Obrazy na stronie
PDF

mini est in Silo anniversaria, quæ sita est ad A lantium atque victorum, sed rogantibus ut acci

septentrionem urbis Beth-El, et ad orientalem plagam viæ, quæ de Beth-El tendit ad Sichimam, en ad meridiem oppidi Lebona. Præceperuntque filiis Benjamim, atque dixerunt : Ite, et latitate in vineis. Cumque videritis filias Silo ad ducendos, choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite [Vulg. ex eis] eas singulis uxores singulas, et pergite in terram Benjamin. Cumque venerunt patres earum, ac fratre8, et adversum vos queri cœperint, atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum : non enim rapuerunt eas jure bel

perent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est. Feceruntqne filii Benjamin, ut sibi fuerat imperatum, et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quæ ducebar.t choros, uxores singulas: abieruntque in possessionem suam ædificantes urbes, et habitantes in eis. Filii quoque Israel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque , quod sibi rectum videbatur hoc faciebat.

Explicit Liber Judicum.

CAPITULA LIBRI RUTH 1.

I. Facta fame in terra Judæ, Elimelech de Bethleem B VI. Reversa Ruth denuo ad socrum suam, monetur

[blocks in formation]

das, quarum una vocabatur Orpha [h. Harpa], et A est in Beeth-Leem, quando primum hordea mete

altera Ruth.Manseruntque ibi decem annis,et amBo mortui sunt, Maalon videlicet et Chilion : remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. Et surrexit ut in patriam pergeret, cum utraque nuru sua, de regione Moabitide : audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas. Egressa est itaque de loco peregrinationis suæ, cum utraque nuru, et jam in via posita revertendi in terram Juda,dixit ad eas : Ite in domum matris vestræ,faciat Dominus vobiscum misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum. Det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortituræ estis. [C. II]. Et osculata est eas. Quæ elevata voce flere cœperunt, et dicere : Tecum pergemus ad populum tuum. Quibus illa respondit : Revertimini, filiæ mi [Vulg. meæ], cur venitis mecum ? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis ? Revertimini, filiæ mi, et abite : jam enim senectute confecta sum,nec apta vinculo conjugali : etiam si possem hac nocte concipere, et parere filios, si eos exspectare velitis, donec crescant, et annos impleant pubertatis, ante eritis vetulæ quam nubatis. Nolite, quæso, filiæ mi : quia vestra angustia me ii.agis premit, et egressa est manus Domini contra me. Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt : Orpha osculata est socrum, ac reversa : Ruth adhæsit socrui suæ. Cui dixit Noemi : En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos : vade cum ea. Quæ respondit : Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam : quocunque perrexeris, C. pergam : ubi morata fueris, et ego pariter morabor.Populus tuus populus meus,et Dous tuus Deus meus. Quæ te morientem terra susceperit, in ea moriar : ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit. Wiiens ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum*pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere : profectæque sunt simul, et venerunt in Beth-Leem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebuit : dicebantque mulieres : Hæc est illa Noemi. Quibus ait : Ne vocetis me Noemi [id est pulchram], sed vocate me Mara (hoc est amaram), quia amaritudine me valde replevit Omnipotens. Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noemi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens ? Venit igitur Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua,de terra peregrinationis suæ : ac reversa

braica nomina isthæc habent litteram y Ain, quam S. Hieronymus ideo vocalem appellat, quod per nudam ipse vocalem hoc elementum exprimeret, *^y* Noemi, nE^y 0rpha. Et in libro Nominum Hebraicorum de Gomorrha, ait : Sciendum

uod G littera in Hebraico non habetur ; sed scri

itur per vocalem Ain. Præterea ex Hieronymo superius probatum exstat in adnotationibus nostris

bantur. [Cap. II]. Erat autem viri Elimelech consanguineus'homo potens, et magnarum opum, nomine Bouz.Dixit Ruth [Vulg. tac. Ruth] Moabitis ad socrum suam : Si jubes, vadam in agrum et colligam spicas quæ metentium fugerint manus, ubicunque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit : Vade, filia mi. Abiit itaque et eo ligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz [Vulg. add. nomine], qui erat de cognatione Elimelech.Et ecce ipse veniebat de Beth-Leem, dixitque messoribus : Dominus vobiscum. [C. III]. Qui responderunt ei : Benedicat tibi Dominus.Dixitque Booz juveni, qui messoribus præerat : Cujus est hæc puella? Cui respondit : Hæc est Moabitis, quæ venit cum Noemi, de regione Moabitide, et rogavit ut spicas colligeret reinanentes, sequens messorum vestigia, et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est. Et ait Booz ad Ruth : Audi, filia, ne vadas ad colligendum in allerum agrum,nec recedas ab hoc loco : sed jungere puellis meis, et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo tibi molestus sit : sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt. Quæ cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum : Unde mihi hoc, ut invenirem [Vulg. invenerim] gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem ? Cui ille respondit : Nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui, et quod dereliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum quem antea nesciebas.Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas. Quæ ait : Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillæ tuæ, quæ non sum similis unius puellarum tuarum.Dixitque ad eam Bocz : Quando hora vescendi fuerit, veni huc,et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias. Atque inde surrexit ut spicas ex

D more colligeret. Præcepit autem Booz pueris suis,

dicens : Etiamsi vobiscum metere voluerit,ne prohibeatis eam, et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat.

col. 88, sermonem Hebræum, P. litteram non agnoscere, male igitur scholiastes, au! exscriptor Cánonis, legit Harpa, pro 0rpha sive Arpha. MART.

— Fatetur demum et Martianæus, ab Hieronymi ingenio ac sententia scholiastem hi£ longius abludere, qui Nahmi pro Noemi et mox Harpà legi velit pro 0rpha.

Collegit erge in agro usque ad vesperam, et quæ A utraque manu. Qua extendente, et tenente, men

collegerat virga cædens et excutiens, invenit hordei quasi ephi [h. epha] mensuram, id est tres modios. Quos portans reversa est in civitatem, e* ostendit socrui suæ : insuper protulit et dedit e' de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. [C. IV]' Dixitque ei socrus sua : Ubi hodie collegisti, et ub fecisti opus ? Sit benedictus qui misertus est tui Indicavitque ei apud quem fuisset operata, et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur. Cui respondit Noemi : Benedictus sit a Domino : quoniam eamdem gratiam quam præbuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque : Propinquus, ait, noster est homo. Et Ruth : Hoc quoque, inquit, præcepit mihi, ut tandiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur. [C. V]. Cui dixit s0crus : Melius est, filia mi, ut cum puellis ejus exeas ad metendum [Vulg. molendum], ne in alieno agro quispiam resistat tibi. Juncta est itaque puellis Booz, et tandiu cum eis mes8uit, donec hordea et triticum in horreis conderentur.

[c. VI, cap. III]. Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea : Filia mi, quæram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi. Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus est noster, et hac nocte aream hordei ventilat. Lava, reigitur et ungere,et induere cultioribus vestimentis ac descendein aream.Non te videat homo,donec esum potumque finierit. Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat ; veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis : ipse autem dicet tibi quid agere debeas. Quæ respondit : Quidquid præceperis, faciam. Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus. [C. VII]. Cumque comedisset Booz,et bibisset,et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto a pedibus ejus pallio, se projecit. Et ecce, nocte jam media, expavit homo, et conturbatus est : viditque mulierem jacentem ad pedes suos, et ait illi : Quæ es ? Illaque respondit : Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. Et ille, Benedicta, inquit, es a Domino filia, et priorem misericordiam posteriore superasti : quia non es secuta juvenes, pauperes

sus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quæ portans ingressa est civitatem,et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei : Quid egisti, filia ? Narravitque ei omnia, quæ sibi fecisset homo. Et ait : Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait : Nolo vacuam te reverti ad socrum tunm. Dixitque Noemi : Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat. Neque enim cessabit homo nisi compleverit quod locutus est.

[C. VIII, Cap. IV]. Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum : Declina paulisper, et sede hic, vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos : Sedete hic.Quibus residentibus, locutus est ad propinquum : Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quæ reversa est de regione Moabitide : quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside. Sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit : Ego agrum emam. Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere : ut suscites nomen propinqui tui in hæreditate sua. [C. IX]. Qui respondit : Cedo jure propinquitatis : neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor. Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos,ut si quando alter alteri suo jure cedebat,ut esset firma concessio,solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. Dixit ergo propinquo [Vulg. addit suo] Booz : Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo. At ille majoribus natu, et universo populo, Testes, inquit, vos estis hodie, quod possederim omnia quæ fuerunt Elimelech, et Chilion, et Maalon, tradente Noemi, et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum ejus de familia

sive divites. Noli ergo metuere, sed quidquid mihi D sua, ac fratribus, et populo deleatur. Vos,inquam, Dominus, qui non est passus ut deficeret successor A dicentes: Natus est filius Noemi, vocaverunt no

dixeris, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis. Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. Quiesce hac nocte, et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure relinere, bene res acta est : sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominu8. Dormi usqne mane. Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz : Cave ne quis noverit quod huc veneris.Et rursum, Expande,inquit,pallium tuum quo operiris, et tene

hujus rei testes estis. Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu : Nos testes sumus : faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificaverunt domum Israel: ut sit exemplum virtutis in Ephrata, et habeat celebre nomen in BethLeem : fiatque domus tua, sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella. Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem : ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.Dixeruntque mulieres ad Noemi : Benediotus familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israel. Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est quam si septem haberes filios. Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ officio fungebatur. Vicinæ autem mulieres congratulantes ei, et

men ejus Obed : hic est pater Isai, patris David. Hæc sunt generationes Phares : Phares genuit Esron, Esron genuit Ram, Ram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naasson Naasson genuit salmon, Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, Obed genuit Isai, Isai genuit David.

Explicit liber Ruth.

PRÆFATIO HIERONYMI IN LIBROS SAMUEL ET MALACHIM '.

Viginti et duas litteras esse apud Hebræos, Syro- B bam,legisque doctorem,postcaptam Ilierosolymam*

rum quoque et Chaldæorum lingua testatur, quæ Hebrææ magna ex parte confinis est: nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis characteribus. Samaritani etiam Pentateuchum Mosi totidem litteris scriptitant, figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque est Esdram * scri

* Hæc est inscriptio prologi in Canone Hebraicæ veritatis et in aliquot áliis manuscriptis antiquioribus. Id vero sumptum videtur ab Hieronymo, g; ad finem ejusdem Præfatiunculæ. Prologum cripturarum ipsam appellat. Cæteri libri tam editi, uam mss., ita inscribunt. Praefatio Hieronymi in ibrum Regum, vel in libro Regum.Verum hic prologus Scripturarum, cum omnibus libris quos ex Hebræo in Latinum vertit Hieronymus, po$sit convenire, merito incribitur, de omnibus libris Veteris Testamenti. MART. — Hunc prologum, et quod rei caput est, universum librorum Samuelis et Regum textum post laudatos hactenus Urbinatem, et Palatinum, ad omnium antiquissimum Veronensis bibliothecæ ms. exigimus, litteris uncialibus exaratum, quem velim septimum facile sæculum antevertere : et omnium quot hactenus innotuerunt, in genuina Hieronymianæ versionis lectione proferenda, fidem ca diligentiam longo nimis interwallo superare. Cæterum quod priorem ejus pagellam ætas inviderit eobis, inscriptionem quam hic præterimus ejus munire auctoritate non licuit : accepimus tamen ex eodem codice, ubi Recapitulatuonum quas vocat, et mox subnectemus, titulum tribus locis præfigitAntea obtinebat, quemadmodum in Urbinate et Palatino codd. Præfatio Hieronymi in libros Regum: quam omnium ferme librorum inscriptionemex uno ms. Martianæus in hanc mutaverat, Præfatio Hieronymi presbyteri de omnibus libris Veteris Testamenti. Causam addit, quod omnibus libris, quos ex Hebræo in Latinum vertit Hieronymus, ;;;:! convenire. Atque id quidem ait infra §. ipse ater : His prologus Scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris, quos de Hebraeo vertumus in Latinum, convenire potest ; at non adeo peculiaris in libros Regum Præfatio hæc ipsa non fuerit atque aliam quam in hosmet libros de nomine, inscriptionem ab ipso auctore sortita sit. Quae ad eum quo a nobis restituta est modum, quam bene, post vetustissimi exemplaris indicium, cum reliquarum ingenio, et Hieronymi consuetudine quadret, manifestum est. * Et nobis hoc certum est quam quod maxime: in eorum tamen gratiam, qui tantæ antiquitatis memoriam convellere student, ac minoris faciunt

[ocr errors]

et instaurationem templi sub Zorobabel, alias litteras reperisse, quibus nunc utimur: cum ad illud usque tempus iidem Samaritanorum et Hebræorum caracteres fuerint. In libro quoque Numerorum (cap. 111, 39) hæc eadem supputatio, sub Levitarum ac sacerdotum censu, mystice ostenditur. Et ° nomen

Christianorum veterum, Origenis, Eusebii atque aliorum hac de re testimonio, vernacula ejus præferamus linguæ exempla, ipsique Judæi veteres fidejussores accedant. Thalmud Rabylonicum tractatu Sanhedrin. sect. 2. fol. 21, Latine ita sonat : « Initio data est lex Israeli cum Scriptura Hebraica et lingua sancta. Deinde data est ipsis, in diebus Esdræ, cum scriptura Assyriaca et lingua Aramæa (sive Chaldaica). Elegerunt autem pro Israelitis scripturam Assyriacam et linguam sanctam: et reliqueruntidiotis scripturam Hebraicam et linguam Aramæam. » Quod cave ita intelligas, quasi legem hic dicat Mar-Zutra, conversam fuisse ab Esdra in Chaldaicam linguam : sed quod vulgus Judæorum cum in Babylonica captivitate, Hebræam fere didicisset, calleret vero magis Cbaldæorum, quibus assueverat, dialectum, exemplaria legis hac lingua et litteris sibi descripsisse ; quae Esdras abrogavit quoad linguam, permisit vero quoad caracteres, sive etiam auctoritate sua probavit, Hebræum textum litteris scribi Chald.icis : e contrario reliquit Idiotis nu-* tnb Cuthæis scilicet, sive Samaritanis, versiones Chaldaicas et Aramæas, sive IIebraicis illas, sive et Chaldaicis litteris scriptas. Hujus generis visa est doctis viris Pentateuchi Samaritana versio, quæ sane parum a Chaldaica dialecto abludit. Iteruin vero in eodem tactatu Sanhedrin cap. 1, hoc tradit Rabbi Josue, ubi Es

D dram cum Mose comparans, « Quanquam, ait, data

non fuerit lex per manum Esdræ, immutata est

per manum ejus scriptura. » Rubditque, n>5 nnvs nn- Ex. Quare (scriptura per Bsdram mutata vocata est Assyriaca ? ~N> En^y nbyw, Quia ascendit cum eis eae Assyria. Paria his alibi apud Hebræos doctores, tametsi aliquando somniis éjus gentis interpolata, reperias. * Luxatum manifeste reprehendet hunc locum quicunque seriem orationis attenderit : nam quid attinet ad characteres Samaritanorum, quod in libro Numerorum sub Levitarum ac sacerdotum censu, supputatio litterarum viginti duarum mytico ostenditur: quid etiam ad talem numerum, quod in quibusdam Græcis voluminibus nomen Dei tetragrammatonantiquis Hebræorum.id est Samaritanis, expressum litteris inveniretur ? Ergo ut omnia ad

Domini tetragrammaton in quibusdam Græcis volu- A veninus 1. Sed et Psalmi tricesimus sextus *, et cen

minibus, usque hodie antiquis expressum litteris in

sensum sibi cohæreant, tota isthæc pericope : Et nomen Dominu tetragrammaton in quibusdam Graecis voluminibus, usque hodie antiquis eaepressum litteris invenimus, legenda ac reponenda videtur immediate ante illa superiora verba, in libro quoque Numerorum, etc. Hanc restitutionem quantumvis necessariam, judicio nostro noluimus permittere, quia e triginta quatuor mss. codicibus, quos in hoc opere diligenter contulimus cum editis libris, nullus hic Tloci dissentiens invenitur ab alio, sed uno modo constanter universi legunt juxta seriem inversam. Itaque res hujusmodi lectorem curiosum monuisse satis. MART. — Visa Martianæo est quæ hic subsequitur pericope. Et nomen Domini letragrammaton, etc, usquo invenimus, manifesta luxatione laborare, et præponenda proxime superiori : In libro quoque Numerorum, etc., usque ostemditur: quibus illico subnectit sequentem : Sed et Psalmi tric., etc. Nam quid,inqnit, attinet ad characteres Samaritanorum, uod in libro Numerorum sub Levitarum ac sacerotum censu supputatio Iitterarum viginti duarum mystice ostenditur? quid etiam ad talem numerum, quod in quibusdam Græcis voluminibus nomen Dei tetragrammaton antiquis Hebræorum, id est Samaritanis, expressum titteris inveniretur? Probat vero semel atque iterum in Quaestionibus Hieronymianis hanc Henedictini editoris restitutionem Clericus, homo cætera in eum iniquior, et qui non alia, ut ait, de causa hic laudat, quod veritas undecumque veniat, sibi semper sit veritas. Nihilosecius falli utrumque et falere, mihi persuasum est, fraudi autem illis extitisse opinior præconceptam opinionem illam quæ vulgo obtinet S. Doctorem, cum antiquos characteres nominat, quibus nomen Dei scriptum erat in Græcis codicibus, Samaritanos intellexisse. Nam et conceptis verbis ita explicant, et manifestum est ex orationis serie, si isthæc pericope superiori illi præponatur, non alias qualn Samàritanas litteras sub antiquarum vocabulo tunc denotari. Verum id minime omnium sensit S. Pater, aut in eam trahi potest sententiam : igitur neque illud comma juxta seriem quam constituunt contrario sibi sensu putandus est posuisse, et quam adeo dicunt, textus luxatio nulla est. Jam illud quod Chaldæas litteras,sive quas Esdras substituit, `non Samaritanas, antiquarum nomine intelligi velit, prcbatum imus evidetissimis argumentis subseçjuenti adnotatione. t Abrupte quidem hanc inferre sententiam Hieronymus videatur, nisi hoc ipsum de industria fecit ut errorem de Samariticis litteris lectori suo caveret, in quem diximus criticos magni nominis incurris8e. Sed ut certissimo scias, Antiquas litteras quibus nomen Dei tetragrammaton in Græcis codicibus scriptum inveniebatur Chaldaicas quibus nunc utimur, non Samariticas inte!lexisse, prodit ipsemet earum formam cum alibi, tum luculentissime in epist. 25 ad Marcellam, ubi postquam illud dixisset Hebraicis litteris scribi, iod, he, vau, he, id est non, subdit quod quidam non intelligenles propter elementorum similitudinem, cum in Graecis libris repererint, lIIIII legere consueverunt. Haud, puto, clárius appellasset de nomine Chaldaeas litteras, quas propter elementorum similitudinem dixit a '§£;! perinde legi ac IIIIII : nisi enim autiquæ illæ litteræ hæ fuerint non”, quarum tanta cum IIIIII conformitas est, ut statim in legentis oculos incurrat, nullæ jam erant, aut sunt modo ex toto Oriente, quæ ejus vocis scripturam utcunque referant ; Samaritanæ autem, vix dictu cst, quantum ab illarum ligura abborrant. Nempe his in Samaritono Dei nomen ineffabile expressum est

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

D tuor, qui secundum ordinem litterarum alphabeti

Hebraici compositi reperiuntur ; nec ibi meminit Psalmi tricesimi sexti, neque 0rationis Jeremiæ : « Priusquam de singulis disseram, inquit ille ad Paulain Urbicam, scire debes, quatuor Psalmos secundum ordinem Hebræorum incipere elementorum, centensimum decimum, et centesimum undecimum, et hunc de quo nunc scribimus, et centesimum quadragesimum quartum. » Et post pauca subdil : « Sunt qui et alios hoc ordine putant incipere, sed falsa eorum opinio est. » Hæc facile couciliabuntur,si dixeris lIieronymum in Epistola ad Paulam Urbicam, spectasse ad capita versuum, quæ in Psalmis ci, cxi, cxvii et cxliv, decurrunt juxta ordinem Hebræarum : litterarum : hic autem in prologo Scripturarum, de numero viginti et duorum elementorum disserere ut inde probet viginti duo volumina in Canone Hebræorum supputari. Qui plura de hoc genere Psalmorum desiderarit

« PoprzedniaDalej »