benesed in Aruboth ipsius erat Soccho et omnis terra-Epher. Benabinadab, cujus omnis Nephath-Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem. Bana filius Ahilud regebatThanach etMageddo,et universam BethSan, quæ est juxta Sarthana subter Jezrael, a Beth-San usque Abelmeula e regione Jecmaan. Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avoth Jair filii Manasse in Galaad; ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quæ habebant seras æreas. Ahinadab, filius Addo, præcrat in Manaim: Ahimaas in Nephthali; sed et ipse habebatBasmath filiam Salomonis in conjugio. Bana, filius Husi, in Aser, (ms. Banaa et Asar), in Baloth, Josaphat, filius Pharue, in Issachar, Semei, filius Ela, inBenjamin. Gaber, filius Uri, in terra Galaad, in terra Seon regis Amorrhæi et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra (h. et perfectus unus erat super terram.) Juda et Israel innumerabiles (h. plurimi), sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque lætantes. (T. XII, C. IV.) Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthim usque ad terminum Egypti, offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus. Erat autem cibus (h. panis) Salomonis per dies singulos, triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ, decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et cent um arietes (h. oves), excepta venatione cervorum, caprearum atque bubalorum, et avium altilium (h. omissis, cervis, capreis, bubalis.)Ipse enim obtinebat omnem regionem, quæ erat trans flumen a Taphsa usque Gazam, et cunctos reges illarum regionum, et habebat pacem ex omni parte in circuitu. Habitabatque Juda et Israel absque ti more ullo (h. confidenter), unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua,a Dan usque Ber-Sabee,cunctis diebus Salomonis. Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium et duocodices Hebræorum recudit. Sciat proinde lector studiosus, hujuscemodi lectiones emendatas, quæ alicujus nomenti videbantur, in notis marginalibus nostris semper appositas; ne quid eruditionis curiositati deperiret studosiorum, si hæc intacta remansissent, et despectui haberentur.

[blocks in formation]

decim millia equestrium. Nutriebantque eos supra- A et ait : Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit dicti regis præfecti : sed et necessaria mensæ regis Salomonis, cum ingenti cura præbebant in tempore suo. (h. Nutriebantque supradicti præfecti regem Salomonem, et omnes convivas Salomonis cum ingenti cura in tempore suo). Hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum deferebant in locum, ubi erat rex, juxta constitutum sibi (h. ubi erat constitutum sibi). Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis, quasi arenam, quæ est in littore maris. Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum, et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahito,et Heman, et Chalchol (ms. Calcas), et Dorda, filiis Maol, et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque et mille. Et disputavit super lignis, a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete, et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et (ms. tacet. et) ab universis regibus terræ, qui audiebant sapientiam ejus.

B

David filium sapientissimum super populum hunc plurimum. (T. XV.) Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quæcunque mandasti mihi : ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari, usque ad locum quem significaris mihi, et applicabo ea ibi,et tu tolles ea: præbebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meæ. Itaque Hiram (h. hic habet, Hiron)'dabat Solomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus. Salomon autem præbebat Hiram viginti millia coros tritici, in cibum 3 domus ejus, et viginti coros purissimi olei: hæc tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei (ms. lacet ei), et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt fædus ambo. Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta millia virorum. Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis, et Adoniram erat super hujuscemodi indictione. Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum, qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte : absque præpositis qui præerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, præcipientium populo et (h. non habet) his qui faciebant opus.Præcepitque rex,ut tollerent lapides grandes, lapides prætiosos, in fundamentum templi et quaC drarent eos quos dolaverunt cæmentarii Salomonis, et cæmentarii Hiram; porro Biblii præparaverunt (h. et Giblim et præparaverunt) ligna et lapides ad ædificandam domum.

(T. XIII, cap. V.) Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus; quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. Misit autem et Salomon ad Hiram, dicens: Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum (h. Tu scis quod David pater meus non potuit ædificare domum) nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus, (T. XIV.) Nunc autem requiem dedit Dominus 1 Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus. Quamobrem cogito ædificare templum nomini Domini (ms. tacet Domini) Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo. Præcipe igitur ut præcidant mihi (Vulg. addunt servi tui) cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis: mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quacumque præceperis (h. quamcunque dixeris. Vulg. petieris); scis enim quomodo (ms. D quoniam) non est in populo meo (h. in nobis) vir qui noverit ligna cædere sicut Sidonii. Cum ergo audisset Hiram verba Solomonis, lætatus est valde,

'Tacet hic ms. nomen Dominus, quod est tamen in Hebræo tum et particulam, quam Hebræus quoque ignorat.

* Cum Hebræo ms. Veronens. reticet hic nomen Deus.

• Præferunt Hebræus et Vulgati cum ms. Veronens, domui.

Idem ms. Veronens. equorum, ex scioli glossatoris ingenio.

'Effert revera Hebræus nomen istud per y Gi

(C. V. Cap. VI.) Factum est igitur quadragentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ms. Zoi) (ipse est mensis secundus), regis (Vulg.regni) Solomonis super Israel, ædificare cœpit domum (Vulg. ædificari domus) Domino. Domus autem, quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. Et porticus erat ante templum (h. ante templum domus) viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi, et babebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. Fecitque in templo fenestras obliquas. Et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus

blim: verum Giblos et Biblos pro eadem habentur urce Phoniciæ ad radices Libani. Vide Ezechiel., XXXVII, 9.

6 In albo Veronens. ms. hæc opponitur nota: In LXX, januas absconsas reticulatas. Nempe Latinam Versionem quæ ante Hieronymianam obtinebat, vocat LXX, quippe quam ad eorum exem.. plar expressam aliis placuit vocare Italam. Porro interpretati sunt LXX : θυρίδας διακοπτομένας (vel παρακυπτομένας, vel δεδικτυωμένας) κρυπτάς.

B

per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in A naturas suas et juncturas fabrefactas, et cælaturas circuitu. Tabulatum quod subter erat, quinqu cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non hærerent muris templi. Domus autem cum ædificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis ædificata est, et malleus, et securis, et omne ferramentum, non sunt audita in domo, cum ædificaretur. Ostium lateris medii in parte erat domus dextræ : et per cochleam ascendebant in medium cœnaculum, et a medio in tertium. Et ædificavit domum, et consummavit eam : texit quoque domum laquearibus cedrinis. Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis. (T. XVI.) Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens: Domus hæc, quam ædificas, si ambulaveris in præceptis meis, et judicia mea feceris, et custiodieris omnia mandata mea, gradiens per ea : firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum. Et habitabo in medio filiorum Israel, et non derelinquam populum meum Israel. Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam. (T. XVII.) Et ædificavit (ms. addit. Salomon) parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis,a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis intresecus, et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora, et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tor

Id est. Fenestras prospicientes (vel oblique prospicrentes. vel cancellatas) occultas S. ipse Pater Comment. in Ezechiel. I. xi, refert septuaginta vertisse fenestras absconditas. » Fenestræ, inquit, erant obliquæ, quas LXX absconditas,Symmachus totxaç vocat. » Et in cap. XLI: « Fenestræ quoque, inquit, juxta LXX erant factæ in modum retis, instar can. cellorum... pro quibus in Hebraico obliquas fenestras habet. >>

1 Nomen Cherub. singulari numero, et Cherubim in plurali, duplex genus obtinet apud interpretes masculinum videlicet ac neutrnm: unde Cherub secundus, et Cherub secundum, legimus in ms. codicibus. Hieronymus ad Damasum scribens de Seraphim hæc aiebat : « In genere quoque diversitas est. Septuaginta, Aquila, et Theodotion, Seraphim neutro genere transtulerunt, Symmachus masculino.Nec putandum sextum esse in virtutibus Dei, cum etiam ipse Spiritus sanctus, secundum proprietates linguæ Hebrææ,feminæ genere proferatur, RUA (7); Græce neutro, Tò VEDμa; Latine masculino, spiritus. Ex qua intelligendum est, quando de superioribus disputatur, et masculinum aliquid, seu feminimum ponitur, non tam sexum significari quam idioma sonaræ linguæ. Siquidem ipse Deus ivisibilis et incorruptbilis omnibus pene linguis profertur genere masculino; cum in eum non cadat sexus. » MART.

C

D

eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur;
nec omnino lapis apparere poterat in pariete (h.
non habet). Oraculum autem in medio domus, in
interiori parte fecerat (h. præparaverat), ut pone-
ret ibi arcam fœderis Domini. Porro oraculum
habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti
cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis,
et operuit illud atque vestivit auro purissimo (h.
obryzo). Sed et altare vestivit cedro. Domum quo-
que ante oraculum operuit auro purissimo, et af-
fixit laminas clavis aureis. Nihilque erat in tem-
plo, quod non auro tegeretur; sed et totum altare
oraculi texit auro 1. Et fecit in oraculo duo cheru-
bim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudi-
nis, Quinque cubitorum ala cherub una,et quinque
cubitorum ala cherub altera : id est,decem cubitos
habentes, a summitate alæ usque ad alterius alæ
(ms. tacet alæ) summitatem. Decem quoque cubito-
rum erat cherub secundum: in mensura pari, et
opus unum erat in duobus cherubim, id est, altitu-
dinem habebat unus cherub decem cubitorum, et
similiter cherub secundus. Posuitque cherubim in
medio templi interioris extendebant autem alas
suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et
ala cherub secundi tangebat parietem alterum:
alæ autem altera in media parte templi se invicem
contingebant. Texit quoque cherubim auro. Et
omnes parietes templi per circuitum sculpsit va-
riis cælaturis et torno, et fecit in eis cherubim,
et palmas, et picturas varias, quasi prominentes
de pariete, et egridentes (h. intresecus et extrin-
secus). Sed et pavimentum domus texit auro in-
tresincus et extrinsecus. Et in ingressu oraculi
fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulo-
ram (h. non habet) quinque. Et duo ostia de lignis

2 Vide epist. in nostra recensione 18 S. Patris ad Damasum de Seraphim; quem locum et Martian. laudat. Recte enim utriusque generis dicitur cherub, masculini ac neutri. Haud tamen ita parum sibi constare Hieronymum credas, ut eodem versiculo utrumque genus nsurparit: atque hic cherub secundum, mox cherub unus et sécundus dixerit. Rectius itaque habet Veronens.ms. hic quoque secundus, quidquid Martianæo videatur.

2 Constanter pro sculpo habet Veronens. ms. scalpo, quod est quidem elegantius, nam illud grammatici, quos inter Diomedes, negant esse La

tinum.

In Canone erasa sunt et fecit in eis, quia non leguntur in Hebræo: exstant tamen in mss. Latinis. De sequentibi verbo Cherubim notanda veniunt quæ leguntur apud Hieronymum epistola 130, ad Marcellam: « In Exodo, inquit, cæterisque locis, ubi describuntur vestes plumaria arte contextæ, opus Cherubim, id est, varium, atque depictum esse factum describitur: ita tamen ut VAV litteram Che rubim non habeat: quia ubicunque cum hac littera scribitur, animalia magis quam opera significat. Id verum esse comperimus inspectis diligenter Hebræorum voluminibus editis ac manuscriptis, cap. xxvi Exodi et Ezechielis cap. x, ubi occurrunt nonnullæ variantes lectiones, sed levissimi momenti MART.

« PoprzedniaDalej »