Obrazy na stronie
PDF
ePub

perent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est. Feceruntqne filii Benjamin, ut sibi fuerat imperatum, et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quæ ducebart choros, uxores singulas: abieruntque in possessionem suam ædificantes urbes, et habitantes in eis. Filii quoque Israel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur hoc faciebat.

mini est in Silo anniversaria, quæ sita est ad A lantium atque victorum, sed rogantibus ut acciseptentrionem urbis Beth-El, et ad orientalem plagam viæ, quæ de Beth-El tendit ad Sichimam, en ad meridiem oppidi Lebona. Præceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt: Ite, et latitate in vineis. Cumque videritis filias Silo ad ducendos, choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite [Vulg. ex eis] eas singulis uxores singulas, et pergite in terram Benjamin. Cumque venerunt patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cœperint, atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas jure bel

Explicit Liber Judicum.

CAPITULA LIBRI RUTH 1.

I. Facta fame in terra Judæ, Elimelech de Bethleem B VI. Reversa Ruth denuo ad socrum suam, monetur Juda abiit cum uxore sua Noemi, et duobus filiis, in terra Moabitide causa victualium, quo mortuo, filii ejus accipientes uxores et ipsi mortui sunt.

[blocks in formation]

ab ea quemadmodum debeat Booz conjugio sociari VII. Ruth instructa, collocavit se nocte ad pedes Booz, qui ab ejus coitu abstinuit. VIII. Booz præsentibus decem viris in porta Bethleem, consuluit propinquiorem se de nuptiis.

IX. Solvit propinquus secundum morem calciamentum suum, et dedit Booz, cessitque jure propinquitatis, et Booz Ruth accepit uxorem, natusque illi est filius, quem Noemi socrus nutriendum suscepit.

X. Vocatum est nomen filii Obed, hic est pater Isai patris David, deinde sequntur generationes a Phares usque ad David.

qui e tribus aliis mss. excepit. Nulla Martian. præposuit, quod in suis exemplaribus non invenisset.

INCIPIT

LIBER RUTH.

[C. I, Cap. I.] In diebus unius judicis quando judices præerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Beth Leem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide, cum uxore sua ac duobus liberis. Et ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus

1 Liber Ruth nulla babet in fronte adscripta capitula; nullam in sacro contextu divisionem, vel numericas notas appositas ad marginem: sed uno tenore totus descriptus invenitur in Canone, et aliis mss antiquioribus ac melioris notæ. Id vero, ut putamus, quia apud Hebræos liber Ruth est veluti appendix libri Judicum: nam in eumdem brum, teste Hieronymo, utrumque volumen com

D

Noemi, et duo filii, alter Maalon, et alter Chilion, Ephrathæi de Beth-Leem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. Et mortuus est Elimelech maritus Noemi 2 (h. Nahmi), remansitque ipsa cum filiis. Qui acceperunt uxores Moabitipingunt. Consule principium Scripturarum galeatum ejusdem Hieronymi, suo loco nunc a nobis repositum ante libros Samuelis et Malachim. MART. 2 Scholiastes noster hic diversus abiit ab Hieronymo in lectione nominum Noemi et Orphæ : nam quod monet pro Noemi in Hebræo haberi Nahmi; et pro Orpha legi Harpa, id ab ugu Hieronymi prorsus abhorrere dignoscitur: cum in Scriptura He

das, quarum una vocabatur Orpha [h. Harpa], et A est in Beeth-Leem, quando primum hordea metealtera Ruth.Manseruntque ibi decem annis,et am- bantur. bo mortui sunt, Maalon videlicet et Chilion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. Et surrexit ut in patriam pergeret, cum utraque nuru sua, de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas. Egressa est itaque de loco peregrinationis suæ, cum utraque nuru, et jam in via posita revertendi in terram Juda,dixit ad eas : Ite in domum matris vestræ,faciat Dominus vobiscum misericordiam, sicut fecistis cum mortuis et mecum. Det vobis invenire requiem in domibus virorum, quos sortituræ estis. [C. II]. Et osculata est eas. Quæ elevata voce flere cœperunt, et dicere : Tecum pergemus ad populum tuum. Quibus illa respondit: Revertimini, filiæ mi [Vulg. meæ], cur venitis mecum ? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? Revertimini, filiæ mi, et abite jam enim senectute confecta sum,nec apta vinculo conjugali : etiam si possem hac nocte concipere, et parere filios, si eos exspectare velitis, donec crescant, et annos impleant pubertatis, ante eritis vetulæ quam nubatis. Nolite, quæso, filiæ mi : quia vestra angustia me magis premit, et egressa est manus Domini contra me. Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa: Ruth adhæsit socrui suæ. Cui dixit Noemi : En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos : vade cum ea. Quæ respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam : quocunque perrexeris, Cille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia quæ fepergam: ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus,et Dous tuus Deus meus. Quæ te morientem terra susceperit, in ea moriar ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit. Videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere profectæque sunt simul, et venerunt in Beth-Leem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebuit: dicebantque mulieres : Hæc est illa Noemi. Quibus ait: Ne vocetis me Noemi [id est pulchram], sed vocate me Mara (hoc est amaram), quia amaritudine me valde replevit Omnipotens. Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noemi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens? Venit igitur Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua,de terra peregrinationis suæ ac reversa

[Cap. II]. Erat autem viri Elimelech consanguineus homo potens, et magnarum opum, nomine Bouz.Dixit Ruth [Vulg. tac. Ruth] Moabitis ad socrum suam Si jubes, vadam in agrum et colligam spicas quæ metentium fugerint manus, ubicunque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade, filia mi. Abiit itaque et eo ligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz [Vulg. add. nomine], qui erat de cognatione Elimelech.Et ecce ipse veniebat de Beth-Leem, dixitque messoribus: Dominus vobiscum. [C. III]. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus. Dixitque Booz juveni, qui messoribus præerat : Cujus est B hæc puella? Cui respondit: Hæc est Moabitis, quæ venit cum Noemi, de regione Moabitide, et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia, et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est. Et ait Booz ad Ruth: Audi, filia, ne vadas ad colligendum in alterum agrum, nec recedas ab hoc loco sed jungere puellis meis, et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt. Quæ cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenirem [Vulg. invenerim] gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem? Cui

braica nomina isthæc habent litteramy Ain, quam S. Hieronymus ideo vocalem appellat, quod per nudam ipse vocalem hoc elementum exprimeret, y Noemi, y Orpha. Et in libro Nominum Hebraicorum de Gomorrha, ait: Sciendum quod G littera in Hebraico non habetur; sed scribitur per vocalem AIN. Præterea ex Hieronymo superius probatum exstat in adnotationibus nostris

ceris socrui tuæ post mortem viri tui, et quod dereliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum quem antea nesciebas.Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas. Quæ ait: Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillæ tuæ, quæ non sum similis unius puellarum tuarum. Dixitque ad eam Bocz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc,et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias. Atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret. Præcepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit,ne prohibeatis eam, et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat.

[blocks in formation]

sus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quæ portans ingressa est civitatem, et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia, quæ sibi fecisset homo. Et ait Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait : Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam. Dixitque Noemi Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat. Neque enim cessabit homo nisi compleverit quod locutus est.

Collegit erge in agro usque ad vesperam, et quæ A utraque manu. Qua extendente, et tenente, mencollegerat virga cædens et excutiens, invenit hordei quasi ephi [h. epha] mensuram, id est tres modios. Quos portans reversa est in civitatem, e' ostendit socrui suæ insuper protulit et dedit e de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. [C. IV] Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ub fecisti opus? Sit benedictus qui misertus est tui Indicavitque ei apud quem fuisset operata, et no. men dixit viri, quod Booz vocaretur. Cui respondit Noemi Benedictus sit a Domino: quoniam eamdem gratiam quam præbuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque : Propinquus, ait, noster est homo. Et Ruth Hoc quoque, inquit, præcepit mihi, ut tandiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur. [C. V]. Cui dixit socrus Melius est, filia mi, ut cum puellis ejus exeas ad metendum [Vulg. molendum], ne in alieno agro quispiam resistat tibi. Juncta est itaque puel. lis Booz, et tandiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur.

[C. VIII, Cap. IV]. Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic, vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. Tollens Bautem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic.Quibus residentibus, locutus est ad propinquum: Partein agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quæ reversa est de regione Moabitide: quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside. Sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit : Ego agrum emam. Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hæreditate sua. [C. IX]. Qui respondit: Cedo jure propinquitatis : C neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor. Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos,ut si quando alter alteri suo jure. cedebat,ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. Dixit ergo propinquo [Vulg. addit suo] Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo. At ille majoribus natu, et universo populo, Testes, inquit, vos estis hodie, quod possederim omnia quæ fuerunt Elimelech, et Chilion, et Maalon, tradente Noemi, et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua, ac fratribus, et populo deleatur. Vos,inquam, hujus rei testes estis. Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificaverunt domum Israel: ut sit exemplum virtutis in Ephrata, et habeat celebre nomen in BethLeem fiatque domus tua, sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella. Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem : ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.Dixeruntque mulieres ad Noemi : Benedictus

[C. VI, Cap. III]. Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea Filia mi, quæram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi. Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus est noster, et hac nocte aream hordei ventilat. Lava, reigituret ungere,et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream. Non te videat homo, donecesum potumque finierit. Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat; veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeas. Quæ respondit: Quidquid præceperis, faciam. Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus. [C. VII]. Cumque comedisset Booz,et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto a pedibus ejus pallio, se projecit. Et ecce, nocte jam media, expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem jacentem ad pedes suos, et ait illi: Quæ es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. Et ille, Benedicta, inquit, es a Domino filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non es secuta juvenes, pauperes sive divites. Noli ergo metuere, sed quidquid mihi D dixeris, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis. Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. Quiesce hac nocte, et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane. Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz : Cave ne quis noverit quod huc veneris.Et rursum, Expande,inquit,pallium tuum quo operiris, et tene

men ejus Obed hic est pater Isai, patris David. Hæc sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, Esron genuit Ram, Ram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naasson Naasson genuit Salmon, Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, Obed genuit Isai, Isai genuit David.

Dominus, qui non est passus ut deficeret successor A dicentes: Natus est filius Noemi, vocaverunt nofamiliæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israel. Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est quam si septem haberes filios. Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ officio fungebatur. Vicinæ autem mulieres congratulantes ei, et

Explicit liber Ruth.

PRÆFATIO HIERONYMI IN LIBROS SAMUEL ET MALACHIM'.

Viginti et duas litteras esse apud Hebræos, Syro- B bam, legisque doctorem, post captam Ilierosolymam2 rum quoque et Chaldæorum lingua testatur, quæ Hebrææ magna ex parte confinis est: nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis characteribus. Samaritani etiam Pentateuchum Mosi totidem litteris scriptitant, figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque est Esdram 2 scri

[blocks in formation]

- Hunc prologum, et quod rei caput est, universum librorum Samuelis et Regum textum post laudatos hactenus Urbinatem, et Palatinum, ad omnium antiquissimum Veronensis bibliothecæ ms. exigimus, litteris uncialibus exaratum, quem velim septimum facile sæculum antevertere: et omnium quot hactenus innotuerunt, in genuina Hieronymianæ versionis lectione proferenda, fidem ca diligentiam longo nimis intervallo superare. Cæterum quod priorem ejus pagellam ætas inviderit robis, inscriptionem quam hic præterimus ejus munire auctoritate non licuit: accepimus tamen ex eodem codice, ubi Recapitulationum quas vocat, et mox subnectemus, titulum tribus locis præfigitAntea obtinebat, quemadmodum in Urbinate et Palatino codd. Præfatio Hieronymi in libros Regum: quam omnium ferme librorum inscriptionemex uno ms. Martianæus in hanc mutaverat, Præfa D tio Hieronymi presbyteri de omnibus libris Veteris Testamenti. Causam addit, quod omnibus libris, quos ex Hebræo in Latinum vertit Hieronymus, possit convenire. Atque id quidem ait infra S. ipse Pater: His prologus Scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris, quos de Hebræo vertimus in Latinum, convenire potest; at non adeo peculiaris in libros Regum Præfatio hæc ipsa non fuerit atque aliam quam in hosmet libros de nomine, inscriptionem ab ipso auctore sortita sit. Quæ ad eum quo a nobis restituta est modum, quam bene, post vetustissimi exemplaris indicium, cum reliquarum ingenio, et Hieronymi consuetudine quadret, manifestum est.

2 Et nobis hoc certum est quam quod maxime: in eorum tamen gratiam, qui tantæ antiquitatis memoriam convellere student, ac minoris faciunt

et instaurationem templi sub Zorobabel, alias litteras reperisse, quibus nunc utimur: cum ad illud usque tempus iidem Samaritanorum et Hebræorum caracteres fuerint. In libro quoque Numerorum (cap. 11, 39) hæc eadem supputatio, sub Levitarum ac sacerdotum censu, mystice ostenditur. Et nomen

Christianorum veterum, Origenis, Eusebii atque aliorum hac de re testimonio, vernacula ejus præferamus linguæ exempla, ipsique Judæi veteres fidejussores accedant. Thalmud Rabylonicum tractatu Sanhedrin. sect. 2. fol. 21, Latine ita sonat: • Initio data est lex Israeli cum Scriptura Hebraica et lingua sancta. Deinde data est ipsis, in diebus Esdræ, cum scriptura Assyriaca et lingua Aramæa (sive Chaldaica). Elegerunt autem pro Israelitis scripturam Assyriacam et linguam sanctam : et reliqueruntidiotis scripturam Hebraicam et linguam Aramæam. » Quod cave ita intelligas, quasi legem hic dicat Mar-Zutra, conversam fuisse ab Esdra in Chaldaicam linguam: sed quod vulgus Judæorum cum in Babylonica captivitate, Hebræam fere didicisset, calleret vero magis Chaldæorum, quibus assueverat, dialectum, exemplaria legis hac lingua et litteris sibi descripsisse; quæ Esdras abrogavit quoad linguam, permisit vero quoad caracteres, sive etiam auctoritate sua probavit, Hebræum textum litteris scribi Chaldaicis: e contrario reliquit Idiotis Cuthæis scilicet, sive Samaritanis, versiones Chaldaicas et Aramæas, sive Ilebraicis illas, sive et Chaldaicis litteris scriptas. Hujus generis visa est doctis viris Pentateuchi Samaritana versio, quæ sane parum a Chaldaica dialecto abludit. Iterum vero in eodem tactatu Sanhedrin cap. 1, hoc tradit Rabbi Josue, ubi Esdram cum Mose comparans, « Quanquam, ait, data non fuerit lex per manum Esdræ, immutata est per manum ejus scriptura. » Rubditque, mab

Quare (Scriptura per Esdram mutata .נקראת אשורית

vocala est Assyriaca? OND__ Oy nbyw, Quia ascendit cum eis ex Assyria. Paria his alibi apud Hebræos doctores, tametsi aliquando somniis ejus gentis interpolata, reperias.

Luxatum manifeste reprehendet hunc locum quicunque seriem orationis attenderit: nam quid attinet ad characteres Samaritanorum, quod in libro Numerorum sub Levitarum ac sacerdotum censu, supputatio litterarum viginti duarum mytice ostenditur: quid etiam ad talem numerum, quod in quibusdam Græcis voluminibus nomen Dei tetragrammaton antiquis Hebræorum, id est Samaritanis, expressum litteris inveniretur? Ergo ut omnia ad

Domini tetragrammaton in quibusdam Græcis volu. A venimus 1. Sed et Psalmi tricesimus sextus 2, et cenminibus, usque hodie antiquis expressum litteris in

sensum sibi cohæreant, tota isthæc pericope: Et nomen Domini tetragrammaton in quibusdam Græcis voluminibus, usque hodie antiquis expressum litteris invenimus, legenda ac reponenda videtur immediate ante illa superiora verba, in libro quoque Numerorum, etc. Hanc restitutionem quantumvis necessariam, judicio nostro noluimus permittere, quia e triginta quatuor mss. codicibus, quos in hoc opere diligenter contulimus cum editis libris, nullus hic loci dissentiens invenitur ab alio, sed uno modo constanter universi legunt juxta seriem inversam. Itaque res hujusmodi lectorem curiosum monuisse satis. MART.

Visa Martianæo est quæ hic subsequitur pericope. El nomen Domini tetragrammaton, etc, usque invenimus, manifesta luxatione laborare, et præponenda proxime superiori: In libro quoque Nume- B rorum, etc., usque ostenditur: quibus illico subnectit sequentem: Sed et Psalmi_tric., etc. Nam quid, inquit, attinet ad characteres Samaritanorum, quod in libro Numerorum sub Levitarum ac sacerdotum censu supputatio litterarum viginti duarum mystice ostenditur? quid etiam ad talem numerum, quod in quibusdam Græcis voluminibus nomen Dei tetragrammaton antiquis Hebræorum, id est Samaritanis, expressum titteris inveniretur? Probat vero semel atque iterum in Quæstionibus Hieronymianis hanc Benedictini editoris restitutionem Clericus, homo cætera in eum iniquior, et qui non alia, ut ait, de causa hic laudat, quod veritas undecunque veniat, sibi semper sit veritas. Nihilosecius falli utrumque et falere, mihi persuasum est, fraudi autem illis extitisse opinior præconceptam opinionem illam quæ vulgo obtinet S. Doctorem, cum antiquos characteres nominat, quibus nomen Dei scriptum eratin Græcis codicibus, Samaritanos intellexisse. Nam et conceptis verbis ita explicant, et manifestum est ex orationis serie, si isthæc pericope superiori illi præponatur, non alias quain Samaritanas litteras sub antiquarum vocabulo tunc denotari. Verum id minime omnium sensit S. Pater, aut in eam trahi potest sententiam igitur neque illud comma juxta seriem quam constituunt contrario sibi sensu putandus est posuisse, et quam adeo dicunt, textus luxatio nulla est. Jam illud quod Chaldæas litteras, sive quas Esdras substituit, non Samaritanas, antiquarum nomine intelligi velit, probatum imus evidetissimis argumentis subsequenti adnotatione.

1 Abrupte quidem hanc inferre sententiam Hieronymus videatur, nisi hoc ipsum de industria fecit ut errorem de Samariticis litteris lectori suo caveret, in quem diximus criticos magni nominis incurrisse. Sed ut certissimo scias, Antiquas litteras quibus nomen Dei tetragrammaton in Græcis codicibus scriptum inveniebatur Chaldaicas quibus nunc utimur, non Samariticas intellexisse, prodit ipsemet earum formam cum alibi, tum luculentissime in epist. 25 ad Marcellam, ubi postquam illud dixisset Hebraicis litteris scribi, iod, he, vau, he, id est, subdit quod quidam non intelligentes propter elementorum similitudinem, cum in Græcis libris repererint, UIUI legere consueverunt. Haud, puto, clarius appellasset de nomine Chaldæas litteras, quas propter elementorum similitudinem dixit a Græcis perinde legi ac DIDI: nisi enim autiquæ illæ litteræ hæ fuerint, quarum tanta cum II conformitas est, ut statim in legentis oculos incurrat, nullæ jam erant, aut sunt modo ex toto Oriente, quæ ejus vocis scripturam utcunque referant; Samaritanæ autem, vix dictu est, quantum ab illarum ligura abborrant. Nempe his in Samaritono Dei nomen ineffabile expressum est

[ocr errors]

tesimus decimus, et centesimus undecimus, et elementis, [3] m quæ si cui possunt videri similia illis ЛIIII, ipsi qui pro Samaritanis stant litteris, judicent. Et tamen ita Græcis nedum e vulgo, quos Hieronymus notat, sed et doctissimis usuvenerat legere illud Пnt, ut capitulum sive scholion supersit etiamnum sub Evagrii nomine, quod et nos post Martianæum edidimus tom. III col. 694. hoc titulo etc to UIII. Sicque in ipsa expositione continuo scribitur, et constare tamen dicitur toÚTOIS τοῖς στοιχείοις, Ἰωθ. Ηπ, Οὑαύ, Ηπ. hisce ele mentis, lod, he. vau, he, quarum nativam picturain 77, Græca AII repræsentant. Olim retulerint adhuc expressius, nam ut videre est in antiquis libris qui Hebraica elementa describunt, quemadmodum in aliquot Vaticanis ipsis animadvertimus, he superne clausa est omnino ad Græcæ instar: vau autem et iod tam parva differentia peritorum quoque oculos interdum fallit. Certum est igitur atque evidens, hic loci Hieronymum antiquas litteras Chaldæas appellasse, quibus jam ab Esdræ ætate super textus descriptus est: non priores Samaritanas, quæ fere exoleverant: unde et antiquas absolute, non antiquas Hebraicas, dixit. Atque adeo et illud manifestum est, quod superiori nota constituimus, nulla locum hunc luxatione laborare nullamque verborum aut sensus trajectionem esse quam somniant eruditi viri, S. Patris mentem non satis assecuti. Jam vero huc placet referri, ad fenerandum his quæ diximus lucem, Origenis locum, quem ex cod. Regio 2818 Montfauconius protulit, videturque ipse Hieronymus ob oculos habuisse. Loquitur Adamantius de hoc ipso tetragrammato nomine quod inquit, Κύριος παρ' Ελλησιν ἐκφωνεῖται, καὶ ἐν τοῖς ἀκριβέσι τῶν ἀντιγράφων Εβραϊ κοῖς ἀρχαίοις γράμμασι γέγραπται, ἀλλ' οὐχὶ τοῖς νῦν. Φασὶ γὰρ τὸν ̔Εσδραν ἑτέροις χρήσασθαι μετὰ τὴν αἰχμαλωσίαν: Dominus a Gracis effertur, atque in diligentioribus Hebræorum exemplaribus antiquis scribitur litteris, non hodiernis. Tradunt enim Esdram aliis usum esse post captivitatem. Ilic utique Samaritanæ litteræ apkalov vocabula designantur : neque enim alia in Hebræis codicibus veteres dicit possunt. At si quid video, Origenes æque ac Hieronymus nihil aliud quam originales, seu archetypi litteras eo nomine intellexerunt. Hinc vero novum sumimus in rem nostram argumentum: nam sicuti Hebræi codicis antiquas litteras Samaritanas esse, nemo diffitetur : ita ubi de Græco apographo, quod est a Chaldaico exemplari translatum, sermo est, antiquas, sive sui archetypi originales, non alias quam Chaldæas indicari, ex hoc ipso testimonio perspicuum est.

D

2 Sanctus Hieronymus, in epistola cujus initium est. Nudius tertius, recenset tantum Psalmos quatuor, qui secundum ordinem litterarum alphabeti Hebraici compositi reperiuntur; nec ibi meminit Psalmi tricesimi sexti, neque Orationis Jeremiæ: « Priusquam de singulis disseram, inquit ille ad Paulam Urbicam, scire debes, quatuor Psalmos secundum ordinem Hebræorum incipere elementorum, centensimum decimum, et centesimum undecimum, et hunc de quo nunc scribimus, et centesimum quadragesimum quartum. » Et post pauca subdit: Sunt qui et alios hoc ordine putant incipere, sed falsa eorum opinio est. » Hæc facile Conciliabuntur,si dixeris llieronymum in Epistola ad Paulani Urbicam, spectasse ad capita versuum, quæ in Psalmis CI, CXI, CXVII et CXLIV, decurrunt juxta ordinem Hebræarum litterarum hic autem in prologo Scripturarum, de numero viginti et duorum elementorum disserere ut inde probet viginti duo volumina in Canone Hebræorum supputari. Qui plura de hoc genere Psalmorum desiderarit

« PoprzedniaDalej »