Obrazy na stronie
PDF
ePub

7

rum rapientis ultro, nunquid ignoro quia diligis filium Isai, in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ ? Omnibus enim diebus, qui. bus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte,et adhuc [h. cape] eum ad me: quia filius mortis est. Respondens autem Jonathan Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit? Et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum. Et intellexit Jonathan quod definitum esset patri suo, et interficeret David. Surrexit ergo Jonathan a mensa in ira furoris, et non comedit in die kalendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. [T. LIX.] Cumque illuxisset venit Jonathan in agrum juxta placitum Damane, B vid, et puer parvulus cum eo, et ait ad puerum suum: Vade, et affer mihi sagittas, quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset,jecit aliam sagittam trans puerum. Venit itaque puer ad locum jaculi, quod miserat Jonathan: et clamavit Jonathan post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te. Clamavitque (Vulg. add. iterum) Jonathan post tergum pueri, dicens3: Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas,et attulit ad dominum suum: et quid ageretur, penitus ignorabat: tantummodo enim Jonathan et David rem noverant. Dedit igitur Jonathan arma sua puero, et dixit ei: Vade, defer in civitatem. Cum abisset puer, surrexit David de loco, qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio et osculantes se (ms. tacet se) alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius. Dixit autem Jonathan ad David: Vade in pace: quæcunque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. Et surrexit, et abiit; sed et Jonathan ingressus est civitatem.

addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia1 A sus Jonathan, dixit ei: Fili [ms. filius] mulieris viadversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra. Pepigit ergo fœdus Jonathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David. Et addidit Jonathan dejerare David, eo quod diligeret illum: sicut animam enim suam, ita diligebat eum. Dixitque ad eum Jonathan Cras kalendæ sunt, et requireris requiretur enim sessio tua usque perindiei Descendes ergo festinus, et venies in locum ub. celandus es in die, qua operari licet, et sedebis juxta lapidem cui est nomen [h. non habet, cui est nomen] Ezel.Et ego tres sagittas mittam juxta eum. et jaciam quasi exercens me ad signum. Mittam quoque et puerum, dicens ei: Vade, et affer mihi sagittas. Si dixero puero Ecce sagittæ intra te sunt, tolle eas tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero Ecce sagittæ ultra te sunt: vade [Vulg. addunt in pace], quia dimisit [h. misit] te Dominus. De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.Absconditus est ergo David in agro, et venerunt kalen. dæ, et sedit rex ad comedendum panem. Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quæ erat juxta parietem,surrexit Jonathan, et sedit Abner ex latere Saul, vacuusque ap- C paruit locus David. Et non est locutus quidquam Saul in die illa: cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus. Cumque illuxisset dies secunda post Kalendas [h. diem Kalendarum], rursum vacuus apparuit locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum: Cur non venit filius Isai, nec heri, nec hodie, ad vescendum? Et respondit Jonathan Sauli: Rogavit me obnixe, ut iret in Beth-Leem, et ait: Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate [h. familia est in civitate] unus de fratribus meis accersivit me nunc: ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. [T. LVIII]. Iratus autem Saul adver

1 Cum Veronensi ms. Membranæ capitulares, augeat paulo quoque post, Facias mecum miseri- D cordiam, pro mihi.

2 Addunt Vulgati, Auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David quæ tum Hebræus textus ignorat, cum Hieronymianæ versionis plerique omnes mss., denique et nonnullæ Græcæ editiones.

3 Vacat in Veronensi ms. Hebræoque ipso exemplari verbum, dicens.

Ita Canon Hebraicæ veritatis cum aliquot mss. codicibus optimæ notæ. Regius, Corbeiensis unus, et alii tres recentiores S. Germani a Pratis, eadem quoque retinent verba, licet mutato paulisper ordine. Legunt igitur hoc modo: Et obstupuit Abime

(T. LX. Cap. XXI). Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset, et surrexit obviam David, et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum? Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex præcepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem, propter quam a me missus es (Vulg.mss.ea a me), cujusmodi

lech, eo quod venisset David, et surrexit obviam, et dixit ei, etc. MART.

--

ויחרד אחימלך .Habet haec modo Hebr. textus

777 et contremnit Achimelech in occursum David, cui concinit ei Græcus demum ipsa Vulgata lectio verba, et surrexit obviam, non habet. Quæ cum neque in vetustissimo Veronensi ms. sint, malim æstimare, ea e quibus Martianæus illa verba excussit,interpolata exemplaria,quæ scholion mar ginale in textum receperint. Par quippe est opinari, cum Latina verba, eo quod venisset, non viderentur Hebræo л respondere, studiosum aliquem rescripsisse ad libri oram, et surrexit obviam, quæ postmodum a librariis fuerint in textum importata.

præcepta tibi [ms. tacet tibi] dederim: nam et pueris A Et reliquit eos ante faciem regis Moab manse

condixi in illum et illum locum. Nunc igitur si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi. aut quidquid inveneris. Et respondens sacerdos David, ait: Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus (ms. muliere)? Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est [h. via laica est], sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem. Neque enim [h. Dedit ergo ei secerdos sanctitatem. Neque enim] erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi Erat autem ibi quidem [ms. tacet quidpiam] vir de servis Saulin die illa, intus in tabernaculo Domini (obligatus in conspectu Domini: et nomen ejus Doeg Idumæus, potentissimus pastorum Saul. Dixit autem David ad Achimelech : Si habes hic ad manum hastam, aut gladium? quia gladium meum et arma mea non tulit mecum, sermo enim regis urgebat. Et dixit sacerdos Ecce gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in valle Terebinthi, est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle. Neque enim est hic alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis, da mihi eum. Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul, et venit, ad Achis regem Geth: dixeruntque ei servi Achis Nunquid non iste est David rex terræ ? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia ? [T. LXI.] Posuit autem David sermones istus in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth. Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum, et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ ejus in harbam. Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me? An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me præscnte? hiccine ingredietur domum meam?

1

runtque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in præsidio, Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in præsidio. proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus David venit in saltum Hareth. Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum, ait ad servos suos. qui assistebant ei: Audite (Vulg add. nunc), filii Jemini : nunquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones, quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fœdus inierit cum filio Isai? Non est qui B vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me,insidiantem mihi usque hodie (h.sicut hodie). Respondens autem Doeg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul (h. qui assistebat cum servis Saul): Vidi, inquit, filium Isai In Nobe, apud Achimelech filium Ahitob(Vulg add. sacerdotem). Qui consulit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisthæi deditilli. Misit ergo rex ad accersendum Achimelech filium Ahitob sacerdotem, et omnem domum patris ejus sacerdotum, qui erant in Nobe, qui venerunt universi ad regem. Et ait Saul (Vulg add. ad Achimelech): Audi, filii Ahitob. Qui respondit: Præsto sum, domine. Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis (h. rebellastis) adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie (h. insidiator sicut hodie) permanens? Respondensque Achimelech regi, ait : Et quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua? Num hodie cœpi consulere pro eo Deum? absit hoc a me, ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei; non enim scivit servus tuus quidpiam super hoc negotio, vel modicum vel grande. Dixitque rex Morte morieris, Achimelech, tu, et omnis domus patris tui. Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini; nam manus eorum cum David est : scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi. Noluerunt autcm servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini. Et ait rex Doeg: Converte tu, et irrue in sacerdotes. (T. LXIII.) Conversusque Doeg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octogintaquinque viros vestitos ephod lineo non assentiente.

C

[T. LXII, Cap. XXII.] Abiit ergo inde David, et fugit [h. evasit] in speluncam Odollam [h. Adullam]. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc. Et convennerunt ad eum omnes qui erant in angustia con- D stituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo, et factus est eorum princeps, fueruntque eum eo quasi quadringenti viri. Et profectus est David inde in Maspha, quæ est (h. non habet) Moab, et dixit ad regem Moab Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.

1 Ms. Veronens. non hahet Ecce, quod neque in Hebræo est. Vulgati plus habent, Ecce hic. 2 Addunt Vulgati libri verba, ad eum cum vidissent David, quæ neque Hebr. textus, nec Hieronymianæ versionis mss. agnoscunt.

Veronens. cod. ipsæque Capitulares menbranæ, socii legunt pao servi, Hebræo tamen textu 19

PATROL. XXVIII.

*lidem mss., Fœdus junxerit, etc.

In ms. Veronensi, Doec, quod Græci præferunt, ex iisque veteres Latini, quin et ipse Hieronymus, epist. ad Marcellam 29, de ephod et teraphim.

In epistola Hieronymi nunc 130, quæ in nova editione non 130, sed 8, ponetur, eamdem habes 21

(h.portantes ephod lineum). Nobe autem civitatem A quærebat tamen eum Saul cunctis diebus, et non sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, parvulos et lactentes, hovem et asinum, et ovem in ore gladii. Evadens autem unus filius Achimelech, filii Ahitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David, et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa, cum ibi esset Doeg Idumæus, quod procul dubio annuntiaret Sauli: Ego sum reus omnium animarum domus patris tui . Mane mecum, ne timeas; si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.

tradidit eum Deus in manus ejus. Et vidit David quod egressus esset Saul, ut quæreret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva. Et surrexit Jonathan filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo: dixitque ei Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc. Percussit igitur uterque fœdus coram Domino : mansitque David in silva: Jonathan autem reversus est in domum (h. viam) suam. Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes: (T. LXVI. Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in colle Achilæ, quæ est dexteram deserti? Nunc ergo, sicut desideravit anima tua (h B anima tua, o rex] ut descenderes, descende: nostrum antem erit, ut tradamus in manus [ms. manu] regis. Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam [h. pepercistis super me]. Abite, et oro (ms. ergo), et diligentius præparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim de me, quod callide insidier ei. Considerate, et videte omnia latibula ejus, in quibus absconditur, et revertimini ad me,ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda. At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus, ad dexteram Jesimuth. (At. Jesimon). Ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum eum, et nuntiatum est David, statim que descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon, et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posseevadere a facie Saul: Itaque Saul et viri ejus, in modum coronæ cingebant David et viros ejus, ut caperent eos. Et nuntius venit ad Saul, dicens : Festina, et veni quoniam infuderunt se Philisthim super terram. Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.

C

(T. LXVI, Cap. XXIII.) Et nuntiaverunt David, dicentes; Ecce Philisthim oppugnant Ceila, et diripiunt areas. Consuluit igitur David Dominum, dicens: Num vadam, et percutiam Philisthæos istos? Et ait Dominus ad David: Vade, et percuties Philisthæos, et Salvabis Ceila. Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: Ecce nos in Judæa consistentes timemus; quanta magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum! Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei; Surge, et vade (h. descende) in Ceila: ego enim tradam Philisthæos in manu tua. Et abiit David, et viri ejus, in Ceila, et pugnavit adversum Philistæos, et abegit jumenta eorum, et percussit cos plaga magna et salvavit David habitatores Ceila Porro eo tempore, quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceila, ephod secum habens descenderat. Nuntiatum est autem Sauli, quod venisset David in Ceila: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas : conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et sere. Et præcepit Saul omni populo, ut ad pugnam descenderent in Ceila, et obsiderent David, et viros ejus. (T. LXV.) Quod cum rescisset David,quia præpararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar secerdotem : Applica ephod. Et ait David: Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilan, ut evertat urbem propter me: si tradent me viri Ceilæ in manus ejus ? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet, Dixitque David. Si tradent me viri Ceile, et viros qui sunt mecum, in manus Saul ? Et dixit Dominus : Tradent. Surrexit ergo David et viri ejus quas sexcendi, et egressi de Ceila, huc atque illuc vaga- D bantur incerti: nuntiatumque est Sauli, quod fugisset David de Ceila [Vulg add. et salvatus esset]: quam am ob dissimulavit exire. Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph [Vulg. add. in monte opaco]:

adnotationem quam hic exhibet Scholiastes Canonis: Ubinunc legimus, hinc S. Doctor ad Marcellam, et omnes portantes ephod, in Hebræo habet, portantes ephod bad. Vide plura de ephod bad, sive lineo epist. jam laudata, et ad Fabiolam, de veste sacerdotali, epist. 128. MART.

1 Vocem domus cum Vulgat. Veronens. ms. tacet.

(Cap. XXIV.) Ascendit autem David inde, et habitavit in locis tutissimis En-Gaddi. Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæos, nuntiaverunt ei, dicentes: Ecce David in deserto est En-Gaddi. Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super

Falsum est apud Hebræos legi, reversus est in viam suam: nam in fonte Hebraico scriptum est

halach lebetho, id est, ivit in domum suam. Forte ad sensum unum, non ad verba, quæ diversa sunt, attendebat scholiastes noster. Quidquid sit, fides hujus adnotationis penes illum erit. MART.

invenerit inimicum suum,dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me. Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis: et habiturus in manu tua regnum Israel, jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.

abruptissimas petras, quæ solis ibicibus perviæ A manum tuam, et non occideris me. Quis enim cum sunt. Et venit ad caulas [Ms. add. quoque] ovium, quæ se offerebant vianti. [T. LXVII.] Eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem [h. ad tegendum pedes suos]: porro David et viri ejus in interiore parte spelunce latebant. Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum [h. inimicum tuum in manu tua], ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcedit oram chlamydis Saul silenter. Post hæc percussit cor suum David, eo quod abcsidisset oram chlamydis Saul. Dixitque ad viros suos: Propitius mihi sit Dominus [h. Absit a me a Domino], ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum in eum, quoniam christus Domini est. [T. LXVIII.] Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos, ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere. Surrexit autem et David post eum, et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram, adoravit, dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium, David quærit malum adversum te? Ecce hodie viderunt oculi tui, quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca, et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus [h. non habet]; dixi enim Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. Quin potius, pater mi, vide et cognesce oram chlamydis tuæ in manu mea, quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te [h. nolui interficere te]: animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animæ meæ, ut auferas eam. Judicet Dominus inter me et le, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te.Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te. Quem sequeris [Vulg. persequeris], rex Israel?quem persequeris? canem mortuum sequeris, et pulicem unum. Sit Dominus judex, et judicet inter me et te et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua. Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad D Saul, dixit Saul : Nunquid hæc vox tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit; dixitque ad David: [T. LXIX]. Justior tu es quam ego; tu enim tribuisti mihi bona; ego autem reddidi tibi mala. Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in

[blocks in formation]

C

:

[Cap. XXV.] Mortuus est autem. Samuel, et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Rama [Vulg. Ramatha]. Consurgensque David descendit in desertum Pharan. [T. LXX.] Erat autem vir quispiam in solitudine [h. in Maon habet, non in solitudine] B Maon, et possessio ejus in Charmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille capræ, et accidit, ut tonderetur grex ejus in Charmelo. Nomen autem viri illius Nabal, et nomen uxoris ejus Abigail. Eratque mulier illa prudentisssima et speciosa: porro vir ejus durus, et pessimus et malitiosus; erat autem de genere Chaleb. Cum ergo audisset David in deserto, quod tonderet Nabal gregem suum, misit decem juvenes [h. pueros], et dixit eis: Ascendite in Charmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis cum ex nomine meo pacifice. Et dicetis sic Fratribus meis [h. Et dicetis sic Fratres mei], et tibi, pax, et domui tuæ pax, et omnibus, quæcunque habes, sit pax. Audivi quod tonderent pastores tui [h. tondentes tui, nunc pastores qui fuerunt tibi], qui erant ? nobiscum in deserto [h. non habet]: nunquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit illis quidquam de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Charmelo. Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri [Vulg. add. tui] gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus. Quodcunque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David. : [T. LXXI.] Cumque venissent pueri David, locuti sunt Nabal omnia verba hæc ex nomine David, et siluerunt. Respondens autem Nabal pueris David, ait; Quis est David? et quis est filius Isai, hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos. Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quæ occidi, tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint? Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba [h. verba hæc] quæ dixerat. Tunc David ait viris suis: Accingatur unusquique gladio suo. Et accincti sunt singuli gladio suo 3, accinctusque est et David ense suo; et secuti sunt David quasi [Vulg. tacet quasi]

suo, quæ totidem est in Hebræo verbis, in Veronens. ms. desideratur; et quanquam putare malim, Latini antiquarii errore ob earumdem vocum gladio suo repetitionem ex hoc ejus apographo decidisse; velim tamen animadveritas, eam neque in Vaticano exemplari Græco tov LXX haberi, neque

quadringenti viri: porro ducenti remanserunt ad A sanguine, et salvavit manum tuam tibi: et nunc

sarcinas. Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris, dicens: Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro (Ms. vestro); et aversatus est eos. Homines isti, boni satis fuerunt nobis, et non molesti: nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo sumus conversati cum eis in deserto; pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges. Quamobrem considera, et recogita 1 quid facias quoniam completa est malitia adversus virum tuum, et adversus domum tuam (h. adversus dominum nostrum et adversus omnem domum suam), et ipse filius est Belial, ita ut nemo ei possit loqui. Festinavit agitur Abigail, et tulit. ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentæ, et centum ligaturas uvæ passa (h. et centum uvas passas), et ducentas massas caricarum, et imposuit super asinos; dixitque pueris suis: Præcedite me; ecce ego post tergum sequar vos: viro autem suo Nabal non indicavit. Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet (ms. descendisset) ad radices montis, David et viri ejus descendcbant in occursum ejus; quibus et illa occurrit. Et ait David: Vere frustra servavi omnia, quæ hujus erant, in deserto, et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinebant, et reddidit mihi malum pro bono. Hæc faciat Deus inimicis David; et hæc addat, si reliquero de omnibus quæ ad cum pertinent usque mane, mingentem ad parietem.Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et C procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram, et cecidit ad pedes ejus, et dixit: In me sit (h. est), domine mi, hæc inquitas: loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis; et audi verba famulæ tuæ. Ne ponat, oro, dominus meus rex (h. non habet) cor suum super virum istum iniquissimum Nabal (h. super virum istum Belial Nabal): quia secundum nomen suum stultus est, et est stulitia cum eo (h. quia secundum nomen suum ita est. Nabal nomen ejus est; et stultitia cum eo) ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos (h. non habet tuos), domine mi 3, quos misisti. Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in

in aliis optimæ notæ, ad quæ nuperæ editiones Lipsiensis anni 1647 et Franequeriana 1709 sunt expressæ.

i Ms. Veronens : et vide Hebræo N pressius. 2 Pro manelegit Veronens. ms. canem: quæ lectio tametsi ab Hebræo 7 cæterisque libris omnibus dissentiat, non incongrua tamen est, aut glossatorem indoctum sapit. Nempe cum disputatum tantopere sit inter eruditos, num verbis mingentem ad parietem mares seu viri, quibus illud pro more convenit, an canes significentur, quæ trita sermone proverbii est phrasis, cum quis ita se nemini parsurum minatur, ut ne canem quidem, cui mingere ad parietem insitum est a natura, vivum relinquat noster antiquarius (neque enima Si in

fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quærunt domino meo malum. Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo; et da pueris et qui sequuntur te dominum meum. Aufer (h. obliviscere) iniquitatem famulæ tuæ faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia prælia Domini, domine mi, tu præliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ. Si enim surrexit (ms. surrexerit)aliquando homo persequens te, et quærens animam tuam, erit anima domini mei custodita, quasi (h. non habet) in fasiculo viventium, apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur,quasi in impetu et circulo fundæ. Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia B quæ locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israel, non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillæ tuæ. Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, ut ulciscerer e manu mea. Alioquin vivit Dominus Deus Israel, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam, mingens ad parietem. Suscepit ergo. David de manu ejus omnia (h. non habet, omnia) quæ attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam, ecce audivi vocem tuam, et honoravi (h. assumpsi) fuciem tuam. Venit autem Abigail ad Nabal: et ecce erat ei convivium in domo ejus, quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum erat enim ebrius nimis; et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane. Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba hæc, et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis. (T. LXXII.) Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, ef mortuus est. Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: Bededictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivita malo, et malitiam Nabal D

terprete contendere ausim ita scriptum) suum alteri sententiæ calculum addit, in quam et me jam diu concessisse, ultro profiteor. Simile quid Vopiscus de Aureliano tradit, qui in urbis Thianæ populum iratus, hoc se obstrinxint jurejurando, Canem in hoc oppido non relinquam, quo omnes deleturum se plane homines sacramento indixit postea tantæ motus internecionis miseratione, ad verberum sonum emollivit, et omnes quotquot occurrerent in urbe, canes cædi jussit.

3 In Veronens. ms. et Vulgatis, domine mi He

.אדנ. .braic

In Veron. ms, prohibuit me malum facere tibi
Hebr. uno verbo, y a malefaciendo.
Idem ms., in pace: cum Hebr.

h.

« PoprzedniaDalej »