Obrazy na stronie
PDF

rem ignis acceperit : et non est cognitum in quo A etiam populus videns laudabat deum suum,eadem

esset fortitudo ejus. Dixitque ad eum Dalila : Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es : saltem nunc indica mihi quo ligari debeas. Cui ille respondit : Si ligatus fuero novis funibus, qui nunquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis. Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit : Philisthim super te, Samson, in cubiculo insidiis praeparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum. Dixitque Dalila rursum ad eum : Usquenuo decipies me, et falsum loqueris? ostende quo vinciri debeas. Si, inquit *, septem crines capitis mei cum licio plexueris,et clavum his circumligatum terræ fixeris, infirmus ero. Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum : Philisthim super te, Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio. Dixitque ad eum Dalila : Quomodo dicis quod ames me, cum animus tuus non sit mecum ? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo. Cumque ei molesta esset, et per multos dies jugiter adhaereret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est. Tunc aperiens veritatem rei,dixit ad eam : Ferrum nunquam ascendit super caput meum, quia Nazaræus [id est, consecratus Deo] sum da utero matris meæ : si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque ut cæteri homines. Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum atque mandavit : Ascendite adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum.Qui ascenderunt,assumpta pecunia quam promiserant. At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasis septem crinibus ejus, cœpit abigere eum, et a se repellere : statim enim ab eo fortitudo discessit, dixitque : Philisthim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo : Egrediar sicut et ante feci, et me excutiam, nesciens quod Dominus recessisset ab eo. Quem cum apprehendissent Philisthim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum calenis, et clausum in carcere molere fecerunt. Jamque capilli ejus renasci cœperant, et principes Philisthinorum convenerunt in unum, ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras. Quod

[merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors]

que dicebat:Tradidit deus noster in manus nostras adversarium [Vulg. add. nostrum], qui delevit terram nostram, et occidit plurimos. [C. Lx.] Lætantesque per convivia, sumplis jam epuIis, præceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas. Qui dixit puero regenti gressus suos : Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et reclinet super eas, et paululum requiescam. Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectabant ludentem Samson. At illo, invo. cato Domino, ait : Domine Deus, memento mei, et redde nunc mihi fortitudinem pristinam, Deus meus,ut ulciscar me de hostibus meis,et pro amissione duorum luminum unam ultionein recipiam. Et apprebendens ambas columnas, quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera, et alteram læva tenens, ait : Moriatur anima mea cum Philisthim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omncs principes et cæteram multitudinem quae ibi erat, multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat. Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio tulerunt corpus ejus, et 8epelierunt intcr Saraa et Asthaol in sepulcro patris sui Manue ; judicavitque Israel viginti annis. [T. VIII, B. VI., C. XVI, Cap. XVII.] Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim, noinine Michas, qui dixit matri suæ : Mille centum argenteos, quos separaveras tibi, ct super quibus, me audiente, juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit : Benedictus filius meus Domino. Reddidit ergo eos matri suæ, quæ dixerat ei : consecravi et vovi argentum hoc Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile : atque conflatile:et nunc trado illud tibi. Reddidit igitur matri suæ, quæ tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile,quod fuit in domo Micha. Qui ædiculam quoque in ea Deo separavit, et fecit ephod, ac theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola : implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. In diebus illi non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. [B. XVIlI.]

[ocr errors]

Fuit quoque alter addolescens de Beth-Leem Juda', A viri accincti armis bellicis,accendentesque manse

ex cognatione ejus oratque ipse * Levites, et habitabat ibi. Egressusque de civitate Beth-Leem, peregrinari voluit ubicunque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Micha, interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit : Levita sum de Beth-Leem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero, [Vulg. add. Dixitque Michas.] Mane, inquit, apud me, et esto mihi parens ac sacerdos : daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum necessaria sunt. Acquievit et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis, Implevitqne Micha manum ejus, et habuit apud se puerum sacerdotem. Nunc scio, dicens, quod bene mihi faciat Deus habenti Levitici generis sacerdotem. }Cap. XVIII.] In diebus illis non erat rex in Israel, et * tribus Dan quærebat possessionem sibi, ut habitaret in ea : usque ad illum enim diem inter cæteras tribus sortem non acceperat. [C. LVII.] Miserunt ergo filii Dan, stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et de Esthaol, ut explararent terram et diligenter inspicerent : dixeruntque eis : Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Micha, requieverunt ibi : et agnoscentes vocem adolescentis Levitæ , utentesque illius diversorio , dixerunt ad eum : Quis te huc adduxit? quid hic agis? quam

runt in Cariath-Jarim Judæ : qui locus, eo tempore, Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariath-Jarim.Et inde transierunt in montam Ephraim. Cumque venissent ad domum Micha, dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, cæteris fratribus suis : Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile : videte quid vobis placeat. Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitæ, qui erat in domo Micha, salutaveruntque eum verbis pacificis. Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium. At illi qui ingressi fuerant domum javenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium sexcentis viris fortissimis haud procul exspectantibus. Tulerunt igitur qui intraverant, sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos : Quid facitis ? Cui responderunt : Tace et pone digitum super os tuum : venique nobiscum, ut habeamus te patrem ac sacerdotem.Quid tibi melius est,ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel? Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod. et idola ac sculptile, et cum eis profectus est. Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta, et omne quod erat pretiosum, jamque a domo Michæ essent procul, viri qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt, et post tergum clamare coe

ob causam huc venire voluisti? Qui respondit eis: C perunt.Qui cum respexissent dixerunt ad Micham: captivitatis suæ.Mansitque apud eos idolum Michæ A que puer ad dominum suum : Veni, obscecro, demeum, et cessate ab hac stultitia : habeo filiam A in vobis repertum est? Tradite homines de Gaet altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros: putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes, iniere consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent. Oínes itaque filii Israel, surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baal Thamar. Insidiæ quoque, quæ circa urbem erant, paulatim se aperire coeperunt, et ab occidentali ürbis parte procedere. Sed et alia decem milia virorum de üniverso Israel, habitatores urbis ud certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin, et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus. Percussit

Hæc et hæc præstitit mihi Micbas, et me mercede conduxit,ut sim ei sacerdos. Rogaveruntque eum, ut consuleret Dominum, ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effec!um. Qui respondit eis : Ite cum pace : Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis, Euntes igitur quinque viri venerunt Lais : videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta Sidoniorum consuetudinem, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum. Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt : Surgite, et ascendamus ad eos, vidimus enim terrem valde opulentam et uberem : nolite negligere, nolite cessare. Eamus, et possideamus eam, nullus erit labor. Intrabimus ad securos in regionem latissimam,tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra. Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Soraa et Esthaol, sexcenti

1 Jonathan filius Gerson filii Moysi. Vid. infra cap. xvIII.

* Palatin. ms., et ipse, paulo quoque post, unde venis ? pro unde venisset.

* Repetit Hebræus, In diebus illis : Vulgati autem præterea omittunt verba, Ad habitandum in e(ι.

Quid tibi vis ? cur clames? Qui respondit : Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quæ habeo, et dicitis : Quid tibi est? Dixeruntque ei filii Dan : Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas. Et sic cœpto itinere perrexerunt. Videns autem Michas, quod fortiores se essent, reversus est in domum suam. Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem et quæ supra diximus : veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum,et percusserunt eos in ore gladii:urbemque incendio tradiderunt, nullo penitus ferente præsidium, eo quod procul habitarent a Sidona, et cum nullo homiuum haberent quid

[blocks in formation]

omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israel. (T. IX, B. XVIII,c. LIX, Cap. XIX).Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Beth-Leem Juda : quæ reliqui, eum,el reversa est in domum patris sui Beth-Leem, mansitque apud eum quatuor mensibus. Secutusque est eam vir suus, volens ei reconciliari, atque blandiri, et sccum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos : quæ suscepit eum, et introduxit in domum patris sui. Quod cum audisset socer ejus, cumque (Vulg. eumque) vidisset, 0ccurrit ei lætus, et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens familiariter. Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit. Quem tenuit socer, et ait ad eum : Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris. Sederuntque simul, et comederunt ac biberunt. Dixitque pater puellæ ad generum suum : Quæso te, ut hodie hic maneas, pariterque lætemur. At ille, consurgens, cœpit velle proficisci. Et nihilo- minus obnixe eum socer tenuit, et apud se fecit manere. Mane facto parabat Levites iter. Cui rursum socer : Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus, donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul. Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer : Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum : mane apud me etiam hodie, et duc lætum diem, et cras proficisceris, ut vadas in domum tuam. Noluit gener acquiescere sermonibus ejus : sed statim surrexit (Vulg. perrexit) et venit contra Jebus, quæ altero nomine vocabatur (Vulg. vocatur) Jerusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam. Jamque aderant juxta Jebus, et dies mutabatur in noctem : dixit

cis voluminibus constanter dicitur filius Manasse : cum tamen in omnibus Latinis codicibus mss. legatur esse filius Mosis.Id vero dissidii conciliare videtur Theodoretus, dum ait, Jonatham filius Mamasse, filii Gersam, filii Moysi. Quod non tacuit scholiastes Græcus apud Nobilium ; quamvis in omnibus minime consentiat cum Theodoreto : sic enim habet, 'Itová0αν φησι, υτὸν Mayzzai, 9%v 'Pr/z6, 93o5 Moajj ; id est, Jonatham dicit, filium Manasse, filium . I{hechab, filii Mosi. Legendum forte 93o5 'Pr/26, non o%v. Hebræorum doctores aiunt hunc adolescentem fuisse quidem filium Gersona filii Mosis ; sed quia fecit opera Manassis, ejusdem quoque filium dici ob cultum idolorum. Ideo nomen Manasse in Hebræis voluminibus habet Nun pendulum hoc modo nv:to. Quod ita suspenderunt,ut significent Jonathan istum fuisse nepotem Mosi, et in honorem Mosis suspensum esse nun, ac si diceret, fecit opera quasi filius esset Manasse,et non Mosi. Hæc $i; latissime prosequuntur in suis commentariis : quæ quantumvis futilia videbuntur multis, inde tamen manifeste colligimus veram esse lectionem Hieronymi, apud quém constanter legitur nomen Mosis in omnibus codi

clinemus ad urbcm Jebusæorum et maneamus in ea.Cui respondit dominus: Non ingrcdiar oppidum gentis alienae, quæ non est de filiis Israel, sed transibo usque Gabaa : et cum illuc pervenero, manebimus in ea,aut certe in urbe Rama.Transierunt igitur Jebus, et caeptu:n carpebant iter, occubuitque eis sol juxta Gabaa, quae est in tribu Benjamin : diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis,et nullus eos recipero volebat [Vulg. voluit] hospitio. Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vospere, qui et ipse erat de monte Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa. Homines autem regionis illius erant filii Nemini. Elevatisque oculis, vidit senex sedentem B hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis, et dixit ad eum : Unde venis ? et quo vadis ? Qui respondit ei : Profecti sumus de Beth-Leem Juda, et pergimus ad locum nostrum, qui est in latere nontis Ephraim, unde ieramus Beth-Leem, et nunc vadimus ad domum Dei, nullusquo nos sub tectum suum vult recipere, habentes paleas et fenum in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillæ tuæ usus, et pueri qui mecum sunt: nulla re indigemus nisi hospitio.Cui respondit senex : Pax tecum sit, ego præbebo omnia quæ necessaria sunt : tantum, quæso, ne in platea maneas. Introduxitque eum in doinum suam, et pabulum asinis præbuit: ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium. Illis epulantibus, et post laborem itineris, cibo ac potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare cœperunt, clamantes ad dominum domus, atque dicentes : Educ virum, qui ingressus est domum tuam,ut abutamur eo.Egressusque est ad eos senex, et ait : Nolite, fratres, nolite facere malum hoc,quia ingressus est homo hospitium

[ocr errors]

cibus mss., non autem Manassis, ut apud Septuaginta. Denique auctor Quaestionem Ilebraicarum in libros Paralipomenon, quæ vulgo Hieronymo tribuuntur, de eodem Jonathan hunc in modum disseruit non longe ante finem libri prioris : « Filii Gerson filii Moysi, Sebuel primus. Ipsum, inquit,ferunt esse qui in Judicum (libro) Joriathan scribitur, qui fuit sacerdos in tribu Dan, » etc. D Sebuel itaque primogenitus Gersonis sive Gersami filii Mosis, creditus est apud veteres unus esse cum isto Jonathan : et hinc testatum exstat,ipsum inter Mosis nepotes annumerandum. MART. — Mss. nostri, Gersam : vulgati Grrsam legunt (Judic. xviii, 30). Scitum porro Judæis id culpæ dari, quod hunc Gersonem Mosis, fecerint Manássis filium, nomini πυ*> inserto > ad hunc modum nug*^, quasi eam litterulam in reliquarum seriem inferre non ausi, vellent tamen a nepotis degeneris probro Legislatorem suum liberare.Rem multis post sacros interpretes Martianæus prosequitur, estque revera hoc mirum, quando ipsi etiam LXX Manassis eum filium vocant ex Hebraico exemplari, Hieronymum, antiquius, ut putatur, et verius Mosis nomen retinuisse.

virginein, et hic homo habet concubinam, educam eas ad vos, ut humilietis eas,et vestram libidinem compleatis : tantum, obsecro, ne scelus hoc contra naturam operemini in virum.. Nolebant acquiescere sermonibus ejus.Quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam : qua cum tota nocte abusi essent,dimiserunt eam mane. At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi inanebat dominus suus, et ibi corruit. Mane facto, surrexit homo et aperuit ostium, ut coepturn expleret viam : et ecce cuncubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus. Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur : Surge, et ambulemus.Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua, tulit eam, et imposuit asino, reversusque est in domum suam. Quam cuin esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens, misit in omnes terminos Israel. Quod cum vidissent singuli,conclamabant: Nunquam res talis lacta est in Israel, ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Ægypto, usque in præsens tempus : ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit. [Cap. XX]. Egressi sunt itaque omnes filii Israel, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan u8que Ber-sabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha : omnesque anguli populorum, et cunctæ tribus Israel in Ecclesiam populi Dei convenerunt, quadringenta millia ' peditum pugnatorum. (Nec

latuit filios Benjamin,quod ascendissent filii Israel C

in Maspha). lnterrogatusque Levita, maritus mulieris interfectæ, quomodo tantum scelus perpetratum esset, respondit : Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti, et ecce homines civitatis illius circumciderunt nocte domuum, in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes, denique luorlua est. Quam arreptam, in frusta concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestræ : quia nunquam tantum nefas, et tam grande piaculum factum in Israel. Adestis omnes, filii Israel,decernite quid facere debeatis. Stansque omnis populus, et quasi unius hominis sermone respondens: Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum : sed hoc contra Gabaa in commune faciemus. Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel, et centum de mille, et muille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnantes contra Gabaa Benjamim, reddere ei pro scelere, quod merelur. Convenitque universus Israel ad civitatem, quasi unus homo, eadem nente, unoque consilio. Et miserunt nuntios ad omnem tribum Benjamin, qui dicerent : Cur tantum nefas

1 Pro quadringentis millibus. Canon cum aliquot mss. habet, quadraginla millia : quod incuriæ et imperitiæ librariorum tribuendum est. MARt.

[ocr errors]

baa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur,

et auferatur malum de Israel. Qui noluerunt fra

trum suorum filiorum Israel audire inandatum ;

sed ex cunctis urbibus, quæ suæ sortis erant,

convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium,

et contra universum Israel populum dimicarent.

Inventique sunt viginti quinque millia de Benjamin

educentium gladium, præter habitatores Gabaa,

qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra præliantes, et sic fundis ad certum jacien

tes lapides, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur. Virorum quoque Israel, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadraginta millia educentium gladios, et paratorum ad pugnam. Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo : consulueruntque Deum [Vulg. Dominum], atque dixerunt : Quis erit in exercitu. nostro princeps certaminis contra filios Benjamin ? Quibus respondit Dominus : Judas sit dux vester. Statimque filii lsrael surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa,et inde procedentes ad pugnam contra Benjamin,urbem oppugnare cœperunt. Egressique filii Benjamin Gabaa, occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo millia virorum. Rursum filii Israel et fortitudine et numeru confidentes, in eodem loco. in quo prius certaverant, aciem direxerunt : ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem ; consulerentque eum, et dicerent : Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non ? Quibus ille respondit : Ascendite ad eum [Vulg. eos], et inite certamen. Cumque filii Israel altero die contra filios Benjamin ad prælium pro

cessissent, eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa, et occurrentes eis, tanta in eos cæde bac

chati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent. Quamobrem omnes filii Israel venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino : jejunaveruntque illo die usque ad vesperam,et obtulerunt ei holocausta, et pacificas victimas, et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca fœderis Dei [Vulg. Domini], et Phinees filius Eleazari filii Aaron præpositus doinus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt : Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere ? Quibus ait Dominus : Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras. Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa,et tertia vice, sicut semel et bis, contra Benjamin exercitum produxerunt. Sed filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secunda die,et cæderent per duas semitas

— Unus Palatin. atque aliter penes Martiam. mss. quadraginta vitiose pro quadringenta habent.

terga vertentes, quarum una ferebatur in Beh-El, A ptissimi. Remanserunt itaque de omni numero

[ocr errors]

Benjamin. qui evadere potuerunt, et fugere in solitudinem, sexcenti viri: sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor. Regressi autem filii Israel, omnes reliquias civitatis a viris usque ad Jumenta, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Benjamin vorax flamma consumpsit. [Cap. XXI.] Juraverunt quoque filii Israel in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem. Veneruntque orndes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu cœperunt flere, dicentes: Quare, Domine Deus Israel, factum est hoc malum in popopulo tuo, ut hodie una tribas auferretur ex nobis ?

que eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et P Altero autem die, diluculo consurgentes, exstru

íúterfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium. Filii autem Benjamin, cum se inferiores esse vidissent. coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad præparatas insidias devenirent, quasjuxta urbem posueraut. Qui cuin repente de latibulis surrexis§ent, et Benjamin terga cædentibus daret, ingressi sunt civitatem, et percusserunt eam in ore gladii. signum autem dederant filii Israel his, quos in insidiis collocaverant,ut postquam urbem cepissent, ignem accenderent, ut ascendente in altum fumo, captatn urbem demonstrarent. Quod cum cernerent filii Israel in ipso certamine positi (putaverunt

xerunt altare, obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt: Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israel? Grandi enim se juramento constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent. Ductique poenitentia Israel super fratre suo [Vulg. fratres suos] Benjamin, cœperunt dicere: Ablata est una tribus de Israel: unde uxores accipient ? omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras. Idcirco dixerunt : Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspba? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Gaad in illo exercitu non fuisse. (Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis

enim filii Benjamin eos fugere, et instantius per- G ibi repertus est.) Miserunt itaque decem millia vi

sequebantur, cæsis de exercitu eorum triginta viris), et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere, 13enjamin quoque retro aspiciens, cum captam cerneret civitatem, et flaminam in sublime ferri: qui prius simulaverant fugam,ver8a facie, fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt, et ad viam deserti ire cœperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus . sed et hi qni urbem succenderant occurrerunt eis. Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus cæderentur, nec erat ulla morientium requies.Cecideruntque, atque prostrati sunt ad orienlalem plagam urbis Gabaa. Fuerunt autem qui in eodem loco intefecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnato

res. Quod cum vidissent qui remanserant de D

Benjamin, fugerunt in solitudinem : et pergebant ad petram cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, ócciderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia. Et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis,essent viginti quinque millia, pugnatores ad bella prom

[blocks in formation]

ros robustissimos, et præceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum. Et hoc erit quod observare debebitis: omne generis masculini, et mulieres quæ cognoverunt viros, interficite. Inventæque sunt de Jabes Galaad quadringentæ virgines *, quæ nescierunt viri torum, et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terra Chanaan. Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmom, et præceperunt eis ut eos in pace susciperent. Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad: alias autem non repererunt, quas simili modo traderent. Universusque Israel valde doluit, et egit pœnitudinem super interfectione unius tribus ex Israel. Dixeruntque majores natu : Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? omnes in Benjamin feminæ conciderunt, et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israel. Filias nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione, qua diximus : Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin. Ceperuntque consilium, atque dixerunt : Ecce solemnitas Do

— Quod habent Vulgati libri additamentum,Virgines autem reservate. Urbinas quoque e nostris mss. retinet, et Palatin. secunda manu.

« PoprzedniaDalej »