Obrazy na stronie
PDF
ePub

æstimet dominus meus rex', quod omnes pueri ▲ interficiant (ms. interficient) filium meum. Quid ait filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus, ex die qua oppressit Thamar sororem ejus. Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cór suum verbum istud, dicens: Omnes filii regis occisi sunt: quoniam Amnon solus mortuus est. Fugit autem Absalom: et levavit puer speculator oculos suos, et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. Dixit autem Jonadab ad regem: Ecce filii regis adsunt: juxta verbum servi tui sic factum est. Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis: et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt: sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis. Porro Absalom fugiens, abiit ab Tholomai (h. Thalmai) filium Amiud [ms. Amiur] regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. Cessavitque David rex persequi [h. exire post] Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.

Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram. Dixit ergo mulier: Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait: Loquere. Dixitque mulier: Quare cogitasli istiusmodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suun? Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur [ms. revertantur], nec vult Deus perire animam, sed retractat, cogitans ne penitus pereat qui abjectus est. Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, præsente populo. Et dixit ancilla tua : Loquar ad regem, si quo modo faciat rex verbum ancillæ suæ. Et andivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium (h. viri), qui volebant de B hæreditate Dei delere (h. disperdere) me, et filium meum simul. Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium [h. quasi in requiem]. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur [h. ut audiat bonum et malum]: unde et Dominus Deus tuus (h. et Dominus) est tecum. Et respondens rex, dixit ad mulierem: Ne abscondas a me verbum, quod te interrogo. Dixitque mulier: Loquere, domine mi rex. Et ait rex Nunquid manus Joab tecum est in omnibus istis?Respondit mulier et ait: Per salutem aniniæ tuæ [h. vitæ tuæ], domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex: servus enim tuus Joab ipse præcepit mihi, et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc. Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab præcepit istud (h. fecit istud): tu autem, domine mi, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram. (T. CXIII.) Et ait rex ad Joab: Ecce placatus feci verbum tuum (h. verbum hoc): vade ergo, et revoca puerum Absalom. Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit et benedixit regi,et dixit Joab: Hodie intellexit servus tuus, quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex: fecisti enim sermonem servi tui. Surrexit ergo Joab et abiit in Gegsur, et adduxit Absalon in Jerusalem. Dixit autem 1: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absa. lom in domum suam, et faciem regis non vidit. Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, et (h. non habet) decorus nimis, a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondcbatur [h. Et quando tondebatur caput ejus [statuto autem tempore tondebatur], quia gravabat eum cæsaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico (h. regio). Nati

C

[T. CXII, Cap. XIV. J Intelligens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom, misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem, dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, ne ungaris oleo; ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum; et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit ergo Joab verba in ore ejus. Ilaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regemu, cecidit coram eo super terram, et adoravit [h. cecidit super faciem suam in terram, et adoravit], et dixit: Serva me, rex. Et ait ad eam rex : Quid causæ habes? Quæ respondit: Heu, mulier. vidua ego sum: mortuus est enim vir meus. Et ancillæ tuæ erant duo filii, qui rixati sunt adversum se in agro, nuliusque erat qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum, et interfecit eum. Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit: Trade eum, qui percussit fratrem suum, et occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus hæredem: et quærunt exstinguere scintillam meam, quæ relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiæ super terram (h. super faciem terræ). Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et D ego jubebo pro te. Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex (Vulg. addunt sit), iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit innocens. Et ait rex: Qui contradixerit [h. Qui locutus fuerit] tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te. Quæ ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam

Neque Hebræus, neque Veronens. ms. habent hic rex.

* Quid de ista persecutionis cessatione sentiendum sit, vide, si volueris, Traditiones Hebraicas

falsi Hieronymi in Regum libros. MART.

3 Hic vero addix rex Veronens. ms. rectissime cum Hebræo textu et Vulgatis.

sunt autem Asalom filii tres, et filiis una nomine A adoravit super faciem terræ coram eo, osculatus

2

[ocr errors]

que est rex Absalom.

[Cap. XV.] Igitur post hæc fecit sibi Absalom currum, et equites, et quinquaginta viros qui præcederent eum [h. ante eum currerent]. Et mane consurgens Absalom, stabal juxta introitum portæ in via, et omnem virum, qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat De qua civitate es tu ? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israel ego sum [h. non habet] servus tuus. Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et justi. Sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom: Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem? Sed et cum accederet ad eum homo [h. vir] B ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens, osculabatur eum. Faciebatque hoc omni Israel,qui veniebat ad judicium,ut audiretur a rege,et sollicitabat corda virorum Israel. [T.CXV.] Post quadraginta autem annos 5, dixit Absalom ad ces Corbeienses vetustissimi et optimæ notæ legehant olim,post quadraginta autem annos, quod emendatores mutarunt in quatuor, vel in duos etiam annos Regius codex, n. 3563, et Major S. Germani, n. 3, ante emendationem quinque annos, nunc autem quatuor habent. In Can. Hebr. verit,ex quatuor vel quinque primæ manus, quadraginta posterior fecit. Colbertinus n. 181, reticet ab initio, quadraginta: sed Aniciensis item Colbertinus cum tribus aliis nostris S. Germani a Pratis, quatuor habet, non quadraginta. Porro Bibliorum Romanæ correctiones docent abjiciendos numeros et quatuor et quinque et sex, licet quatuor non careat sua probabilitate, adde et auctoritate, quia quatuor similiter legimus apud Syrum et Arabem interpretes. Eamque lectionem probat eruditus Grotius dicens :

Thamar, elegantis formæ 1, mansitque Absalom in
Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit.
[T. CXIV.] Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum
ad regem, qui noluit venire ad eum. Cumque se-
cundo misisset, et ille noluisset venire ad eum
dixit servis suis: Scitis agrum Joab juxta agrum
meum, habentem messem hordei; ite igitur, et
succendite eum igni. Succenderent ergo servi Ab-
salom segetem [h. agrum] igni. Surrexitque
Joab, et venit ad Absalom in domum ejus,et dixit:
Quare succenderunt servi tui segetem meam [b.
agrum meum igni? Et respondit Absalom ad Joab:
Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitte-
rem te ad regem, et [ms. ut] diceres ei: Quare veni
de Gessur? melius mihi erat ibi esse; obsecro er-
go, ut videam faciem regis [h. et nunc videam fa-
ciem regis] quod si memor est iniquitatis meæ
[h. non habet meæ), interficiat me. Ingressus
Joab ad regem, nuntiavit ei vocatusque Absalom
intravit ad regem [b. In terram ad facies regis], et
1 Memorabilis locus propter additamentum quod-
dam LXX interpr. qui post hæc verba elegantis
formæ subjungunt consequenter: Hæc fuit in ma-
trimonio Roboam filii Salomonis, et pederit ei Abiam.
Ea quoque leguntur in aliquot mss. codicibus La-
tinis, et integra snpersunt adhuc in Canone Hebr.
veritatis, sed transversa linea jugulantur tanquam
adulterina, atque ascita de Græcis exemplaribus.
Cæterum in his verbis inextricabile pondus exsurgit
nupero vindici interpretationis Græcæ Seniorum
Septuaginta nam inspecta diligenter Regum hi-
storia,supputatisque Absalomi patris Thamarannis,
Salomonis quoque, Roboami, et Abiæ juxta com- C
putationem ejusdem vindicis ac restitutoris anti-
quorum temporum, qui incunctanter docet c. 10
novæ hujus restitutionis, Salomonem anno ætatis
suæ quinquagesimo tertio genuisse Roboamum ex
Ammonitide; necesse est Thamar filiam Absalomi
matrimonio junctam fuisse cum Roboam,cum jam
ipsa attigisset ann.ætatis plus minus nonagesimum.
Quod certe ita credi ridiculum esset, meo quidem
judicio, et nimis portentosum in uxore Roboam :
quia hoc fuit Sara singulare privilegium, ut nona-
genaria pareret. At non est præsentis loci discepta-
tio isthæc chronologica, quam alibi, adjuvante
Deo, agitaturus sum: monendus tamen erat lector
studiosus ex hoc loco indissolubilem nasci quæstio-
nem apud eos, qui præter divinarum Scripturarum
auctoritatem asserere non verentur, Salomonem
regnasse totis annis octoginta, etsi, conceptis ver-
bis, scriptores sacri voluminum Regum et Parali-
pomenon contrarium testentur. MART. Ms. Ve D
ron., eleganti forma. In aliquot mss. Martian.
subjunctum hic reperit illud Græcorum addita-
mentum Hæc fuit in matrimonio Roboam filii
Salomonis, et peperit ei Abiam, quod nullius ferme
est auctoritatis.

2 Voculas ad eum, plane cum Hebræo exemplari ms. quoque Veronens. omittit.

• Addunt Vulgati: Et venientes servi Job, scissis vestibus suis, dixerunt: Succenderunt servi Absalom partem agri igni, quæ mss. Hieronymiani juxta Hebræum textum nesciunt.

• Cum Vulgatis Veronens. ms. tacel in via. Hebraica phrasis est, Stabat super manum via portæ. 'Magnam habent hic loci numerorum dissonantiam non solum mss. libri, sed editiones etiam Bibliorum Sixti ac Clementis. Manuscripti tres codi

Haud dubius hic error scripturæ additis ad vocem ya litteris duabus. Quatuor enim intercessisse dixit Josephus, nec aliter Theodoretus. Et hoc verum esse res ipsa loquitur. » Verum enimvero contrarium docuit suppositus Hieronymus libro Traditionum Hebraicarum in II lib. Regum: «< Cave, lector inquit, plerosque mendosos codices, in quibus scriptum invenitur, post quatuor, non post quadraginta annos in veracioribus vero codicibus, et in Hebraica veritate, non quatuor, sed quadraginta scribuntur anni. Si vero contentiosus quis eosdem quatuor annos astruere voluerit ab eo tempore quo Absalom Amnon fratrem suum interfecit, usque ad illud tempus quo patri dixit : Vadam et reddam vota mea quæ vovi Domino in Hebron: perspicue se errare, si diligenter perscrutatus fuerit, inveniet: cum utique Absalom, interfecto Amnon, in Gessur apud Tbolmai regem tribus annis, et in Jerusalem inde revocatus, non viso patre, duobus moratus fuerit annis, et sexto anno faciem patris viderit, et contra eum perduellionem præparaverit, » etc. A quo autem computentur illi quadraginta anni, vide apud eumdem scriptorem, et apud criticos sacros. MART.

[blocks in formation]

fratres tuos, quoniam ostendisti gratiam et fidem [h. ostendisti misericordiam et veritatem]. Et respondit Ethai regi dieens: Vivit Dominus, et vivat [ms. vivit] dominus meus rex; quoniam in quocunque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Getthæus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. Omnesque flebant [h. omnisque terra flebat] voce magna, et universus populus transibat : rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam, quæ respicit ad desertum. Venit autem et Sadoc [h. etiam et Sadoc] sacerdos, et universi levitæ cum eo, portantes arcam fœderis Dei, deposuerunt arcam Dei: ascenB dit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui egressus fuerat de civitate. Et dixit rex ad Sadoc Reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum [h. et glorificabo eum]. Si autem dixerit mihi : Non places: præsto sum, faciat mihi [Vulg. tacet mihi] quod bonum est coram se [h. quod bonum est in oculis ejus]. Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns revertere [h. Si videtur tibi revertere] in civitatem in pace; Ahimaas 8 filius tuus, et Jonathan filius Abiathar, hi duo filii vestri, sint vobiscum. Ecce ergo abscondar [h. morabor] in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam

:

regem [Vulg. addunt David] : Vadam, et reddam A vadam quo iturus sum: revertere et reduc tecum vota mea quæ vovi Domino in Hebron. Vovens enim vovit servus tuus, cum esset 1 in Gessur Syriæ, dicens: Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo [h. serviam] Domino. Dixitque ei rex David 2: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccina, dicite: Regnavit Absalom in Hebron. Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. Accersivit quoque Absalom Ahitophel Giloniten consiliarium David, de civitate sua Gilo, cum immolaret victimas. Et facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalom. [T. CXVI.] Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Jerusalem : Surgite, fugiamus], neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos et impellat super nos ruinam [h.malum], et percutiat civitatem in ore gladii. Dixeruntque servi regis ad eum : Omnia quæcunque præceperit [h. elegerit] dominus noster rex, libenter exsequemur [ms. exsequimur] servi tui. Egressus est ergo rex, et universa domus ejus, pedibus suis,et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. Egressusque rex et omnis [h. omnis populus] Israel, pedibus suis stetit procul a domo, et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Jh. non habet legiones] Cherethi et Phelethi, et C Dei in Jerusalem, et manserunt ibi. Porro David omnes Getthæi,sexcenti viri, qui secuti eum, fuerant pedites de Geth, præcedebant regem. Dixit autem rex ad Ethai Getthæum : Cur venis nobis. cum? Revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi ? ego autem est. Nos illud urgemus magis cum Luca Brugensi, quidquid auctori Quastionum Hebraicarum in libros Regum videatur, quod si anni quatuor scribantur, constet satis initium eorum ducendum a reconciliatione patris, hoc est ab admissione Absalonis in Jerusalem, aut, quod duobus annis posterius est, ad videndam patris faciem. Si vero quadraginta, unde sint numerandi commode inveniri non possit. Adhæc, et Josepham, lib. vii Antiquit., cap. 9, et Theodoretum, quæst. 28, quatuor duntaxat supputare non adeo, quod Hebraici exemplaris vitium D spectat, dissimulamus Coisliniani codicis 2 apud Montlauconium notam : Ἐν τῷ Εξαπλῷ Τεσσαρά κοντα κεῖται παρὰ πᾶσιν, ἐν δὲ τῷ Ἑβραίῳ Αρβα peiv. In Hexaplo, quadraginta jacet apud omnes, in Hebræo autem Arbaim.

1 Pressius Hebræo na, In manendo me. Cod. Veronens. cum essem.

2 Rursus cum Hebræo ms. Veronens. David. nomen hic tacet.

Idem ms. Sequebatur Absalom. Hebr. ad verbum, fuit post Absalom.

Addunt Vulgati, pugnatores validi, quæ verba textus et Hieronymiani codd. ignorant. Mox tacet Veronens ms pedites, quod neque Chaldæus est; tamen in Hebræo ha, in pede suo.

ascendebat clivum olivarum, ascendens et flens, et operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite, ascendebat plorans. Nuntiatum est autem David, quod et Ahitophel esset in conjuratione [h. rebellione] cum Absalom, dixitque David: Infatua,

Ejusdem sententiæ duas hoc loco retinet Vulgata nostra interpretationes, Hieronymianam scilicet ac veterem, quæ Itala dicebatur. Ños unam edidimus fonti Hebræo respondentem. MART.

Interserunt Vulgati, Dominus faciet tecummisericordiam et veritatem: quæ eadem habetur sub aliis verbis cum subsequenti sententia, Quoniam ostendisti gratiam et fidem. Pro his omnibus duo hæc tantum verba in Hebræo sunt textu, T O, misericordia et veritas quæ superiori proxime, tecum, juncta bene optantis sensu proferuntur: Tecum misericordia et veritas: sive quod idem esse juxta Hebraicam phrasim non diffiteor Tecum gratia et fides. Porro impressa sententia unice habetur pro Hieronymiana, quod concise magis Hebraicum referat, aitque longe emendatiorum exemplarium. Adeo rectius legerit Veronens. ms. in quo ipsum desideratur adverbium quoniam, quod et scholiastæ probatur.

6 Verius cum Hebræo textu nomen sacerdos Veronens. ms. hic tacet.

7 iterum adamussim Hebræi textus hic tacet Veronens ms. mihi.

Idem ms. Achimaas. Hebraice quoque est YON. Mox voculum hi omittit, quam Hebræus nescit.

quæso,consilium Ahitophel,domine.Cumque ascen- A et amputabo caput ejus. Et ait rex : Quid mihi et

deret David summitatem montis, in quo adoraturus erat Deum, ecce occurit ei Husai Arachites, scissa veste [h. tunica], et terra pleno [h. sparso] capite. [T. CXVII.] Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri ; sin autem in civitatem revertaris, et dixeris, Absalom: Servus tuus sum ego [ms. et Vulg. tacent ego], rex; sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus, dissipabis consilium Ahitophel. Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes, et omne verbum quodcunque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. Sunt autem.cum eis duo filii eorum, Ahimaas [Vulg.add.filius],Sadoc et Jonathan, Abiathar et mitteris per eos [h. per manus eorum]ad me omne verbum quod audieritis. Veniente ergo B Husai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.

:

vobis, filii Sarviæ ? dimitte eum, ut 5 maledicat; Dominus enim præcepit ei, ut malediceret David : et quis est qui audeat, dicere [h. et quis dicet], quare sic fecerit ? Et ait rex Abisai, et universis servis suis Ecce filius meus,qui egressus de utero meo (de visceribus meis), quærit animam meam : quanto magis nunc filius Jemini? dimitte eum ut (ms. dimitte, ut), maledicat juxta præceptum Domini si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi [Vulg. addunt Dominus] bonum pro maledictione hac hodierna. Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo [h. non habet.] Semei autem per jugum montis ex latere, contra illum gradiebatur, maledicens et mittens lapides adversum eum, terramque spargens. Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillatus est 6 ibi. Absalom autem et omnis populus Israel ingressi sunt Jerusalem, sed et Ahitophel cum eo. Cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom,locutus est ad eum: Salve, rex, salve, rex [h. Vivat rex, vivat rex]. Ad quem Absalom, hæc est, inquit, gratia (h. misericordia] tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo? Responditque Husai ad Absalom: Nequaquam, quia illius ero,quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israel, et cum eo manebo. Sed, ut et hoc inferam, cui ego [Vulg. ergo] serviturus sum? nonne filio regis? sicut parui patri tuo, sic parebo et tibi.['". CXIX.] Dixit autem Absalom ad Ahitophel: Inite consilium quid agere C debeamus, Et ait Ahitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israel quod fœdaveris patrem tuum, roborentur manus eorum tecum. Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. Consilium autem Ahitophel, quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum:sic erat omne consilium Ahitophel, et cum esset cum David,et cum esset cum Absalom. [T. CXX, Cap. XVII.] Dixit igitur Ahitophel ad Absalom Eligam mihi [h.nunc] duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte. Et irruens super eum [quippe qui lassus est. et solutis manibus] percutiam eum : cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum. Et reducam universum populum, quomodo omnes reverti solent 7; unum enim virum tu quæris, et omnis populus erit in pace. Placuitque

[Cap. XVI.] Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onusti erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ [h. et centum passis], et centum massis palatharum, et utribus vini [h. amphora vini]. Et dixit rex Sibæ : Quid sibi volunt hæc ? Responditque Siba Asini, domesticis regis ut sedeant, et panes et palathæ, ad vescendum pueris ] vinum autem, ut bibat si quis defecerit in deserto. Et ait rex Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi Remansit [h. Ecce sedet] in Jerusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei. Et ait rex Siba Tua sint omuia quæ fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro, inveniam gratiam coram te [h. in oculis tuis], domine mi rex. [T. CXVIII.] Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera, procedebat egrediens, et maledicebat, mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant. Ita autem loquebatur Semei cum malediceret. Egredere, vir sanguinum, et vir Belial. Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro ev, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua [h. Et ecce tu in malo D Luo], quoniam vir sanguinum es. Dixit autem Abisai filius Sarviæ, regi: Quare maledicit canis hic moriturus (h. mortuus) domino meo regi? vadam,

1 M. Veronens. cum Vulgatis addit tuis. Pressius Hebræ idem ms., Adoro. Addit idem ms. cum Vulgatis, regi, pro quo in Hebræo est ei: max quoque idem ms. reddet pro reddidit.

Quod scholiastes adnotat, mortuus, et Hebræus præfert et Veronens. ms., demum et Vulgati libri. In Veronens.ms. ut vacat in Hebræo autem et proximum comma dimittet eum, desiderantur, et

:

facile additum hic est ex Græco, äpete autóv.

6 Plurium numero habet Veronens.ms.refocillati sunt, magis ad Græcum, et cum Vulgatis.

7 Verius in Veronens. ms., Omnis reverti solet, juxta Hebræum, quemadmodum et Eparnothotes apud Lucam Brugensem legendum monet, et melioris notæ codices præferunt. Vulgati, Quomodo unus homo reverti solet.

sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu A concito gradn ingressi sunt domum cujusdam viri Israel. Ait autem Absalon : Vocate et Busai Arachitem, et audiamus quid etiam ipse dicat. Cumque venisset Husai ad Absalom, ait Absalom ad eum Hujuscemodi sermonem [ms. addit quem locutus est Ahitophel facere debemus an non? quod das consilium ? Et dixit Huasi ad Absalon: Non bonum consilium,quod dedit Ahitophel hac vice. Et rursum intulit Husai Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa, raptis catulis, in saltu sæviat: sed et pater tuus vir hellator est, nec morabitur cum populo. Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco: et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicunque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom. Et fortissimus [h. ] ipse 1, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis Israel, fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium ut [ms. et Vulg. tacent ut] congregetur ad te universus Israel, a Dan usque Ber-Sabee, quasi arena maris innumerabilis, et tu eris in medio eorum. Et irruemus super eum in quocunque loco fuerit inventus, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram, et non relinquemus de viris, qui cum eo sunt, ne unum quidem. Quod si urbem aliquam fuerit ingressus,circumdabit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam [id est David in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea. Dixitque Absalom, et omnes viri Israel: Melius est consi- C lium Husai Arachitæ consilio Ahitophel. Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. Et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Ahitophel Absalom, et senioribus Isral, et ego tale et tale dedi consilium. Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes: Ne moremini [h. Ne permaneas] nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere; ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est, Jonathan autem et Ahimaas [ms. Achimaas] stabant juxta fontem Ragel: abiit ancilla et nuntiavit eis, et illi profecti sunt, ut referrent ad regem Pavid nuntium : non enim poterant videri, aut introire civitatem. Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero

[blocks in formation]

in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum. Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas,et sic res latuit. Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: Ubi est Ahimaas et Jonathan ? Et respondit eis mulier : Transierunt [Vulg. ad. festinanter], gustata paululum aqua. At hi qui quærebant cum non reperissent, reversi sunt Jerusalem. Cumque abiissent ascenderunt illi de puteo,et pergentes nuntiaverunt regi David, atque dixerunt: Surgite, et transite cito fluvium [h. aquam],quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Ahitophel. Surrexit ergo David, et omnis populus qui erat cum eo,et transierunt Jordanem, donec dilucesceret, et ne unus B quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium [h. Jordanem]. T. CXXI.] Porro Ahitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam, et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulcro patris sui. David autem venit in Castra [h. Mahnaim], et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri ♦ Israel cum eo. Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum : Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Jetra de Jezreli [h. Israelites, ms. hiereli], qui ingressus est ad Abigail [h. Abigal] filiain Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab [h.matrem Joab.] Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad. Cumque venisset David in Castra [h. Mahnaim], Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammiel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim, obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, frixum cicer [h. non habet, frixum cicer, sed polentam], et mel, et butyrum, oves, el pingues vitulos. Dederuntque David,et populo qui cum eo erat, ad vescendum; suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto. [T. CXXII, Cap. XVIII.] Igitur considerato (h. dinumerato) David populo suo,constituit super eos tribunos, et centuriones, et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abizai filii Sarviæ fratris Joab, et tertiam D partein [ms. tacet partem] sub manu Ethai, qui erat de Geth; dixitque rex ad populum: Egrediar

alio loco ponitur, quem locum significet.» De eodem quoque loco ita disputat faisus Hieronymus in suis Traditionibus Hebraicis ad librum secuudum Regum « David autem,inquit, venit in castra,quæ Mahnam Hebraice leguntur, in quo loco obvii fuerunt angeli Dei Jacob; sicut in Genesi legitur : Et vocabit Jacob nomen loci Mahnaim, id est Castra. » Pulchre igitur hic concordant vetus ac falsus Hieronymus cum scholiaste Canonis Hebraicæ veritatis, quod non fuit tacendum studiosis lectoribus. MART.

* Idem iterum Hebræo pressius, omnis vir.

« PoprzedniaDalej »