Obrazy na stronie
PDF
ePub

titudinem, et veni. Zebul enim princeps civitatis, A autem,inde proficiscens, venit ad oppidum Thebes, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,

quod circumdans obsidebat exercitu. Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula. Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter : et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur. (C. XXXVI). Et ecce mulier una fragmen molæ desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus. Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum. Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israel, reversi sunt ad sedes suas et reddidit Deus maB lum,quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis; Sichimitis quoque, quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal.

et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens : Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem. Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro, et primo mane, oriente sole, irrue super civitalem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris. Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis. Egressusque est Gaal filius Obed,et stetit in introitu portæ civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco. Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit Umbras montium vides quasi hominum capita, et hoc errore deciperis. Rursusque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terræ descendit, et unus cuneus venit per viam quæ respicit quercum. Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum,quo loquebaris: Quis est Abimelech ut serviamus ei? Nonne iste e st populus, quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum. Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech, qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit; cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis et Abimelech sedit in Ruma : Zebul autem, Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari. Sequenti ergo die egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech, tulit exercitum suum, et C divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit et irruit in eos cum cuneo suo,oppugnans et obsidens civitatem: duæ autem turmæ palantes per campum adversarios persequebantur. Porro Abimelech omni illo die oppugnabat urbem, quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret. Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi fœdus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat, qui erat valde munitus. Abimelech quoque, audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos, ascendit in montem Selmon cum omni populo suo, et, arrepta securi, præcidit arboris ramum, impo- p situmque ferens humero, dixit ad socios: Quod me vidistis (Vulg. videtis) facere, citofacite. Igitur certatim ramos de arboribus præcidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes præcidium, succenderunt; atque ita factum est, ut fumo et igne mille hominum necarentur, viri pariter ac mulieres, habitatorum turris Sichem. Abimelech

1 Non Samir, sed Sanir legimus in Canone et aliis mss. codicibus. Id vitii forte inductum est a librariis, qui supra Deuteronomii cap.11, vers.9, sub littera B, nomen Sanir legerant. Præterquam quod error inolevit apud exscriptores Latinos, ut m

(T. VI, C. XXXVI, Cap. X). Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola filius Phua patrui Abime. lech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir 1 montis Ephraim: et judicavit Israelem viginti et tribus annis, mortuusque ac sepultus est in Samir. (B. XII, C. XXXVII). Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israel per viginti et duos annos, habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quæ ex nomine ejus appellatæ sunt Havoth-Jair, id est, oppida Jair, usque in præsentem diem, in terra Galaad. Mortuusque est Jair, ab sepultus in loco cui est vocabulum Camon. Filii autem Israel, peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astharoth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim: dimiseruntque Dominum, et non colebant eum. Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthim et filiorum Ammon. Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo,omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhæi, qui est in Galaad in tantum, ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim: afflictusque est Israel nimis.Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi,quia dereliquimus Deum nostrum (Vulg. addit Dominum), D et servivimus Baalim.Quibus locutus est Dominus: Nunquid non Egyptii et Amorrhæi, Giliique Ammon et Philisthim, Sidonii quoque et Amalec et Chanaan, oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos. (C. XXXVIII). Idcirco non addam ut ultra vos liberem: Ite, et invocate

scribant pro n, et n pro m. Hieronymus libro nominum Hebraicorum habet Samir. MART.

Mss. quoque nostri Sanir in Hebræo autem est 12, et Græce Laulp.

deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore A cerent regi Ammon: Hæc dicit Jephthe: Non tulit augustiæ. Dixeruntque filii Israel ad Dominum : Peccavimus redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos. Quæ dicentes, omnia de, finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino (Vulg. addit Deo) : qui doluit super miseriis eorum. Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israel, in Maspha castrametati sunt. Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos Qui primus e nobis (h. non habet) contra filios Ammon cœperit dimicare, erit dux populi Galaad.

Israel terram Moab, nec terram filiorum Ammon : sed quando de Egypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades. Misitque nuntios ad regem Edom, dicens : Dimitte me, ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque et ad regem Moab, qui et ipse transitum præbere contempsit. Mansit itaque in Cade, et circumivit ex latere terram Edom et terram Moab : venitque contra orientalem plagam terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terræ Moab. Misit itaque Israel nuntios ad Seon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Esebon, et dixerunt ei : B Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium. Qui et ipse Israel verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jessa, et fortiter resistebat. Tradiditque eum Dominus in manus Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhæi habitatoris regionis illius, et universos fines ejus, de Arnon usque Jebboc, et de solitudine usque ad Jordanem. Dominus ego Deus Israel subvertit Amorrhæum pugnante contra illum populo suo Israel, et tu nunc vis possidere terram ejus? Nonne ea, quæ possidet Chamos Deus tuus, tibi jure debentur? Quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem: nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab: aut docere potes quod jurgatus sit contra Israel, et pugnaverit contra eum, quando habitavit in Esebon, et viculis ejus, et in Aroer, et villis illus, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis? Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei, inter Israel et inter filios Ammon. Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephthe, quæ per nun. tios mandaverat. Factus est ergo super Jephthe Spiritus Domini: et circumiens Galaad, et Manasse, Mespha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon, votum vovit Domino, dicens. [C. XLI.] Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicunque primus fuerit egressus fores (Al. de foribus) domus meæ, mihique occurrerit revertenti cam pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino. Transivitque Jephthe ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos: quos tradidit Dominus in ma

C

(B. XIII, C XXXIX, Cap. XI.) Fuit illo tempore Jephthe Galaadites, vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis,qui natus est de Galaad, Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios, qui postquam creverant, ejecerunt Jephthe, dicentes Hæres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre generatus es. Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob: congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur. In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel. Quibus acriter instantibus, perrexerunt majores natu Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephthe de terra Tob dixeruntque ad eum : Veni, et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon. Quibus ille respondit: Nonne vos estis, qui odistis me, et ejecistis de domo patris mei, et nunc venistis ad me necessitate compulsi? Dixeruntque principes Galaad ad Jephthe: Ob hanc igitur causum nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad. Jephthe quoque dixit eis : Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero princeps vester? Qui responderunt ei: Dominus, qui hæc audit,ipse mediator ac testis est, quod nostra promissa faciemus.Abiit itaque Jephthe cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. (C.XL) Locutusque est Jephthe omnes sermones suos coram Domino in Maspha. Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me,ut vastares terram meam? Quibus ille respondit: Quia tulit D) Israel terram eam, quando ascendit de Ægypto, a finibus Arnon usque Jebboc atque Jordanem : nunc igitur cum pace redde mihi eam. Per quos rursum mandavit Jephthe: et imperavit eis, ut di

1 Totum hunc locum replicat Hieronymus libro primo adversus Jovinianum : A plerisque Hebræorum, inquit, reprehenditur puter voti temerarii, qaia dixerit : Si tradens tradideris filios Ammon in manibus meis, quicunque exierit de domo mea in occursum mihi, cum reverti cœpero in pace a filiis Ammon,erit Domino, et offeram illum holocaustum. Si canis, inquiunt, si asinus occurrisset,quid faceres, etc.? Advertat lector istam Hieronymi versionem ad

Hebraica verba propius accedere, quam illa quæ in ipso contextu sacro legitur. MART.

Locum hunc pressius ad Hebræum recitat S. Pater, lib. 1 contra Jovinian. num. 23, qui habet ex recensione nostra: Si tradens tradideris filios Ammon in manibus meis, omnis quicunque cxierit de domo mea in occursum mihi, cum reverti cœpero in pace a filiis Ammon, erit Domino, et offeram illum holocaustum.

[ocr errors]

nus ejus. Percussitque ab Aroer usque dum veniens A meas. Quid commerui, ut adversum me consurgain Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quæ est vineis consita, plaga magna nimis. Humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. Revertenti autem Jephthe in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris. Non enim habebat alios liberos. Qua visi, scidit vestimenta sua, et ait leu! [Vulg. addit me] filia mi, decepisti me et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero. Cul iila respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcunque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis. Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi præsta, quod te deprecor: dimitte me,ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quæ ignorabat virum. Exinde mos increbuit in Israel, et consuetudo servata est, ut post anni circulum conveniant in unum filiæ Israel, et plangant filiam Jephthe Galaaditæ diebus quatuor.

[C. XLII, Cap. XII.] Ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Jephthe: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos voluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus te et [Vulg. tacet te et] domum tuam. Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens: vocavique vos, ut mihi præberetis auxilium, et facere noluistis. Quod cernens posui in manibus meis animam meam, transivitque ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus

1 Primum nomen istud apud Hebræos scribitur per Shin, a Schibboleth: posterius autem habet Samech na Sibboleth: idque monet scholiastes noster, qui Hebræum clementum D, vocat Zamac; nisi notariorum librariorumque pronuntiatione vel imperitia Zamech illud fluxerit pro Samech. Non levis est apud criticos sacros controversia de sono Sibboleth per Sin, et de eodem per Samech. Quidam volunt litteram Sin fuisse prolatam ut s nostrum in principio dictionis: Sammech

autem ut s inter duas vocales m, tamquam pronuntiaretur Zibboleth per z. Quæ profecto quadrant ad scholia Catonis lebraicæ veritatis, uti perspicuum est, et ad lectionem insuper antiqui exemplaris ms. in nostra bibliotheca obtinentis numerum 1: nam in eo codice Corbeiensis monasterii scriptum legimus: Dic ergo, Sebboleth, quod interpretatur spica. Qui respondebat Zebboleth, etc. Sic etiam habebatur olim in ms.codice Colbertino Aniciensi n. 157, ubi ab aliquo emendatore de Zebbolet factum est Tebolet; quemadmodum superstitibus adhuc litterarum vestigiis planissime demonstratur, Alii autem docent Hebræorum pronuntiari ut s crassum, quod Ephrathæi proferre nequiverunt, sed loco ejus s acutum proferebant, id est, pro Schibboleth, dicebant Sibboleth. Iluic opinioni suffragari potest codex noster S. Germani n. 3, quia

tis in prælium? Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim: percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse. Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset: Obsecro ut me transire permittatis dicebant ei Galaaditæ: Nunquid Ephrathæus es? quo dicente: Non sum: interrogabant eum Dic ergo Sibboleth 1 [Sibboleth per Sin, Zibboleth per Zamach], quod interpretatur Spica. Qui respondebat Zibboleth, eadem littera spicam exprimere non valens, statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in B illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia. Judicavit itaque Jephthe Galaadites Israel sex annis, et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad, [B. XIV, C. XLIII.] Post hunc judicavit Israel Abesan de Beth-Leem: qui habuit triginta filios et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israel. Mortuusque est, ac sepultus in BethLeem. [C. XLIV.] Cui successit Elon Zabulonites : et judicavit Israel decem annie: mortuusque est, ac sepultus in Zabulon. [C. XLV.] Post hunc judicavit Israel Abdon, filius Hellel, Pharathonites, qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum, et judicavit Israel octo annis: mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec.

C

[Cap. XIII.] Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manus

utroque loco scribit Sibboleth, quasi discrimen

et

Hebræorum, nullum sit apud Latinos, præterquam in sono pronuntiantis. Notat denique R. David Kimhi eodem vitio Ephratæos laborasse, quo laborant Galli non valentes sonare litteram Schim, sed eam efferentes ac si esset Thau raphatum, quod verum esse nemo non dixerit, qui consulet mis. codices Biblicos, Regium 3563, Colbertinum 181, Corbeiensem 10, S. Germani 5 et 7, præcipue vera 164, in quo Thau raphatum reperitur, hoc est, Thoboleh, pro Sibboleth, vel Zibboleth. Cæteri legunt Tebboleth, t nempe pro llebræo Samech. At de his elementis ac prolatione eorum audiendus est ipse Hieronymus, qui libro Nominum Hebraicorum litteram s non prætermisit intactam : « Hoc nunc quoque, inquit, in s littera sciendum est. Siquidem apud eos (Hebræos) tres s sunt littera: una quæ dicitur Samech, et simpliciter legitur, quasi per nostram litteram describatur. Alia sin, in qua strider quidam non nostri sermonis interstrepit. Tertia sade, quam nostræ aures penitus reformidant.. Hinc liquet Samech Hebræorum simpliciter per s sive fuisse pronuntiatum: sin autem quemdam babuisse stridorem alienum ac Latinis insuetum. MART.

Præferunt nostri ms. pari consensu, Sebboleth.Martianæus de varia hujus vocis pronuntiatione et scriptura pluribus disserit.

Philisthinorum, quadraginta annis. (T. VII, B. XV, A moriemur, quia vidimus Deum. Cui respondit mu

C. XLVI.) Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem steriIem. Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis : sed concipies et paries filium, cave ergo ne vinum bibas ac siceram, nec immundum quidquam comedas, qui concipies et paries filium, cujus non tanget caput novacula, erit enim Nazaræus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum.Quæ cum venisset ad maritum suum dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem, qui esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere, sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, B nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer Nazaræus Dei ab infantia sua, et ex utero matris usque ad diem mortis suæ. Oravit itaque Manue Dominum, et ait; Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. Exaudivitque Dominus precantem. Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro. Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quæ cum vidisset angelum, festinavit et cucurrit ad virum suum: nuntiavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram. Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum. Cui Manue : Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut a quo se observare debebit? Dixitque angelus Domini ad Manue : Ab omnibus. quæ locutus sum uxori tuæ, abstineat se, et quidquid e vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo, et quod ei præcepi, impleat atque custodiat Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te, ut aquiescas precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris. Cui respondit angelus : Si me cogis, non comedam panes tuos; sin autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? Cui ille respondit: Cur quærtis nomen meum, quod est mirabile? Tulit itaque Manuc hædum de capris, et D libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur. Cumque ascenderet flamma altaris in cœlum, angelus Domini in flamma pariter ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum esse Domini, et dixit ad uxorem suam : Morte

1 Ita Canon et mss. quam plures Latini: idemque pronomen secundæ personæ retinet Syrus, et Arabs interpres. Editi legunt juxta Hebræum, in omni populo meo. MART.

C

lier Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset: sed (Vulg. tacet sed) nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea quæ sunt ventura, dixisset. (C. XLVII.) Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. Coepitque Spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.

(Cap. XIV.) Descendit ergo Samson in Thamnatha. Vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthim, ascendit et nuntiavit patri suo, et matri (Vulg. addit suæ), dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum ; quam quæso, ut mihi accipiatis uxorem, Cui dixerunt pater et mater sua: Nunquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo tuo ', quia vis accipere uxorem de Philisthim, qui incircumcisi sunt? (C. XLVIII.) Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe, quia placuit oculis meis. Parentes autem ejus occasionem quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthim. Eo enim tempore Philisthim dominabantur Israeli. Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catu lus leonis sævus, rugiens, et occurrit ei. (C. XLIX.) Irruit autem Spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frusta discerperet (Vulg. discerpens), nihil omnino habens in manu, et hoc patri et matri noluit indicare. Descenditque et locutus est mulieri, quæ placuerat oculis ejus. Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam,

declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. Quem cum sumpisset in manibus, comedebat in via: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt, nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserit. Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium. Sic enim juvenes facere consueverant. Dum igitur cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta, qui essent cum eo. Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas: sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihijtriginta sindones, et ejus. dem numeri tunicas. (C. L.) Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus. Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo, et suade ei ut indicet tibi quid significet problema 2. Quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui.

Urbinas ms. cum Vulgatis populo meo legit pro tuo: idque rectius ad Hebræum.

In hoc et in sequenti versiculo Canon Hebr, verit. nomen problema scriptum habet in textu litte

An idcirco nos vocastis ad nuptias, ut spoliaretis? A venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Qui.

Quæ fundebat apud Samson lacrymas, et querebatur dicens: Odisti me, et non diligis: idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere, et tibi indicare potero? Septem igitur diebus convivii flebat apud (Vulg. ante) eum: tandemque die septimo cun ei molesta esset, exposuit. Quæ statim indicavit civibus suis. Et illi dixerunt ei die septimo ante solis accubitum ; Quid dulcius melle, et quid leone fortius ?Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam. Irruit itaque in eum Spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros. Quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis cjus et pronubis.

bus respondit samson: Jurate, et spondete mihi quod non me occidatis. Dixerunt: Non te occidemus, sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, et tulerunt de petra Etam. Qui cum venisset ad locum Maxillæ, et Philisthim vociferantes occurrissent ei, irruit Spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta. (C. LII.) Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quæ jacebat, arripiens, interfecit in ea mille viros, et ait: In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum, delevi eos, et percussi mille viros. Cumque hæc verba canens complesset, projecit mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius Ramath-Lehi, quod interpretatur elevatio B maxillæ, Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam: et en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum. Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, el egressæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, fons invocantis de maxilla, usque in præsentem diem. Judicavitque Israel in diebus Philisthim viginti annis.

[Cap. XV.] Post aliquantum autem temporis, cum dies triticeae messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei hædun de capris. Cumque cubiculum cjus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius dicens: Putavi quod odisses cam, et ideo tradidi illam amico tuo: sed habet sororem, quæ junior et pulchrior illa est, sit tibi pro ea uxor. Cui respondit Samson: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthæos : faciam enim vobis mala. (C. LI.) Perrexitque, et cepit trecentas vulpes, caudasque earum junxit ad caudas, et faces ligavit in medio: quas igne succendens, dimisit, ut huc illucque discurrerent. Quæ statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Qui- C bus succensis, et comportatæ jam fruges, et adhuc stantes in stipula, concreinatæ sunt, in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret. Dixeruntque Philisthim: Quis fecit hanc rem ? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathæi: quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, hæc operatus est. Ascenderuntque Philisthim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus. Quibus ait Samson: Licet hæc feceritis, tamen adhuc ex vobis cxpetam ultionem, et tunc quiescam. Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori, imponerent. Et descendens habitavit in spelunea petræ Etam. Igitur ascendentes Philisthim in terram Juda, castrametati sunt, in loco qui postea vocatus est Lebi, id est, maxilla, ubi eorum est fusus exercitus. Dixeruntque ad eos de tribu Juda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson, venimus, et reddamus ei quæ in nos operatus est. Descenderunt ergo tria millia virorum de Juada ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthim imperent nobis? quare hoc facere voluisti ? Quibus ille ait : Sicut fecerunt mihi, feci eis. Ligare, inquiunt, te

ris Græcis, hoc modo HIPOBAHMA. Eadem quoque vocem Græce scriptam ad marginem reperimus in ms. codice nostro num. 3. At parum refert quibus litteris, Græcis aut Latinis, exscribatur, cum mihi

[ocr errors]

(Cap. XVI.) Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi meretricem mulierem, ingressuque est ad eam. Quod cum audissent Philisthim, et percrebuisset apud eos, intrasse urbem Sanson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent. (C. LIII.) Dormivit autem Samson usque ad noctis medium: et inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis el sera, impositasque humeris (Vulg. add. suis) portavit ad verticem montis qui respicit Hebron. (C. LIV.) Post hæc amavit mulierem, quæ habitabat in valle Sorec,et vocabatur Dalila. Veneruntque ad eam principes Philisthinorum,atque dixerunt: Dcipe eum, et disce ab illo, in quo tantem habeat fortitudinem, in quo modo eum superare valeamus, et vinctum affligere. Quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos. Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas ? Cui respondit Samson : Si septem nerviceis funibus, necdum siccis et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut cæteri homines. Attuleruntque ad eam satrapæ Philistinorum septem funes, ut dixerat: quibus vinxit eum, latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei exspe. ctantibus; clamavitque ad eum: Philisthim super te, Samson. Qui rupit vincula, quo modo si rumpat quis filum de stupa tortum putamine, cum odo

mutatur in nomine. MART.

1 Exseriptor Canonis Hebraicæ veritatis codicem suum emendans ponit, de stupæ, tortum stamine. Manuscripti cæteri codices legunt, ut editi, tortum

« PoprzedniaDalej »