Obrazy na stronie
PDF
ePub

arcum.Ecce scriptum est in libro Justorum]. In- A filii fortitudinis. Licet enim mortuus sit dominus

clyti1, Israel, super montes tuos [h.super excelsa tua] interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes? Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte lætentur filiæ Philisthim, ne exsultent filiæ incircumcisorum. Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniant [Ms. veniat] super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. A sanguine interfectorum, ab adipe fortium,sagitta Jonathan nunquam rediit retrorsum,et gladius Saul non est reversus inanis. Saul et Jonathan amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi, aquilis velociores, leonibus fortiores. Filia Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro. Quomodo ceciderunt fortes in prælio Jonathan in excelsis tuis occisus est. Doleo super te, frater mi Jonathan, decore nimis [h. decor enim], et amabilis super amorem mulierum [ms. mulieris]. Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?

2

3

[Cap. II.] Igitur post hæc consuluit David Dominum,dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Ahinoem Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Charmeli: sed viros, qui erant cum eo, duxit David singulos,cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. [T. EXXXIV.] Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David, quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. Et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem : sed et ego reddam gratiam,eo quod feceritis verbum istud. [T. LXXXV.] Confortentur manus vestræ, et estote pientissimas de lignorum natura, herbarumque omnium,itemque jumentorum,volucrum, reptilium et piscium. Vel quod in libro Verborum dierum dicitur: Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis in visione quoque Addo videntis, contra Jeroboam filium Nabat,et multa hujusmodi volumina,quæ scriptura quidem fuisse probat scripta, sed hodie constat non esse. Vastata namque a Chaldæis Judæa, et Bibliotheca antiquitus congregata inter alias provincia opes hostili est igne consumpta ex qua pauci qui nunc in S. Scriptura continentur libri, postmodum Ezræ pontificis et prophetæ sunt industria restaurati. » Hæc Rabanus verbo ad verbum desumpsit e libro Quæstionum triginta Bedæ in libro Regum.Quodque sequitur apud Rabanum : « Sunt tamen, qui dicunt hunc librum Justorum intelligi debere ipsum librum Regum, ubi continentur prophetæ justi, Samuel videlicet, Gad et Nathan : in quorum libro scriptum est, qualiter Saul recedens a tímore Domini, per inobedientiam suam periit. »

vester Saul, tamen me unxit domus Juda regem sibi. Abner autem filius Ner, princeps excercitus Saul, tulit Hisboset filium Saul, et circumduxit eum per castra [h.in mahnaim,quod interpretatur, castra], regemque constituit super Galaad et super Gesuri [b. Assuri], et super Jezrael, et super Ephraim,et super Benjamin,et super Israel universum Quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul, cum regnare cœpisset super Israel, et duobus annis regnavit sola autem domus Juda sequebatur David. Et fuit numerus dierum quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum, et sex mensium. Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Hisboseth filii Saul, de castris [h.de mahnaim] in Gabaon. Porro Joab filius B Sarviæ, et pueri David egressi suut, et occurerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent,e regione sederunt,hi ex una parte piscina, et illi ex altera. Dixitque Abner et Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab : Surgant. Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Benjamin,ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David. [T. LXXXVI.] Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul; vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon. Et ortum est bellum durum satis [ms. tacet satis] in die illa, fugatusque est Abner, et viri Israel, a pueris [h. a viris] David. Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab,et Abisai,et Asael: C porro Asael cursor velocissimus fuit [b.porro Asacl velocissimus in pedibus fuit], quasi unus ex capreis quæ morantur in silvis [h. in agris]. Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dexteram neque [ms.sive] ad sinistram omittens persequi Abner. Respexit itaque Abner post tergum suum,et ait : Tune es Asael? Qui respondit: Ego sum. Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus [h. de pueris], et tolle tibi spolia ejus. Noluit Hoc, inquam, scriptum reperitur in quæstionibus seu traditionibus Hebr.in libros Regum,quæ vulgo Hieronymo ascriptæ referuntur. Liber Justorum, ait falsus ille Hieronymus, liber Samuelis est, ubi continentur prophetæ justi, etc. Ex illa nunc sententiarum varietate satis liquet, æque diversas exstitisse de libro Justorum opiniones apud veteres ecclesiasticos scriptores, ac eas,quæ modo obtinent apud criticos recentiores et quod præcipue observari velim, diversum esse ab Hieronymo, Beda, et Rabano Mauro scholiastem Canonis Hebr. ve. ritatis auctoremque Quæstionum Hebraicarum in libros Regum. MART.

D

1 Addunt Vulgati, Et ait : Considera, Israel, pro his qui mortui sunt super excelsa tua vulnerati: quæ nec Hieronymiani codices, neque Hebræus ipse textus habet.

[ocr errors][merged small]

autem Asael omittere, quin ugeret eum. Rursum- A filia Aja. Dixitque Hisboseth ad Abner : Quare inquæ locutus est Abner ad Asael: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum. Qui audire contempsit, et noluit declinare. [T. LXXXVII.] Percussit ego eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum [ms. tacet eum] et mortuus est in eodem loco : omnesque qui transibant per locum in quo ceciderat Asael et mortuus erat, subsistebant. Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner [h. post Abner], sol occubuit, et venerunt usque ad Collem aquæ ductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon. Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner, et conglobati [ms. congregati] in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. Et exclamavit Abner ad Joab et ait: Num usque ad internecionem tuus [h. non habet tuus] mucro desæviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? [h. an ignoras quod amarus erit finis?] usquequo non dicis populo, ut omittat persequi fratres suos, et ait Joab: Vivit Deus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum. Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus [h. populus], nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen. Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa, et transieruntJordanem,et lustrata omni Beth-Oron, venerunt ad castra [ad mahnaim]. Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele. Servi autem David C percusserunt deBenjamin,et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta viros 1, qui et mortui sunt. Tuleruntque Asael, et epelierunt eum in sepulcro patris sui in Beth-Leem, et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.

gressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Hisboseth, ait : Nunquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum. [h. hodie feci misericordiam super domum] Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidit te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie? Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo, ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israel, et super Judam, a Dan usque Ber-Sabee. Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum. Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicens. Cujus est terra? Et ut loquerentur: Fac mecum amicitias B [h. foedus], et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel. Qui ait: Optime: ego tecum faciam amicitias [h. foedus] sed unam rem peto a te, dicens : Non videbis faciem meam,antequam adduxeris Michol filiam Saul, et sic venies, et videbis me. Misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthim. Misit ergo Hisboseth,et tulit eam a viro suo [non habet, suo] Phaltiel, filio Lais. Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim, et dixit ad eum Abner: Vade, revertere. Qui reversus est. Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel, dicens: Tam heri quam nusdiustertius quærebatis David, ut regnaret super vos. Nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens : In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philistim et omnium inimicorum ejus. Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron, omnia quæ placuerant Israeli et universo Benjamin. Venitque ad David in Hebron cum viginti viris, et fecit David Abner et viris ejus qui venerant cum eo convivium. Et dixit Abner ad David: Surgam ut congregem ad te dominum meum regem [h. Surgam et vadam, ut congregem ad dominum meum regem] omnem Israel, et ineant 3 tecum fœdus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, statim pueri [h. servi] David et Joab venerunt, cæsis latronibus, cum præda magna nimis. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace. Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerant. Nuntiatum est itaque Joab, a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace. Et ingressus est Joab ad regem.

[Cap. III.] Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiens [Vulg. proficiscens], et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. [T. LXXXVIII.] Natique sunt filii David in Hebron : fuitque primogenitus ejus Amnon de Ahinoem Jezraelitide, et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal Charmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gesur. Quartus autem Ado- D nias, filius Aggith, et quintus Saphatia, filius Abital. Sextus quoque Jethraam, de Agla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron. Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner [h. non habet] regebat domum Saul. Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha,

Tacet ms. Veronens. viros, quod et Vulgati faciunt.

S. Hieronymus libro de Nominibus Hebraicis docuit nos legendum esse Hisboseth cum aspiratione; cum enim e libro secundo Regum recensuisset quatuor ista nomina. Hiram, Histob, Hiras, Hisboseth, hanc addiit observationem: Idcirco cum

aspiratione hæc nomina apposuimus, quia apud Hebræos et apud Græcos per diphtongum scribuntur. Quid ad præsentem adnotationem hodierni Hebr. grammatici respondebunt, qui negant ullam diphthongum esse in lingua Hebraica? MART.

3 Iterum cum Vulgatis et Græco ms. Veronens., ineum.

et ait : Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te : quare A turbatus est. Duo autem viri' principes latronum dimisisti eum, et abiit et recessit? Ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te, ut deciperet te,et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quæ agis? egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit [h. et reduxerunt] eum a cisterna Sira, ignorante David. Cumque rediisset Abner in Hebron,seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ, ut loqueretur ei, in dolo [T.LXXXIX.] Et percussit illum ibiin inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris ejus. Quod cum audisset David rem jam gestam3, ait: Mundus ego sum, et regnum meum, apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner, et veniat super caput Joab et super omnem domum patris ejus : nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon, in prælio. Dixit autem David ad Joab et ad omnem populum qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exsequias Abner Porro rex David sequebatur feretrum. Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex [Vulg. add. Oavid] vocem suam, et flevit [h. planxit] super tumulum Abner; flevit [h. planxit] autem. et omnis populus. Plangensque rex et lugens 3 [h. lamentans] Abner, ait : Nequaquam ut mori solent ígnavi, mortuus est Abner. Manus tuæ non sunt ligatæ et pedes tui non sunt compedibus aggravati : sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis C [Vulg.addunt sic] corruisti. Congeminansque omnis populus flevit [h. planxit] super eum. Cumque venisset universa multitudo [h.universus populus] cibum capere cum David, clara adhuc die, juravit David, dicens: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam. Omnisque populus audivit [h. cognovit], et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu [h. in oculis] totius populi. Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filiusNer. Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel? Ego autem adhuc delicatus, et unctus [h. Ego hodie tener, et unctus] rex; porro viri isti filii D Sarviæ duri sunt mihi : retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.

erant filio Saul nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filli Remmon Berothitæ de filiis Benjamin; siquidem et Beroth reputata [ms. reportata] est in Benjamin. Et fugerunt Berothtæ in Getthaim, fueruntque ibi advenæ usque in tempus illud. [T.XC.] Erat autem Jonathæ filio Saul filius debilis pedibus; quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonathan ex Jezrael. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit; cumque festinaret ut fugeret, recidit, et claudus effectus est; habuitque vobabulum Miphiboseth. [T. XCI.] Venientes igitur filii Remmon Berothitæ. Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die Domum Hisboseth : qui dormiebat super stratum suum meridie2. Ingressi sunt autem domum assumentes spicas tritici, et percusserunt B eum in inguine Rechab et Raana frater ejus, et fugerunt. Cum autem ingressi fuissent domum,ille dormiebat super lectulum suum in conclavi,et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte, et attulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron : dixeruntque ad regem Ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quærebat animam tuam, et dedit Dominus domino meo regi ultiones [Vulg. ultionem] hodie de Saul, et semine ejus [T. XCII.] Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmond Berothitæ, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni augustia; quoniam eum, qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul, qui putabat se prospera nuntiare, tenui et occidi [Vulg. addunt eum] in Siceleg, cui oportebat me [Vulg. tacent me] dare mercedem pro nuntio. Quanto magis nunc, cum homines impii interfecerint virum innoxium, in domo sua, super lectulum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra? Præcepit itaque David pueris [Vulg. addunt suis], et interfecerunt eos: præcidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron; caput autem Hisboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.

[Cap. IV.] Audivit autem [Vulg. addunt Hisboseth] filius Saul, quod cecidisset Abner in Hebron. et dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Israel per.

1 Voculas ad te, quæ neque in Hebræo sunt,ignorat Veronens. ms.

Rectissime Veronens. ms. habet, re jam gesla: quod est in Hebræo vostea et in Græco μετὰ ταῦτα.

3 Abest iterum a Veronens. cod, et lugens, quod neque in Hebræo resonat.

Satis contentiose ad Hebræum exemplar respuit

[T. XCIII. Cap. V.]. Et venerunt universæ tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos, os tuum et caro tua sumus. Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel : dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris dux super Israel. Venerunt quoque senes [h. omnes senes]de Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel. Filius triginta

ms. Veronens. vocem clara. Nempe est ibi tantum adhuc in die.

5 Hic ms. Veronens. tacet viri: mox Banaa constanter legi pro Baana. Hebr. aya.

Addunt Valgati: Et ostiara domus purgans triticum obdormivit: quæ ad Hebræi archtypi fidem ms. quoque Hieronymiani ignorant.

2

annorum erat David, cum regnare cœpisset, et qua- A Non ascendas (Vulg.addunt contra eos), sed gyra

1

draginta annis regnavit. In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: In Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Judam. Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusæum habitatorem terræ ; dictumque est ad David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos, et claudos dicentes: Non ingredietur David huc. Cepit autem David arcem Sion: hæc est civitas David. Proposuerat enim David in die iila præmium,qui percussisset Jebusæum, et tetigisset domatum fistulas, et claudos, et cæcos odientes animam David (h. Et dixit in die illa David, qui percusserit Jebusæum, et tetigerit fistulam, et claudos et cæcos odientes aninam David). Idcirco dicitur in proverbio: Cæcus et claudus non intrabunt templum. (h. domum) Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David, et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo. (T, XCIV.) Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes, et ædificaverunt domum David. Et cognovit David quoniam confirmas. set (h. firmasset eum Dominus regem super Israel. et quoniam exaltasset regnum ejus super (h. propter) populum suum Israel. Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam vcnerat de Hebron. (T. XCV.) Natique sunt David (h. et adhuc) alii filii et filiæ, et hæc nomina eorum qui mati sunt ei in Jerusalem, Samua, et Sobab, C et Nathan, et Salomon, et Ibabar et Elisua, et Nepheg, et Japhia, et Elisama, et Eliada (ms. Elida), et Eliphelet. Audierunt ergo Philisthim quod unxissent David in regem super Israel, et ascenderunt universi ut quærerent David; quod cum audisset David, descendit in præsidium. Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Phitisthim in manu tua. Venit ergo David in Baal Pharasim, et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me,sicut dividuntur aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal-Pharasim. Et reliquerunt ibi sculptilia sua; quæ tulit David, et viri ejus. Et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderunt, et diffusi sunt in valle Raphaim. Consuluit autem David Dominum : qui respondit:

[blocks in formation]

post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum (h. flentium). Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum (h. flentium), tunc inibis prælium ; quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthim. Fecit itaque David sicut ei præceperat Dominus, et percussit Philisthim, de Gabee usque dum venias Gezer. ".

(T. XCVI, Cap. V1.) Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israel triginta millia. Surrexitque (Vulg. ad David) et abiit, et universus popufus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in Cherubim super eam. Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum B novum tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa: Oxa autem et Ahio filii Abinadab, minabant plaustrum novum. Cumque tulissenteam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio præcedebat arcam. David autem et omnis Israel ludebant coram Domino, in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis. Postquam autem venerunt ad Arcam Nachon, Oza extendit manum ad arcam Dei et tenuit eam : quoniam calcitrabant boves. Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. Contristatus est autem David, eo quod percussisset (h.divisisset) Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius, percussio (h. divisio) Oza, usque in diem hanc. Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini? Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obed-Edom Getthæi. Et habitavit arca Domini in domo Obeb-Edom Getthæi tribus mensibus, et benedixit Dominus Obod-Edom, et omnem domum ejus. Nuntiatumque est regi David: Benedixit Vulg. quod benedixisset) Dominus Obed-Edom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obed-Edom in civitatem David cum gaudio 7. Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabant bovem et arietem, et David saltabat totis viribus ante Dominum.Porro David accinctus erat ephod lineo 8. Et David omnis domus Israel ducebant arcam testamenti (h. non habet testamenti) Domini, in jubilo et in clangore buccinæ. Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per

[ocr errors]
[blocks in formation]

fenestram, vidit regem David subsilientem atque sal- A universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi tantem coram Domino, et despexit eum in corde suo. Et introduxerunt arcam Domini, et posuerunt eam in loco suo, in medio tabernaculi quod tetenderat ei David, et obtulit David holocausta coram Domino, et pacifica. Cumque complesset offerens holocaustum et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. Et partitus est multitudinijuniversæ Israel, tam viro quam mulieri, singulis colliridam panis unam (h. laganam panis unam), et assaturam bubulæ carnis unam, et similam frixam oleo, et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam. Reversusque est David ut benediceret domui suæ, et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum, et quam omnem domum ejus, et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israel, et ludam, et vilior fiam plusquam factus sum, et ero humilis in oculis meis, el cum ancillis, de quibus locuta es, gloriosior apparebo. (T. XCVII.) Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque ad diem mortis suæ.

(Cap. VII.) Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, dixit ad Nathan Prophetam Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo,vade, fac : quiaDominus tecum est. (T.XCVIII.)

B

C

Factum est autem in illa nocte, et ecce sermo
Domini ad Nathan, dicens: Vade et loquere ad ser-
vum meum David: Hæc dicit Dominus: Nunquid tu
ædificabis mihi domum ad habitandum ?Neque enim
habitavi in domo ex die illa,qua eduxi 'filios Israel de
terra Egypti, usque in diem hanc : sed ambulabam
in tabernaculo, et in tentorio. Per cuncta loca, quæ
transivi cum omnibus filiis Israel, nunquid loquens
locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui præ.
cepit ut pasceret populum meum Israel, dicens:
Quare nonædificastis mihi domum cedrinam?Et nunc
hæc dices servo meoDavid :Hæc dicit Dominus exer-
cituum Ego tuli te de pascuis sequentem gregem,
ut esses dux super populum meum Israel, et fuit
tecum in omnibus ubicunque ambulasti, et interfeci D

1 Ms. Veronens. ex die qua eduxi, Hebræo pressius.

2 Omnino rectius a facie tua præfert Veronens. ms. juxta Hebræum 7.

3 LXX, similiter. Domine, mi Domine. In Hebr. scriptum habet 77, idque legitur juxta puncla vocalia Massoretharum: Adonai Elohim, non ut imperitiores existimant, Adonai Jehova. Eloim autem semper Deus interpretatur: bene igitur S. Hieronymus Latine reddit, Domine Deus; cui etiam consentiunt Orientalium interpretes, Chaldæus, Syrus et Arabs. Nec dissimulare possumus scholiastem Canonis Hebr. veritatis hallucinatum fuisse in adnotatione immediate sequenti, quia Hebr.

nomen grande,juxta nomen magnorum qui sunt in terra. Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, ex die qua constitui judices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Prædicitque tibi Dominus, quod domum faciat tibi Dominus. Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus; ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem. et ipse erit mihi in filium; qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. Misericordiam autem meam bon auteram ab eo sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea 2. Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum, usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. (T. XCIX.) Ingressus est autem rexDavid,et sedit coram Domino,et dixit : Qui ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque ? Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo (h. in oculis tuis), Domine Deus, nisi loqueris etiam de domo servi tuiin longinquum; ista est enim lex Adam (h. hominis), Demine Deus. Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus (h. Domine. Domine.) Propter verbum tuum,et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia hæc, ita ut notum faceres servo tuo. Idcirco magnificatus es, Domine Deus (h. Domine, Domine 3, quia non est similis tui, neque enim est Deus extra te,in omnibus quæ audivimus auribus nostris.Quæ est autem, ut populus tuus Israel, gens (h. una) in terra,propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia, et horribilia,super terram, a facie populi tui, quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus (h. gentibus et diis earum). Firmasti enim tibi populum tuum Israel in populum sempi ternum, et tu, Domine (Vulg. addunt Deus), factus es eis in Deum. Nunc ergo, Domine Deus (h. non habet Deus), verbum quod locutus es super sernon habet ibi, quod utcunque pateremur interpretatum, Domine, Domine, sed scriptum legimus hoc eodem loc s Adonai Elohim, quod significat, Domine Deus. MART.

-

4

Hebræum ipsum scholiasten reprehendit Martianææus, cum scriptum hic sit in Hebræo I JITN, quod ex Massoretharum præcepto legendum est, Adonai Elohim: max vero ipsis verbis

Diximus suspicari nos scholiastem has adnotationes non ea Hebræo archetypo, sed ex Latino quopiam codice derivasse, in quo nonnula ex LXX versione veteri insederint.

Abest quoque hoc apud LXX nomen Dei : Καὶ νῦν, Κύριέ μου, ῥῆμα, etc.; id est,

« PoprzedniaDalej »