Obrazy na stronie
PDF
ePub

et conquassata, quoniam iratus est [Vulg. add. ▲ Et populum pauperem salvum facies: eis].

Ascendit fumus in naribus ejus,

et ignis de ore ejus voravit : carbones incensi sunt ab eo.

Inclinavit [ms. Et inclinavit] cœlos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.

Et ascendit super Cherubim [h. Cherub], et volavit :

et lapsus est [h. apparuit] super pennas venti. Posuit tenebras in circuitu suo latibulum,

cribrans aquas de nubibus cœlorum. Præ fulgore in conspectu ejus,

succensi sunt carbones ignis. Tonabit de cœlis Dominus:

et excelsus dabit vocem suam. Misit sagittas, et dissipavit eos fulgur, et consumpsit eos.

Et apparuerunt effusiones maris,

et revelata sunt fundamenta orbis,

ab increpatione Domini,

ab inspiratione spiritus furoris ejus.

Misit de excelso, et assumpsit me,

et extraxit me de aquis multis.

B

oculisque tuis excelsos humiliabis. Quia tu lucerna mea, Domine,

et Vulg. add. tu], Domine, illuminabis tenebras

meas.

In te enim curram accinctus :

in Deo meo transiliam murum.

Deus, immaculata via ejus,

Eloquium Domini igne examinatum [b. conflatum]:

scutum est omnium sperantium in se. Quis est Deus præter Dominum,

et quis fortis præter Deum nostrum ? Deus qui accingit me fortitudine,

et complanavit [ms. complantavit] perfectam viam

meam.

Coæquans pedes meos cervis,

et super excelsa mea statuens me.

Docens manus meas ad prætium,

et componens quasi arcum æreum brachia mea. Dedisti mihi, clypeum salutis tuæ,

et mansuetudo mea [h. tua] multiplicavit me. Dilatabis gressus meos subtus me,

et non deficient tali mei.

Liberavit me ab [ms.de] inimico meo potentis- Persequar inimicos meos, et conteram, simo.

et [ms. lac et] ab his qui oderant me, quoniam robustiores me erant.

Prævenit me in die afflictionis meæ,

et factus est Dominus firmamentum meum.

Et eduxit me in latitudinem:

liberavit me, quia placui [Vulg. complacui] ei : Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam; et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.

Quia custodivi vias Domini,

et non egi impie, a Deo meo.

Omnia enim judicia ejus in conspectu meo :

et præcepta ejus non amovi a me.

Et ero perfectus cum eo,

et custodiam me ab iniquitate mea.

Et restituet Dominus mihi secundum justitiam meam,

et secundum munditiam manuum mearum [b. se. cundum munditiam meam], in conspectu oculo

rum suorum.

Cum sancto sanctus eris:

et cum robusto perfectus [h. cum perfecto perfectum].

Cum sancto electo electus eris,

et cum perverso perverleris [ms. subverteris].

1 Idem ms. de naribus. Tum vers. seq., vorabit in futuro cum Vulgatis, et pressius Hebræo on. 2 Veronens. ms. placuit. Mox rectius ad Hebræum, Retribuit pro Retribuet.

Undecim mss. nostri legunt hic compingam, nec sua illud careret probabilitate, nisi consequentia sensus obstaret: nam quæ præcesserunt delebo, comminuam, necessariam habent connexionem cum

C

et non revertar [Vulg. convertar] donec consu

mam eos.

Consumam eos, et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis.

Accinxisti me fortitudine ad prælium :

incurvabis [Vulg. incurvasti] resistentes mihi
sub me.

Inimicos meos dedisti mihi dorsum,
odientes me, et disperdam eos.

Clamabunt, et non erit qui salvet :

ad Dominum, et non exaudiet eos.

Delebo [h. Conteram] eos, pulverem terræ :

quasi lutum platearum comminuam eos, atque
confringam 3.

Salvabis me a contradictionibus populi mei:
custodies 4 me in caput gentium :
populus, quem ignoro, serviet mihi.

Filii alieni resistent mihi [h. negabunt me],
auditu auris obedient mihi.

Filii alieni defluxerunt,

et contrahentur in angustiis suis.

D Vivit Dominus, et benedictus Deus meus [h. fortis meus] :

5

et exaltetur Deus fortis salutis meæ.

Deus, qui das vindictas mihi,

et dejiciis populos sub me,

verbo confringam, sive distendam. Cæterum Hebræa vox yp, raca, proprie denotat premere, premendo, constipare et firmare. Quæ præfecto ad compingere ex æquo respondent. Consulesis Criticam sacram Middoch. MART.

Ad Veronens. ms. marginem adnotatum est ejusdem, ut videtur, Antiquarii manu, constitues. * Idem ms. Et exaltabitur; cum Vulgatis et Græco.

Qui educis me ab inimicis meis,

et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo [h. iniquitatis] liberabis me. Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus: et nomini tuo cantabo.

Magnificanti [Vulg. magnificans et faciens] salutes regis sui,

et facienti misericordiam christo suo, David et semini ejus in sempiternum.

A plenus lente. Cumque fugisset populus a facie
Philisthim, stetit ille in medio agri, et tuitus est
eum, percussitque Philisthæos et fecit Dominus
salutem magnam. Nec non et ante descenderant
(h. Et descenderunt) tres qui erant principes inter
triginta, et venerant tempore messis ad David in
speluncam Odollam : castra autem Philisthim erant
posita in valle Gigantum. Et David erat in præsi-
dio porro statio Philistinorum tunc erat in Beth-
Leem. (T. CXXXV.) Desideravit igitur David, et
ait Si quis mihi daret potum aquæ, de cisterna
quæ est in Beth-Leem juxta portam? Irruperunt
ergo tres fortes castra Philisthinorum,et hauserunt
aquam de cisterna Beth-Leem, quæ erat juxta
portam, et attulerunt ad David at ille noluit bi-
bere, sed libavit eam Domino, dicens: Propitius
B
sit mihi Dominus, ne faciam hoc (h. Absit a me,
Domine, ut faciam hoc); num sanguinem hominum
istorum,qui profecti sunt, et animarum periculum
bibam? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres
robustissimi. Abisai quoque frater Joab filius Sar-
viæ, princeps erat de tribus istis 7: ipse est qui ele-
vavit hastam suam contra trecentos quos interfecit,
nominatus in illis tribus, et inter tres nobilior,
eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos
(h. non habet primos) non pervenerat. Et Banaias
filius Joiadæ viri fortissimi (b. filii viri fortissimi),
magnorum (h. magister) operum, de Cabseel (ms.
Capsael): ipse percussit duos leones Moab, et ipse
descendit, et percussit leonem in media cisterna
diebus nivis. Ipse quoque interfecit Egyptium vi-
rum, virum dignum spectaculo,habentem in manu
hastam itaque cum descendisset ad eum in virga,
vi extorsit hastam de manu Egyptii, et interfecit
eum hasta sua. Hæc fecit Banaias filius Joiadæ. Et
ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter
triginta nobiliores : verumtamen usque ad tres non
pervenerat fecitque eum sibi David auricularium,
a secreto (h. non habet a secreto). Asaal frater Joab
inter triginta. Eleanan filius patrui ejus (h. filius
Dodo) de Beth-Leem, Somma de Arodi, Elica de
Arodi, Heles (ms. Arari Helas) de Phelti, Hira
filius Aces de Thequa, Abiezer de Anathoth, Mo-
bonnai, de Usati 8, Selmom Aohites, Maarai Neto-
phathites, Heleb filius Baana (ms. Heled et Banaa),

[Cap. XXIII.] Hæc autem sunt verba [h.] David novissima 2. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de Christo Dei Jacob [cui constituta est scala Christo Dei Jacob), egregius psaltes [h. et alii codices, psalta ] Israel: Spiritus Domini locutus est per me [h. in me], et sermo ejus per linguam meam [h. super linguam meam]. Dixit Deus Israel, locutus est mihi fortis Israel, dominator hominum justus, dominator (h. dominatui) in timore Dei. Et sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra (h. et sicut pluvia germinat herbam de terra). Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas *: nec est quidquam ex ea quod non germinet. Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi, quæ non tolluntur manibus. Et si quis tangere voluerit eas (h. Et vir tangens eos), armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succense (h. succensi) comburentur usque ad nihilum. Hæc nomina fortium David.Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse C est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecti impetu uno. Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahoi (h. Eleazar filius Dodo, filius Ahoi) inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim, et congregati sunt illuc in prælium. Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit, et percussit Philisthæos, donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat (h. non habet qui fugerat), reversus est ad cæsorum spolia detrahenda. Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthim in statione: erat quippe ibi ager

1 Ita mss. optimæ notæ, ac vetustissimi cum Canone Hebr. veritatis. Alii legunt quod est in editis, D magnificans et faciens. MART.

2 Tacet idem ms. hic David; tum præfert, novissima quæ dixit, etc.

In Hebr. 1 1, unim zemiroth, id est egregius, sive jucundis psalmis, quod nihil differt ab egregio psalte. Nec satis liquet quid Scholiastes Canonis voluerit, cum monet Ifebræum et alios codices Latinos legere, psaltæ. Et quidem quod Latina spectat exemplaria, certum est in pluribus hoc modo legi in Hebraico autem 1, xemiroth, non significat Psaltam, id est Cantorem, sed Psalmos et Cantica. Credamus igitur errorem inesse librariorum, qui ad variantem Latinam dictionem temere addiderunt notam h, quæ Hebr. textum significat. MART.

Cum iis quos Scholiastes laudat, Veronens. quoque ms. psalta: quod idem est.

Veronens. ms. Salus mea ex eo quod non germinet: reliquis quæ hic intermedia sunt, prætermissis. Pulchre quidem cum Hebræo, si voluntas saltem addidisset, quod nomen in archetypo est, Y: nam reliqua nec est quidquam ex ea, ibi pariter desiderantur, vocula autem, id est quia, æque bene redditur ex eo quod.

Idem ms., a manibus: 72, in manus.

6 Illud et ante in Hebræo non est. Priorem particulam ms. quoque Veronens. tacet.

7 Nomen istis, quemadmodum et tertio ab hoc versu illis, ms. Veronens. juxta Hebræum despicit. 8 Nomina isthæc virorum fortium immutantur sæpius apud auctorem. Quæstionum Hebraicarum in libros Regum, qui juxta punctationem Mass()

et ipse (h. non habet) Netophatbites, Ithai filius A in Jerusalem. Dedit ergo Joab numerum descriRibai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaiau Pharathonites (ms. Fraronithes), Heddai de torrente (h. torrentibus) Gas, Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, Eliaba de Salboni (ms. Alieba et Sabboni). Filii Jasen, Jonathan, Semma de Orori, Aiam filius Sarar Ararites, Eliphelet filius Aasbai filii Machathi (ms. Borodi et Ararorites, Elfeleth f. Aaboi f. Maachathi), Eliam filius Ahitophel Celonites, Esrai de Charmelo, Pharai de Arbi, Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, Selec de Amoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ 1, Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites, Urias Hetthæus. Omnes triginta septem.

B

(T. CXXXVI, cap. XXIV.) Et addidit furor Domini irasci contra Israel, commovitque David in eis dicentem: Vade, numera Israel et Judam. Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israel a Dan usque ad BerSabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus. Dixitque Joab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis; sed quid sibi dominus meus rex vull in re hujuscemodi? Obtinuit autem sermo regis verba Joab, et principum exercitus egressusque est Joab, et principes militum, a facie regis, ut numerarent (Vulg. numerent) populum Israel. Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroer ad dexteram urbis, quæ est in valle Gadi (h.) quæ est in medio torrentis Gad), et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt C in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem, transierunt prope (ms. propter) monia Tyri, et omnem terram Evæi et Chananæi, veneruntque ad meridiem Juda in Ber Sabee: et lustrata universa terra,adfuerunt post novem menses et viginti dies rethicam legit Mebunrai, Arari, Gigaal, pro Mobonnai, Orori Igaal. Canon Hebraicæ veritatis emendata habet vocabula eadem prout posita leguntur in jam dictis Quæstionibus; quare ne pro vero falsum Hieronymum obtrudamus, tales abjecimus emendationes, et ad fidem cæterorum codicum mss. in quibus integra superest prima lectio Canonis, hæc et similia nomina restituere curavimus. MART.

1 Ms. Veronens. filius, in recto. Græcus quoque in aliquot exemplaribus viòs, Hebr. utrumque sus. cipit casum.

Hodiernus flebræus textus habet,

in

Dan lahan. S. Hieronymus pro ultimo nun legerit resch, sive pro : atque id quidem rectius: nam Jahan loci nomen aut nihil est, aut certe alibi in Scripturis non occurrit.

3 Nihil dubitavimus reponere hic octingenta ad fidem librorum omnium, quot nobis innotuerunt, ex Hebræis, Græcis Latinisque mss., æque ac Vulgatis. Ac scimus hoc de sensu disputatum magnopere inter eruditos, multumque discrepare ab hoc numero auctorem libri Paralipomenon. Verum unde Martianæus octoginta excuderit pro octingenta, haud scimus: illudque ægrius ferimus, Le verbo quidem lectorem de inducta noviter lectione ab eo esse admonitum.

ptionis populi regi, et inventa sunt de Israel octin-
genta millia virorum fortium, qui educerent gla-
dium, et de Juda quingenta millia pugnatorum
(h. virorum). Percussit autem cor David eum,
postquam numeratus est (ms. esset) populus, et
dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc
facto: sed (h. sed nunc) precor, Domine, ut trans-
feras iniquitatem servi tui, quia stulte egi ni-
mis. (T. CXXXVII.) Surrexit itaque David mane,
et sermo Domini factus est ad Gad propheten et
Videntem David, dicens : Vade, et loquere ad David.
Hæc dicit Dominus: Trium tibi datur optio, elige
unum quod volueris ex his, ut faciam tibi. Cumque
venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens: Aut
septem annis veniet tibi fames in terra tua, aut
tribus mensibus fugies adversarios tuos, et illite
persequentur: aut certe tribus diebus erit pesti-
lentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide
quem respondeam ei, qui me misit, sermonem.
Dixit autem David ad Gad: Arctor nimis, sed
melius est, ut incidam in manum Domini (multæ
enim misericordiæ ejus sunt) quam in manum
(ms. manus) hominum. Immisitque Dominus pesti-
lentiam in Israel, de mane usque ad tempus con-
stitutum, et mortui sunt ex populo, a Dan usque
Ber-Sabee, septuaginta millia virorum. Cumque
extendisset manum (Vulg. add. suam) angelus
Domini (b. non habet Domini) super Jerusalem, ut
disperderet eam, misertus est Dominus (h. pœnituit
Dominum) super afflictione, et ait angelo percu-
tienti populum: Sufficit; nunc contine manum tuam.
Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna'
Jebusæi Dixitque David ad Dominum cum vidisset
angelum cædentem populum: Ego sum qui peccavi,
ego inique egi isti qui oves sunt (h. ista oves),
qui fecerunt ? vertatur, obsecro, manus tua
Vitiose erat antea ille,; ms. Veronens. cum
Vulgatis et Græco, te non habet.

In hodiernis Hebræorum voluminibus pertur batus est ordo litterarum istius nominis; ibi enim legitur, haavarna. Verum monet nos Massorethicum Ceri tam in editis, quam in manuscriptis libris supra laudatis, legendum 87, haarauna. Ita quoque scriptum reperimus in nostro Pelissonæo Hebræo codice, qui nullam adhibet criticam notam Massoretharum; etsi infra v. 18 legat corrupte cum cæteris 2, Arania. Simili Dusus est exemplari Scholiastes Canonis Hebr. verit. ut non solum ex notatione marginali Arania manifestum apparet, sed etiam ex eodem supra posito nomine Areuna in textu, quod emendator Canonis mutavit cum Aravena, mobile faciens scheva sub littera vau, quamvis post motionem parvam, sive vocalem parahh, scheva minime legatur apud grammaticos recentiores. Hoc interim propter studiosum ac curiosum lectorem. MART.

Pro Aureuna, qui Veronensem librum descripsit, monuit in margine legendum Ornan: quæ quidem nominis scriptura ex Græco accipitur: in Hebræo enim varie concepta est, 77, et

aut certe ex libris Paralipome ארניה et האלונה

non I, cap. XXII, 28, et II, cap. II, 1, ubi pro cognomine Jebusai obtinet.

contra me, et contra domum patris mei. Venit A autem Gad ad David in die illa,et dixit ei: Ascende, et Vulg. tac. et] constitue altare Domino in area Areuna [h. hic Ariana] Jebusæi. Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem præceperat ei 1 [h.non habet Dominus. Conspiciensque Arenna, animadvertit regem et servos ejus transire ad se, et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait : Quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et ædificem altare Domino, et cesset interfectio quæ grassatur in populo. Et ait Areuna ad David:

1 Quod verissime notat Scholiastes, non esse in Hebræo additum ei, ms. quoque Veronensis tacet. 2 Canon solus cum Vulgata retinet verbum illud, rex. Legitur quidem in Hebræo, non tamen apud LXX.Areuna ergo regulus fuit,ant de stirpe regum Jebusæorum in libris Paralipomenon idem Jebusæus appellatur Ornam; quod neutiquam prætermissum voluit scriptor QQ Hebraicarum in eosdem libros Paralipomenon. MART.

- Mulctat regis titulo Areunam Veronensis ms. in que tantum est; Dixit Areuna regi, etc; neque est revera illud rex additum in aliis mss., uno, quem Canonem vocat Martianæus, excepto. Quod autem in Hebræo sit, critici magni nominis culpæ hoc tribuunt amanuensis: aut salva ejus textus

B

Accipiat, et offerat dominus meus rex, sicut ei placet; habes boves in holocaustum, et plaustrum et juga boum in usum lignorum. Omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem: Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum. Cui respondens rex, ait : Nequaquam, ut vis,sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta, et ædificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terræ, et cohibita est plaga ab Israel.

integritate, sic explicant ex Hebraicæ linguæ ingenio, Areuna, o rex, omnia dat regi.

3 Non addit hic Veron. ms. David, quod nomen plerique libri alii habent.

Rectissime ad Hebræi exemplaris normam Veronens. ms. Finit liber Samuel. Diximus et Hieronymo hanc probari partitionem in Prologo: Tertius sequitur Samuel, quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Et paulo post Lege ergo primum Samuel, et Malachim meum. Sed et e Græcis interpretibus Aquila (quod Coisliniani codices apud Montfauconium testantur) : Εβραίοις ἑπόμενος, οὐ διεῖλε, ἀλλὰ μίαν τὰς δύο πεποίηκεν : Hebræos secutus, non divisit, sed unum ex duobus libris fecit.

[blocks in formation]

XXXIX. Ubi regnat Roboam filius Salomonis.

XL. Ubi Roboam petitionem populi cum senioribus tractat.

XLI. Item post consilium senum cum junioribus

tractat.

XLII. Separatio populi a Roboam.

XLIII. Ubi tribus Jeroboam regem faciunt.

XLIV. Ubi Roboam duæ tantum tribus sequuntur in Jerusalem.

XLV. Ubi admonetur Roboam et populus ne pugnent adversum Jeroboam, et populum Israel.

XLVI. Ubi Jeroboam a Deo avertitur, et facit vitulos quos adoret populus.

XLVII. De sacerdotibus non faciendis nisi ex tribu Levi.

A LXXI. Hic moritur Ambri e regnat filius ejus pro

XLVIII. Ubi propheta,sine nomine designato, Jero- B boæ dicit vitulos quos fecit a Josia ex semine David esse destruendos quos invenit post annos cc cujus rei mentio fit capitulo ccxii.

XLIX. Ubi aruit manus Jeroboam quam erexerat contra prophetam.

L.Item pro oratione propbetæ manus ei restituuntur.
LI. Ubi alio propheta in Bethel decipitur qui de
Juda venerat.

LII. De contemptu damnatur idem ipse.
LIII. Ubi a leone occiditur inobediens.

LIV. Ubi Jeroboam de extremis populis sacerdotes excelsorum facit.

LV. Ubi pro salute filii uxor Jeroboam ad Achiam prophetam pergit.

LVI. Pronuntiatio prophetæ quæ ventura sunt Jo

roboam.

LVII. Hic moritur Jeroboam, qui regnavit annis X11. et regnat Nadab filius ejus pro eo. LVIII. Hic ad Roboam Scriptura divertit, quem dicit regnasse in Juda annis XVII. LIX. Primus rex Ægypti Susach Jerusalem prædat. LX. Hic moritur Roboam,et regnat Abia filius ejus. LXI. Hic moritur Abia,et suscipit regnum rex Juda filius ejus, qui regnavit annis XL idem Asa. LXII. Ubi laudatur Asa rex Juda,quod inter omnia simulacra templum Priapi evertit.

LXIII. Hic Scriptura revertitur ad Nadab filium Jeroboam, qui regnavit post patrem suum annis duobus.

C

[blocks in formation]

LXXV. Hic Elias filium viduæ suscitat.
LXXVI. Elias ad Ahab jubetur reverti.
LXXVII. Elias et Abdias se alloquuntur.
LXXVIII. Elias Ahab regi se ostendit.
LXXIX. Ubi Elias et sacerdotes Baalim sacrificio
altercantur.

LXXX. De igne diviso,et interitu sacerdotum Baal.
LXXXI. Orante Elia, Dominus pluviam dedit.
LXXXII. Elias fugit a facie Jezabel.
LXXXIII. Ubi Elias jejunat XL diebus.
LXXXIV. Ubi jubetur ungere Azael regem Syriæ,
Jehu in Israel, et Elisæum prophetam.
LXXXV. Ubi ab Elia assumitur Eliseus.
LXXXVI. Ubi secutus Eliam Eliseus facit convi-
vium.

LXXXVII.Ubi propheta sine nomine alloquitur Ahab

quod superaturus sit Benadad regem Syriæ. LXXXVIII. Ubi contra Ahab Benudad pugnat,et superatur secundo.

LXXXIX. Satisfactio Benadad circa Ahab.
XC. Exprobratio Ahab de pace Benadad.
XCI. Ubi alloquitur propheta Ahab annuntians iram
Domini, eo quod pepercerit Benadad regi Syriæ.
XCII. Uhi desiderat Ahab vineam Nabod.

XCIII. Consilium dat Jezabel ad occidendum Nabod. XCIV. Ubi Elias ad Ahab mittitur post mortem Nabod.

XCV. Allocutio Eliæ prophetæ ad Ahab de interitu Jezabel.

XCVI. Post admonitionem Eliæ, Ahab in pœnitentiam volvitur.

XCVII.Conjuratio Ahab et Josaphat adversus regem Syriæ.

XCVIII. Ubi Michæas propheta ad Ahab ducitur. XCIX. Ubi Sedechias propheta ad Ahab falsa prophetat.

C. Ubi Michæas propheta prohibet Ahab et Josaphat ne ad bellum exeant.

CI.Spiritus mendax se offert ad Ahab decipiendum.

LXIV. Hic occiditur Nadab secundus rex Israel ab D CII. Ubi Sedechias Michæam percutit in maxilla. Asa tertio rege Juda.

LXV. Ubi postulabat auxilium Asa rex Juda adversus Basan regem Israel.

LXVI. Transgressionem dicit Basæ regis Israel. LXVII. Hic moritur Basa, et regnat filius ejus Hela quartus cum Jeroboam.

LXVIII. Hic occiditur Hela rex a Amri,qui regnavit in Israel quintus cum Jeroboam.

LXIX. Hic Amri levatur rex a populo post Hela, et est sextus cum Zambri, qui regnavit diebus

VII.

LXX. Hic ostenditur Ambri XII annis regnasse.

CIII. Hic Ahab vulneratus in prælio moritur.
CIV. Ubi exsurgit Ochozias rex filius ejus, qui est

octavus.

CV. Ubi ad Josaphat Scriptura revertitur,quem regnasse dicit in Juda annis xxv.

CVI. Hic moritur Josaphat, et regnat post eum Joram filius ejus, quintus rex.

CVII. Cadens Ochozias e templo idola consuli jubet.

CVIII. Ubi Ochoziam Elias moriturum pronuntiat. CIX. Ubi Ochozias jubet tertio per quinquagenarios milites Eliam adduci.

« PoprzedniaDalej »