Obrazy na stronie
PDF
ePub

circumcidit filios Israel in colle præputiorum. Hæc A dotes clangent buccinis. Cumque insonuerit vox

autem causa est secundæ circumcisionis: Omnis populus, qui egressus est ex Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus, qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto, per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis, incircumcisus fuit,donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat, ut non ostenderet eis terram 2 lacte et melle manantem. Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue : quia sicut nati fuerant, in præputio erant (h. quia præputiati erant], nec eos in via aliquis circumciderat. Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. [C. XVI.] Dixitque Dominus ad Josue : Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala [h. Gilgal], usque in præsentem diem. [C. XVII.] Manseruntque filii Israel in Galgalis, et fecerunt phase, quartadecima die mensis ad vesperum,in campestribus Jericho : et comederunt de frugibus terræ die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni. [B. IX, C. XVIII.] Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan. [B. X, C. XIX.] Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, et evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? Qui respondit: Nequaquam : C sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait : Quid dominus meus loquitur ad servum suum? Solve,inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.

tube longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint. Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam fœderis, et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæoruin buccinas, et incedant ante arcam Domini. Ad populum quoque ait: Ite, et circumite civitatem, armati præcedentes arcam Domini. Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini, omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant [C. XXI.] Præceperat autem Josue populo, dicens: B Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini. Circumvit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra, mansit ibi. Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæis [Vulg.jubilæo] usus est:præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat. Circumieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. Die autem septimo, diluculo consurgentes, circumierunt urbem,sicut dispositum erat, septies. Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem [h. ad populum] Israel: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem. [C. XXII.] Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino. Sola Rahab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus. Vos autem cavete, ne de his, quæ præcepta sunt, quidpiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur. Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus. [C. XXIII]. Igitur vociferante omni populo, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt : et ascendit unusquisque per locum,qui contra se erat, ceperuntque civitatem, et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos

[B. XI, Cap. VI.] Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi : [C. XX.] Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho,et regem ejus, omnesque fortes viros. Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem : sic facietis sex diebus. Septimo autem die sacerdotes tollant septem buccinas [h. Sic facietis sex diebus, et septem sacerdotes tollent septem buccinas, quarum usus est in D jubilæo, et præcedant arcam. Et in septima die septies circuibitis civitatem,et sacerdotes clangent], quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis septiesque circuibitis civitatem, et sacer

1 Quædam hinc exciderunt sacri textus verba. Latinorum, ut arbitror, scribarum solemni lapsu ob ejusdem vocis terram recursum. Ad hunc nempe modum S. Pater fuerit interpretatus, ostenderet eis terram, quam juraverat Dominus patribus eorum dare, terram, etc. Latinus autem antiquarius, ut diximus, quæ post terram, priore loco sunt verba, recurrente oculo ad eam vocem,ubi secundo habe

tur, temere prætermisit. Nam et Hebræum exem

את-הארץ אשר נשבע יחוח לאבתם לתת,plar repetit ארץ

et Græcum pari consensu, tỷ y v ὤμοσε Κύριος τοῖς πατράσιν αὐτῶν δοῦναι, γῆν péeugav, etc. Erat hoc certe pretium operæ animadvertisse.

in ore gladii percusserunt. [C. XXIV.] Duobus au- A hostibus suis terga vertentem? Audient Chananæ tem viris,qui exploratores missi fuerant, dixit Josue Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis. Ingressique juvenes, eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt. Urbem autem, et omnia quæ in ea erant, succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt. Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, atque omnia quæ habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israel usque in præsentem diem : eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. [B. XII, C. XXV.] In tempore illo imprecatus est Josue, dicens. Maledictus vir coram Do-' mino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Jericho! In primogenito suo fundamenta illius jaciat; et in novissimo liberorum ponat portas ejus. Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus in omni terra vulgatum est.

et omnes habitatores terræ, ac pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo? [C. XXVIII.] Dixitque Dominus ad Josue Surge, cur jaces pronus in terra? Peccavit Israel, et prævaricatus est pactum meum, tuleruntque de anathemate,et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua. Nec poterit Israel stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate [h. factus est anathema]. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est. Surge, sanctifica populum, et dices eis: Sanctificamini in crastinum; hæc enim dicit Dominus D... Israel; Anathema in medio tui est, Israel; non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur B ex te qui hoc contaminatus est scelere. Accedetisque mane singulis per tribus vestras et quamcunque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros. Et quicunque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam prævaricatus est pactum Domini,et fecit nefas in Israel. [C. XXIX.] Surgens itaque Josue mane, applicavit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Juda. Quæ cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zarai. Illam quoque per viros offerens, reperit Zabdi cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan " filium Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Juda. Et ait ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel,et confiteare, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. [C. XXX.] Responditque Achan Josue, et dixit ei : Vere ego peccavi Domino Deo Israel, et sic feci. Vidi enim inter spolia coccineum valde bonum [h. pallium de Senaar unum bcnum], et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum : et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. Misit ergo Josue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul. Auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Josue et ad omnes filios Israel,projeceruntque ante Dominum. Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filiosque ejus, et filias, boves et asinos, et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam suppellectilem [et omnis Israel cum eo]; duxerunt eos ad vallem Achor 2; ubi dixit Josue : Quia [Vulg. qui turbasti nos, exturbet te Dominus in

C

[B. XIII, C. XXVI, Cap. VII.] Filii autem Israel prævaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Juda, tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israel. Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Ai, quæ est juxta Beth-Aven, ad orientalem plagam oppidi Beth-El, dixit eis: Ascendite, et explorate terram. Qui præcepta complentes exploraverunt Ai. Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem : quare omnis populus frustra vexatur [Vulg. vexabitur] contra hostes paucissimos? [C. XXVII.] Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum [h. virorum]. Qui statim terga vertentes, percussi sunt a viris urbis Ai, et corruerunt ex eis triginta et sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim, et cecide. runt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aquæ liquefactum est. Josue vero scidit vestimenta sna, et cecedit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum, tam ipse quam omnes senes Israel: miseruntque pulverem super capita sua, et dixit Josue: Heu, Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum D Jordanem fluvium [h. non habet fluvium], ut traderes nos in manus Amorrhæi, et perderes? utinam ut cœpimus, mansissemus trans Jordanem. Mi Domine Deus [h. non habet], quid dicam, videns Israelem

1 Vulgati, per domos, dissentiente Hebræo.

2 Nomen istud in Græcis ac Latinis quibusdam exemplaribus mutatum est in Achar et Achor. Manuscriptus tamen Alexandrinus optime legit cum Hebræo, Achan; quod ita legendum docet etiam Hieronymus lib.de Locis Hebraicis: « Emec Achor, inquit, quod interpretatur vallis Achor, id est, tumultus atque turbarum,ubi Achan lapidibus oppressus est. . . . . est locus juxta Jericho, haud procul

....

a Galgalis. Male ergo quidam putant vallem Achor a nomine ejus qui lapidatus est, nuncupatam:cum ille Achan dictus sit, et non Achor, sive Achar. MART.

Palat. ms., Achar. Urbinas Achor legit. Recole, si lubet, S. interpretem, libro de Locis Hebraicis, ad vocem Emac Achor, et quæ nos ad cum locum observamus.

die hac. Lapidavitque eum omnis Israel: et cuncta A Ai, quoniam tibi tradam eam. Cumque elevasset quæ illius erant,igne consumpta sunt.Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, Vallis Achor, usque hodie.

(T. IV, B. XIV, C. XXXI, Cap. VIII). Dixit autem Dominus ad Josue : Ne timeas, neque formides; tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Ai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus, et populum urbemque et terram. Faciesque urbi Ai et regi ejus, sicut fecisti Jericho et regi illius: prædam vero et omnia animantia diripietis vobis ; pone insidias urbi post eam. Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Ai : et electa triginta millia virorum fortium misit nocte, præcepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis, et eritis omnes parati. Ego autem, et reliqua multitudo quæ mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus (h. non habet fecimus), fugiemus et terga vertemus: donec persequentes ab urbe longius protrahantur (Vulg. protrahamur); putabunt enim fugere nos sicut prius.Nobis ergo fugientibus, et illis sequentibus, consurgetis in insidiis, et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. Cumque ceperitis urbem (Vulg. tacet urbem), succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi (h. juxta verbum Domini facite. Videte quia ego præcipio vobis). Dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum, sederuntque inter Beth-El et Ai, ad occidentalem plagam urbis Ai : Josue autem in nocte illa in medio mansit populi, surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum. Cumque venissent e! ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos vallis media erat. Quinque millia autem viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Beth-El et Ai,ex occidentali parte ejusdem civitatis: omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi multitudinis (Vulg. addit illius) occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio (C. XXXII). Quod cum D vidisset rex Ai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiæ. Josue vero et omnis Israel cesserunt loco,simulantes metum, et fugientes per viam solitudinis. At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate, et ne unus quidem in urbe Ai et Beth-El remansisset qui non persequeretur Israel (sicut eruperant aperta porta (Vulg. tacce porta) oppida relinquentes), dixit Dominus ad Josue : Leva clypeum qui in manu tua est, contra urbem

PATROL. XXVIII.

clypeum ex adverso civitatis, insidiæ, quæ latebant,surrexerunt confestim : et pergentes ad civitatem, ceperunt et succenderunt eam. Viri autem civitatis,qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad cœlum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: præsertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem,contra persequentes fortissime restitissent. Vidensque Josue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Ai. Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire cœperunt. Cumque ergo ex utraque parte adversarii cæderentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, B regem quoque urbis Ai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue. Igitur omnibus interfectis, qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israel percusserunt civitatem. Erant autem qui eo die considerant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Ai. Josue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ai. Jumenta autem et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israel, sicut præceperat Dominus Josue. Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum: regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam. Et solis occasu præcepit Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce; projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem (XXXIII). Tune ædificavit Josue altare Domino Deo Israel in monte Hebal, sicut præceperat Moses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Mosi Altare de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit; et obtulit super, eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas. Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Mosi, quod ille digesserat coram filiis Israel. Omnis autem populus (h. et omnis Israel) et majores natu, ducesque ac judices stabant ex utraque parte areæ, in conspectu sacerdotum (h. sacerdotum Levitarum), qui portabant arcam fœderis Dominl, ut advena ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal sicut præceperat Moses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populos Israel (C. XXXIV). Post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta (h.non habet) quæ scripta erant in legis volumine. Nihil ex his quæ Moses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israel, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur.

C

(B. XV, Cap. IX). Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus,in maritimis ac littore maris magni,

17

hi quoque qui habitabaut juxta Libanum, Hetthæus A hæc loquentibus, vocavit Gabaonitas Josue, et et Amorrhæus, et Chananæus, Pherezeæus, et Evæus, et Jebusæus, congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israel uno animo, eademque sententia [h.non habet]. [B. XVI, C. XXXV.] At hi qui habitant in Gabaon, audientes cunctaquæ fecerat Josue Jericho et Ai: et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos, calceamentaque perantiqua, quæ ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant,induti veteribus vestimentis: panes quoque quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frusta comminuti : perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalæ, et dixerunt ei, atque omni simul Israeli De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israel ad eos [h. ad Evæum], atque dixerunt: Ne forsan in terra, que nobis forte debetur,habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum. At illi ad Josue Servi, inquiunt, tui sumus.Quibus Josue : Quinam, ait, estis vos ? et unde venistis? Responderunt De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto, et duobus Amorrhæorum regibus,qui fuerunt trans Jordanem,Seon regi Esebon, et Og regi Basan, qui erant in Astaroth: dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terræ nostræ : Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, ac dicite Servi vestri sumus, fœdus inite nobiscum. En,panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus, nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti. Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti.Vestes et calceamenta quibus induimur, et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem largioris [Vulg. longioris] viæ trita sunt, et pene consumpta [C. XXXVI]. Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt. Fecitque Josue cum eis pacem, et inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudini juraverunt eis. Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent. Moveruntque castra filii Israel, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabula sunt, Gabaon, et D Caphira, et Beroth, et Cariath-larim. Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israel [h. in Domino Deo Israel]. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes. [C. XXXVII]. Qui responderunt eis: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israel [h. in Domino Deo Israel], et idcirco non possumus eos contingere. Sed hoc faciemus eis. Reserventur quidem, ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus: sed sic vivant, ut in usus universæ multitudisin ligna cædant, aquasque comportent. Quibus

dixit eis Cur nos decipere fraude voluistis [h. quare decepistis nos], ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis? Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna cædens, aquasque comportans in domum Dei mei. Qui responderunt: Nuntiatum est nobis [h. non habet nobis] servis tuis, quia promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo, ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus [h. a facie vestra]. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis. Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut B non occiderentur. Decrevitque in illo die eos essein ministerio cuncti populi,et altaris Domini, cædentes ligna,et aquas comportantes, usque in præsens tempus, in loco quem Dominus elegisset.

C

[B. XVII, C. XXXVIII, Cap. X]. Quæ cum audisset Adonisedec,rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Ai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Ai et regi illius), et quod transfugissent [h. pacem inissent] Gabaonita ad Israel, et essent fœderati eorum, timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una regalium civitatum, et major oppido Ai, omnesque bellatores ejus fortissimi.Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Phiram regem Jarimuth, ad Japhie quoque regem Lachis,et ad Dabir regem Eglon, dicens: Ascendite ad me, et ferte præsidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit (b.pacem inierit) ad Josue et ad filios Israel. [T.V.].Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhæorum, rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jarimuth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam. [C. XXXIX]. Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ [h. non habet] miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque præsidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant in montanis. Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo,virique fortissimi. [B. XVIII]. Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos: nullus tibi ex eis resistere poterit. Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis. Et conturbavit eos Dominus a facie Israel: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est [Vulg. addit eos] per viam ascensus Beth-Horon, et percussit usque Azeca et Maceda. [C. XL.]. Cumque fugerent filios Israel [h. a facie Israel], et essent in descensu Beth-Horon, Dominus misit super eos lapides magnos de cœlo usque ad Azoca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis,

B

quam quos gladio percusserant filii Israel. Tunc A suspendit super quinque stipites: fueruntque suslocutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram eis: Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna, contra vallem Aialon. [C. XLI.] Steteruntque sol et luna, donec ulciscretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro Justorum 1 [h. recti, id est Dei]? Stetit itaque sol in medio cœli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. Non fuit ante et [Vulg. nec] postea tam longa dies [h. talis dies], obediente Domino voci hominis, pugnante pro Israel. Reversusque est Josue cum omni Israel in castra Galgalæ. [C. XLII.] Fugerunt enim quinque reges, et se absconderunt in spelunca urbis Maceda. Nuntiatumque est Josue, quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca [Vulg. addit urbis] Maceda. Qui præcepit sociis, et ait: Volvite sexta ingentia ad os speluncæ, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant : vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cædite ne dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras. Cæsis igitur adversariis plaga magna, et usque ad internectionem pene consumptis, hi qui Israel effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas. Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israel mutire ausus est. [C. XLIII.] Præcepitque Josue, dicens: Aperite os speluncæ, et producite ad me quinque reges qui in ea latitant. Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum, et eduxerunt C ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jarimuth, regem Lachis, regem Eglon. [C. XLIV.] Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum pedibus colla calcarent, rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis, confortamini et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis. Percussitque Josue, et interfecit eos, atque

1

1 Indefinata nimis apparet hæc de libro Justorum. sive, recti intelligentia nullum est enim e canonicis Scripturis volumen, quod non sit, ac recte D dicatur liber Dei. Melius itaque sanctus Hieronymus, lib. xII Comment. in Isa. cap. XLIV, ubi conceptis verbis librum Geneseos, librum justorum appellari definivit : « Alio nomine, inquit, Israelem vocat, ISURUN (17) enim verbum Hebraicum, cæteri, evoútatov, sive, su0bv, id est, rectissimum et rectum interpretati sunt: soli LXX, dilectissimum, jugentes de suo, Israel. Proprie enim juxta Hebræos et litterarum fidem, Israel, rectus Dei dicitur: Vir autem videns Deum, non in elementis, sed in sono vocis est Unde et liber Geneseos appellatur, eb0év, id est justorum, Abraham, Isaac, et Israel. Eadem affert lib. vi Comment. in Ezech., cap. XVII, recitans illa verba Balaam : Moriatur anima mea in animabus justorum (Num.

pensi usque ad vesperum. Cumque occumberet sol, præcepit sociis, ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quæ permanent usque in præsens. [C. XLV.] Eodem die Macedam quoque cepit Josue, et percussit in ore gladii, regemque illius interfecit et omnes habitatores ejus non dimisit in ea saltem parvas reliquis. Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Jericho. Transivitque cum omni Israel de Maceda in Libna, et pugnabat contra eam : quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israel, percusseruntque urbem in ore gradii, et omnes habitatores ejus. Non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Libna, sicut fecerant regi Jericho. [C. XLVI.] De Libna transivit in Lachis cum omni Israel et exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam. Tradiditque Dominus Lachis in manu lsrael, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quæ fuerat in ea, sicut fecerat Libna. [C. XLVII.] Eo tempore ascendit Horam, rex Gezer, ut auxiliaretur Lachis, quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internetionem. [C. XLVIII.] Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas quæ erant in ea, juxta omnia quæ fecerat Lachis. [C. XLIX.] Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam, cepitque, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quæ in ea fuerant commoratæ: ron reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quæ in ea reperit consumens gladio. [C. L.] Inde reversus in Dabiram, cepit eam atque vastavit: regem quoque ejus, et omnia per circuitum oppida, percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Libna et regibus eorum, sicut fecit Dabir et regi illius. [C. LI.] Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cumregibus suis; non

XIII, 10): « Si Balaam...... vanum populum sonat, perspicuum est, inquit, quod vanus prius gentium populus desideret habere consortium cum animabus justorum, Abraham, Isaac et Jacob, qui 30sìç, id est recti et justi noncupantur. Unde et Geneseos liber ex eorum vocabulo nomen accepit. » Hæc e Commentariis Hieronymi adnotavimus, ut videant nunc critici recentiores quam longe sint a vero, qui putant commentum esse auctorum Gemaroth, librum Geneseos appellari librum Justorum. Certe si commentum est, antiquius demonstratur omnibus Thalmudicis, nec solum apud Hebræos, sed apud veteres scriptores etiam ecclesiasticos olim acceptum. Plura adhuc de libro Justorum, cum ad secundum Samuelis librum ventum erit. MART.

Vide quæ nobis in Commentariis in Isaiæ cap. XLIV et Ezechielis xvIII, hac super re sunt animad

versa.

« PoprzedniaDalej »