Obrazy na stronie
PDF
ePub

3

internecionem eorum? Quare ergo non audisti A leemitem providi enim in filiis ejus mihi regem vocem Domini: sed versus ad prædam es, et fecisti malum in oculis Domini? Et ait Saul ad Samuelem: Imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci. Tulit autem populus de præda oves et hoves, pimitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis. [T. XXXVII.] Et ait Samuel Numquid vult Dominus holocausta aut victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum hariolandi est, repugnarc: quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te, ne sis rex. Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini, et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum. Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus, ne sis rex super Israel. Et conversus est Samuel ut abiret ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quæ et scissa est. Et ait ad eum Samuel Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. Porro triumphator in [h. non habet, in] Israel non parcet [h. porro triumphator Israel non mentietur], et pœnitudine non flectetur : neque enim homo est ut agat pœnitentiam. At ille ait: Peccavi, sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum. Reversus ergo Samuel secutus est Saulem 2, et adoravit Saul Dominum. [T. XXXVIII.] Dixitque Samuel Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag pinguissimus [Vulg. addunt et tremens] Et dixit Agag : Siccine separat amara mors? Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. Abiit autem Samuel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath Saul [Vulg. tacet Saul]. Et non vidit Samuel ultra Saul usque in diem mortis suæ verumtamen D dete mihi aliquem bene psallentem, et adducite lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset Saul regem super Israel.

Et ait Samuel Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum Jh. vitulam] de armento tolles in manu tua, el dices ad immolandum Domino veni. Et vocabis Isai ad victiman, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcunque monstravero [b. dixero] tibi. Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei [h.non habet] Dominus. Venitque in Bethleem, et adinirati sunt [h. expaverunt] seniores civitatis, occurrentes ei, dixeruntque : Pacificusne ingressus tuus? Et ait: Pacificus, ad immolandum Domino veni sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium. [T. XL.] Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est chriB stus ejus?Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus; quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus. Adduxit autem Isai Samma [ms. Summa], de quo ait : Etiam hunc [h. In istum] non elegit Dominus. Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele, et ait Samuel ad Isai Non elegit Dominus ex istis. Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai Mitte, et adduc eum, nec enim discumbemus [h. circumsedebimus] prius quam ille huc veniat. Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem refus, et pulcher aspectu, decoraque facie, et ait Dominus Surge, et unge eum, ipse est enim. [T. XLI.] Tulit igitur Samuel eornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus, et directus est Spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuel abiit in Ramatha. [T. XLII.] Spiritus autem Domini recessit a Saul,et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te. Jubcat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quærent [ms. quærunt] hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Dei malus, psallat manu sua, et levius feras. Et ait Saul ad servos suos: Provi

[T. XXXIX, Cap. XVI.] Dixitque Dominus ad Samuelem Usquequo tu luges, Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israel? Imple cornu tuu oleo, et veni, mittam te ad Isai Beth

1 Cum Vulgatis ms. Veronens., sua. Sed tuo Hebr. quoque præfert.

2 Hic vero longius ab Hebræo vagatur Veronens. ms. qui legit, Et secutus est eum Saul. Hebr. ad verbum, Reversus est Samuel post Saul.

C

eum ad me Et respondens unus de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Bethleemitem, scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum et Dominus est cum eo. [T. XLIII.] Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis. Tulitque Isai asinum ple

Quod non haberi in Hebraico, ei, Scholiastes notat, tacet re ipsa Veronens. ms.

1 Vitiosa metathesi scriptum erat ante. Et in reliquum a die illa. Ms. Veronens. emendat.

num panibus,et lagenam [h.utrem] vini,et hædum A sui in Bethleem. Procedebat vero Philisthæus mane

de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli. Et venit David ad Saul, et stetit coram eo. At ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger. Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis. Igitur quandocunque arripiebat Spiritus Dei Saul, tollebat David citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat. Recedebat enim ab eo spiritus malus.

2

et vespere, et stabat quadraginta diebus.[T.XLVI.] Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi [h. Epha] polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, et decem formellas casei has deferes [ms.defer] ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant et cum quibus ordinati sunt, disce.Saul autem [h.Si recte agant, et pignora eorum tolles. Saul autem], et illi, et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim. Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi, et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine. Direxerat enim aciem Israel, sed et Philisthim ex adverso fuerant B præparati. Derelinquens ergo David vasa quæ attulerat,sub manu custodis ad sarcinas,cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos. Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine Philisthæus, de Geth, ex castris [h. ex acie] Philisthinorum et loquente eo hæc eadem verba, audivit David. Omnes autem Israelitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum [h. non habet eum] valde. Et dixit unus quispiam de Israel Num vidistis virum hunc qui ascendit? ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israel [h. et domum patris ejus faciet liberam in Israel] [T.XLVII.] Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro [h.Quid fiet viro], qui percusserit Philisthæum hunc,et tulerit opprobrium de Israel? qui est enim hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis? Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Hæc dabuntur [h. hæc fient] viro, qui percusserit eum. Quod cum audisset Eliab, frater ejus major, loquente eu cum aliis,iratus est contra David, et ait : Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui, quia ut videres prælium, descendisti. Et dixit David: Quid feci? nunquid non verbum est? Et declinavit pau

C

[T. XLIV. Cap. XVII.] Congregantes autem Philisthim agmina sua in prælium,convenerunt in Soccho Judæ, et castrametati sunt inter Soccho et Azeca, in finibus Dommim [h. Dammim]. Porro Saul et viri [Vulg. filii] Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim. Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte, vallisque erat inter eos. Et egressus est vir spurius de castris. Philisthinorum,nomine Goliath. de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmo, et cassis ærea super caput ejus, et lorica hamata [h. squamata] induebatur. Porro pondus loricæ ejus, quinque millia siclorum æris, et ocreas areas habebat in cruribus, et clypeus æreus tegebat humeros ejus. Hastile autem hastæ ejus, erat quasi liciatorium texentium. Ipsum autem ferrum hastæ ejus, sexcentos siclos habebat ferri, et armiger ejus antecedebat eum. Stansque clamabat adversum phalangas Israel, et dicebat eis Quare venistis parati ad prælium? Numquid non sum ego Philisthæus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen. Si quieverit pugnare mecum, et percus. serit me, erimus vobis servi: si autem ego prævaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis. Et aiebat Philisthæus : Ergo exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen. Audiens autem Saul, et omnes viri Israelitæ, sermones Philisthæi hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis. David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est [h. non habet, de quo supra dictum est], de Bethleem Juda, cui erat nomen Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandævus inter viros [h. Et ingrediens inter viros]. Abierunt autem tres filii ejus D lulum ab eo ad alium;dixitque eumdem sermonem. majores post Saul in prælium, et nomina trium filiorum ejus, qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma. David autem erat minimus. [T. XLV.] Tribus ergo majoribus secutis Saulem, abiit David, et reversus est a Saul, ut pasceret gregem patris

1 Vulgati, quandocunque spiritus Domini malus arripiebat Saul: longius ab Hebræo textu, qui hic non addit malus.

2 Constanter effert Veronens. ms. Soccoth, propius Hebr. : quæ et Symmacho dicitur Zoxx60. Paulo quoque post ex eodem ms.Dommim cum gemino m reposuimus.

Et respondit ei populus verbum sicut et prius.Audita sunt autem verba quæ locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei : Non concidat cor cujusquam in eo ego [h. non habet ego] servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthæum. Et ait

[blocks in formation]

Saul ad David: Non vales resistere Philisthæo isti, A lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam in

[ms. et Vulg. super] terram. Prævaluitque David adversus Philisthæum in funda et in lapide: percussumque Philisthæum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David, cucurrit, et stetit super Philisthæum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua, et interfecit eum, præciditque caput ejus. Videntes autem Philisthim, quod mortuus esset fortissimus [h. potens] eorum, fugerunt. Et consurgentes viri Israel et Juda vociferati sunt, et persecuti sunt Philistæos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron, cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth, et usque Accaron. Et revertentes filii Israel postquam persecuti fuerant Philistæos, invaserunt castra eorum. Assumens autem David caput PhiB listhæi, attulit illud in Jerusalem: arma vero ejus posuit in tabernaculo suo. Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Phillisthæum, ait ad Abner principem militæ : De qua stirpe descendit hic (h. Cum autem videret Saul David egredientem contra Philisthæum, ait ad Abner principem militiæ: cujus est hic) adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi. Et ait rex: Interroga tu, cujus filius sit iste puer (h, adolescens]. Cumque regressus esset David, percusso Philisthæo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saul, caput Philisthæi habentem in manu. Et ait ad eum Saul: De qua progenie es [h. Cujus filius tu], o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethleemite ego sum [h. non habet].

nec pugnare adversus eum : quia puer es, hic autem
vir bellator est ah adolescentia sua. Dixitque David
ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem,
et veniebat leo vel ursus, tollebatque arietem de
medio gregis et persequebar eos, et percutiebam,
eruebamque de ore eorum. et illi consurgebant
adversum me, et apprehendebam mentum eorum,
et suffocabam, interficiebamque eos. Nam et leonem
et ursum interfeci ego servus tuus [h. interfecit
servus tuus]: erit igitur et Philisthæus hic incir-
cumcisus, quasi unus ex eis, qui ausus est male-
dicere exercitui [h. exprobrare agminibus] Dei vi-
ventis. Et ait David: Dominus qui eruit me de ma-
nu leonis, et de manu ursi, ipse liberabit me de
manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David:
Vade, et Dominus tecum sit. Et induit Saul David
vestimentis suis, et imposuit galeam æream super
caput ejus, et vestivit eum lorica. Accinctus ergo
David gladio ejus super vestem suam, cœpit ten-
tare si armatus posset incedere, non enim habebat
consuetudinem. Dixitque David ad Saul: Non possum
sic incedere, quia nec usum habeo. Et deposuit ea,
et tulit baculum suum, quem semper habebat in
manibus, et elegit sibi quinque limpidissimos lapi-
des de torrente, et misit eos in peram pastoralem,
quam habebat secum, et fundam manu tulit, et pro-
cessit adversum Philisthæum. Ibat autem Phili-
sthæus incedens, et appropinquans adversum David
et armiger ejus ante eum. Cumque inspexisset Phi-
listhæus, et vidisset David, despexit eum. Erat
enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu. Et dixit C
Philisthæus ad David Nunquid ego canis sum,
quod tu venis ad me cum baculo [h. cum baculis]?
Et maledixit Philisthæus David in diis suis: dixit-
que ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas
volatilibus cœli et bestiis terræ [h, agri]. Dixit au-
tem David ad Philisthæum; Tu venis ad me cum
gladio, et hasta, et clypeo ego autem venio ad te
in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel,
quibus exprobrasti. Hodie dabit [h. tradet] te Do-
minus in manu mea, et percutiam te, et auferam
caput tuum a te, et dabo cadavera castrorum Phili-
sthim hodie volatilibus cœli et bestiis terræ, ut
sciat omnis terra quia est Deus in Israel. Et no-
verit universa ecclesia hæc, quia non in gladio,
nec in hasta salvat Dominus: ipsius est enim
bellum, et tradet vos in manus nostras. Cum ergo
surrexisset Philisthæus, et veniret, et appropin-
quaret contra David, festinavit David, et cucurrit
Al. currit] ad pugam ex adverso Philisthæi. Et
misit manum suam in peram: tulitque unum la-
pidem, et funda jecit et [Vulg. add. curcumdicens]
percussit Philisthæum in fronte, et infixus est

1 Obtrudunt Vulgati additamentum hujuscemodi Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus? quo nedum Hebræus, sed et LXX ipsi carent .Mox Ve

D

(T. XLVIII. Cap. XVIII.) Et factum est, cum complesset loqui ad Saul: anima Jonathan conligata est (Vulg. conglutinata) animæ David, et dilexit eum Jonathan quasi animam suam. Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui. (T. XLIX.) Inierunt autem Jonathan et David fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam. Nam exspoliavit se Jonathan tunica qua erat vestitus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum. Egrediebatur quoque David ad omnia quæcunque misisset eum Saul, et (h. non habet) prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul (h. universi populi, et in oculis servorum Saul). Porro cum reverteretur, percusso Philisthæo, David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris. Et præcinebant mulieres ludentes atque dicentes: Percussit Saul

ronens. ms. exercitum pro exercitui, æque bene.

2 Veronens. ms., Exprobrasti hodie, et dabis, etc., cum Vulgatis et Græco. Paulo autem post rectius ad Hebræum, cadaver legit minori numero.

mille, et David decem millia. [T. L.] Iratus est A sum vir pauper et tenuis. Et renuntiaverunt servi

B

autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus iste1 sermo: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi dederunt mille? quid ei superest, nisi solum regnum? Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa, et deinceps. Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et propheta in medio domus [h. timedio domus] suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singules dies. Tenebatque Saul lanceam, et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete, et declinavit David a facie ejus secundo.Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo, et a se recessisset. Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros [h. non habet viros], et egrediebatur et ingrediebatur in conspectu populi. In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum [h. et timuit eum]. Omnis autem Israel et Juda diligebat David: ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos. [T. LI.] Dixit autem Saul ad David : Ecce filia mea major Merob 2 [h. Merab], ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir [h. esto mihi] fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super illum manus Philistinorum, Ait: autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis? [T. LII.] Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob [h. Merab filia Saul David, data est Adrieli Molathitæ uxor. Di- C lexit autem Michol (h. Michal) filia Saul altera [h. non habet altera] David. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. Dixitque Saul: Dabo eam ibi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie. Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te. Nunc ergo esto gener regis, Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia (h. non habet) verba hæc. Et ait David: Num parum vobis videtur, generum esse regis? Ego autem

1 Hinc suppetunt reliquæ alterius codicis Veronensis, membranæ aliquot antiquissimæ, et majusculis, ut vocat, litteris exaratæ, quæ ad vicesimum D secundum usque caput hujusce libri, versionem continent Hieronymianam, Nos illas perquam diligenter contulimus,earumque infra testimoniis hoc nomine Membranarum capitularium utemur. Hic interim vocem iste prætermittunt, quæ tamen in Hebræo est.

2 Codex Corb. num. 1 habet hic et supra cap. 14 Merab, quod fluxit, ut vides, e Canonis Hebraicæ veritatis scholio marginali. MART.

- Membranæ capitulares, Filiam meam majo. rem: tum in uno Corbeiensi ms. reperit Martian. Merab, quod scholiastæ placet.

3 Ms. Veronens., Dixit ergo Saul: aliæ Membranæ: Dixit autem, etc,

Idem Veron. ms., avulsæque aliæ membranæ,

Saul, dicentes: Hujuscemodi verba locutus est David. Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum cen. tum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus [ms. in manibus] Philisthinorum. Cumque renuntiassent servi ejus David verba, quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. Et post dies paucos surgens David [h. Et non erant dies completi. Surgens autem David,] abiit cum viris, qui sub eo erant. Et percussis Philisthim ducentis viris, attulit præputia eorum, et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. [T. LIII.] Dedit itaque Saul ei Michol [h. Michal] filiam suam uxorem. Et vidit Saul, et intellexit quia Dominus esset [ms. est] cuin David. Michol autem filia Saul diligebat eum. Et Saul magis cœpit timere David: factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. Et egressi sunt principes Philisthinorum: a principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David, quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomem ejus nimis.

6

[T. LIV, Cap. XIX.] Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonatham filius Saul dilige. bat David valde, Et indicavit Jonathan David, dicens: Quærit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quæso mane, et manebis clam, et absconderis. Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum, in agro ubicunque fuerit. [h. in agro ubi tu fueris], et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcunque videro, nuntiabo tibi. Locutus est ergo Jonathan de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad cum: Ne peccet rex in servum suum: David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde. Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthæum, et fecit Dominus sa lutem magnam universo Israeli: vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque [ms. extra] culpa [h. interficiens David insontem]? Quod cum audisset

Verba quæ diximus, non addito Saul, nomine: omnino rectius ad Hebræum exemplar, quod et reticet nomen illud, et duntaxat, verba hæc, præfert.

Membranæ capitulares, cum eo llebr. uno verbo habet WIN1, ei viri ejus.

6 Fortasse verius Membranæ capitulares, regressi.

7 Eædem Membranæ, loquar pro te, etc., et mox indicabo pro nuntiabo.

rectius:

Editi legunt in secunda persona: Ne pecces, rcx, in servum tuum. Itaquoque legitur in omnibus mss., uno exepto Canone Ilebr. verit., quem secuti sumus, eo quod nullum sit discrimen vel damnum in sensibus. MART.

Veronens. ms. cum Vulgatis, Ne pecces, rea, in servum tuum.

Saul, placatus voce Jonathæ, juravit: Vivit Domi- A eum Spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et pro

nus, quia non occidetur. Vocavit itaque Jonathan David, et indicavit ei omnia verba hæc, et introduxit Jonathan David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat beri et nudiustertius. [T. LV.] Motum est autem rursus bellum, et egressus David, puguavit adversus Philisthim; percussitque eos plaga magna1, et fugerunt a facie ejus. Et factus est Spiritus Domini malus in Saul. Sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam:porro David psallebat in manu sua. Nisusque est Saul configere lancea David in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa. [T. LVI.] Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiassel David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte bac, cras morieris, deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est. Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam [h. non habet, pilosam] caprarum posuit ad caput ejus et operuit eam vestimentis3. Misit autem Saul apparitores, qui raperent David, et responsum est quod ægrotaret. Rursumque misit Saul nuntios, ut videret David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur. Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum,et pellis caprarum ad caput ejus. Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum, ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me [h. mitte], alioquin interficiam te. David autem fugiens, salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth [ms. Nachjoth]. Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Rama. [T. LVII.] Misit ergo Saul lictores [h. missos, hic et supra, habet], ut raperent David : qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuel stantem super eos, factus est super nuntios Saul Spiritus Dei, et prophetare cœperunt etiam ipsi. Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios prophetaverunt autem et illi. Et rursum Saul misittertios nuntios, qui et ipsi prophetaverunt. Abiit autem etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam quæ est in Soccho, et interrogavit, dicens: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Najoth sunt in Rama. Et abiit in Najoth in Rama, et factus est etiam super

1 Capitulares Membranæ, Plaga magna nimis,

etc.

In eisdem Membranis, Et interficerent eum, mane, etc.

Addunt eædem membranæ suis.

Pro verbis Super nuntios Saul, ms. Veron. cum Vulgatis habet Etiam in illis, Hebræo tamen textu dissentiente.

Pro cecidit undecim mss. nostri scribunt, cecinit.Quod vitium irrepsit etiam in Canonem Hebraicæ veritatis, ac emendatoris, ut et scholiastis diligentiam effugit. Persuarum forte habebant illi scri

B

C

D

phetabat usque dum veniret in Najoth in Rama. Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis, et prophetavit cum cæteris [h. non habet,cum cæteris] coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium : Num et Saul inter prophetas ?

[Cap. XX.] Fugit autem David de Najoth, quæ erat in Rama, veniensque locutus est coram Jonathan Quid feci? quæ est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quærit animam meam? Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi [h. nisi revela. verit aurem meam]: hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo?nequaquam erit istud. Et juravit rursum David. Et ille [h. non habet ille] ait Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in conspectu tuo [h. in oculis tuis 7], et dicet : Nesciat hoc Jonathan, ne forte tristetur. Quin imo vivit Dominus, el vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu,ego morsque dividimur. Et ait Jonathan ad David: Quodcunque dixerit mihi anima tua, faciam tibi. Dixit autem David ad Jonathan : Ecce kalendæ sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regein ad vescendum: dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ Si requisierit [Vulg addunt respiciens] me pater tuus, respondebis ei: Rogavit me David, ut iret celeriter in Beth-Leem civitatem suam, quia victimæ solemnes ibi sunt universis contribulibus ejus. Si dixerit, Bene: pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus. Fac ergo misericordiam in servum tuum:quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti.Si autem est in me aliqua [h. non habet aliqua] iniquitas, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me. Et ait Jonathan: Absit hoc a te: neque enim fieri potest ut, si certe cognovero completam patris mei esse malitiam contra te, non annuntiem tibi. Responditque David ad Jonathan: Quis nuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure [Vulg. addunt de me] ? Et ait Jonathan ad David: Veni, egrediamur in agrum (Vulg. addunt foras]. Cunique exissent ambo in agrum, ait Jonathan ad David : Domine Deus Israel, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perindie : et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero, hæc faciat Dominus in Jonathan, et hæc

ptores, Saulis prophetiam in canendis Dei laudibus fuisse positam unde error inolevit ut scriberent Cecinit nudus, etc. MART.

Veronens., ms. Celavit a me, contentiosius fortasse nimis ab llebr. 2.

7 Occurunt passim hujusmodi minutiæ in scholiis marginalibus Canonis nostri; sed mos iste invaluit apud criticos, qui verborum sunt tenacissimi, ut Latinis uterentur vocibus, quæ propius accedunt ad phrasim Hebraicam. MART.

Cum scholiaste ad litteram Veronens, ms. In oculis tuis.

« PoprzedniaDalej »