Obrazy na stronie
PDF
ePub

hostibus dedit ipse, scissis vestibus, Dominum A deprecatur, et Dominus dicit quod peccaverit populus. Inquisitus qui hoc fecerit, deprehensus et a populo lapidatus.

IV. Præcepit Dominus, ut ad supradictam pergeret civitatem, atque, clypeo, elevato, sciret sibi eam fuisse contraditam: qui pergens cepit, occidit, delevit jumenta autem et prædam civitatis populus invicem sibi distribuit, et ædificato altari sacrificium obtulit. Deuteronomium scripsit, verba benedictionis et maledictionis omni populo legit. Ubi reges Chanaan turbantur, Gabaonitæ legatos callide mittunt, fædus ineunt, et in servitium deputantur.

V. Ubi quinque reges Amorrhæorum congregantur adversun Israel, et Josue eos persequitur, et dicit: Stet sol in Gabaon, et cætera, cæsoque exercitu, quinque reges in speluncam fugiunt, atque apprehensi occiduntur: eadem die percutit Mageda et Lemna, deinde Lachis et Gaser, omnesque montanas et plano positas civitates, Domino tradente, possedit.

XI. Ubi Enacim interfectos reges enumerat singulos, id est, triginta unum, quibus exstincis provincias eorum possedit,

VII. Dixit Dominus ad Josue: Senuisti et longævus es, divide terram filiis Israel, atque sedens cum Eleazaro sacerdote universam terram dividit.Cha

B

leb ad eum loquitur ut Cariath-Sepher civitatem ei sorte contraderet, sicut jusserat Dominus. Et sequitur quæ sors unicuique tribui sit tra

dita.

VIII. In Silo fixerunt tabernanulum testimonii, et inde ad reliquam, quæ necdum subjecta fuerat, terram dirigit inspectores.

IX. Præcepit Dominus Josue, ut urbes in præsidia fugitivorum separentur,sicut locutus est ad Mosen, et legem dat, qui illarum civitatum debeat intrare præsidia. Levitis et sacerdotibus civitates et suburbana distribuuntur.

X. Josue vocavit Rubenilas, et Gaditas, et mediam partem tribus Manasse, et dixit eis: Implestis imperium Domini, ite in tabernacula vestra: et pergentes ad tumulos Jordanis ædificaverunt altare infinitæ magnitudinis, quod Josue et Israel putaverunt esse sacrilegum, et nutios dirigunt, qui ratione accepta leniti sunt.

XI Josue vocavit omnem Israelem, et admonet ut serviant Domino. Enumerat seriem generationis antiquæ, et quomodo de Ægypto sint liberati : quomodo Amorrhæi, Chananæi et cæteri sint traditi in manus eorum. Josue lapidem posuit in testimonium, post hæc mortuus est ac sepultus in Thamnathsare. Ossa Joseph sepeliuntur in Sichem et Eleazar sacerdos mortuus est.

BREVES LIBRI JOSUE 1.

I.Promittit Deus Josue dicens: Sicut fuit cum Moyse, C XV. Perturbatio regnum.

ero et tecum.

II. Præparare cibaria jubetur populo, ut transeat Jordanem.

III. Destinantur exploratores a Josue in Jericho. IV. Promittit Dominus Josue dicens: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quia sicut fui cum Moyse, ita et tecum sum. V. Jubente Domino, siccatur alveus Jordanis transeunte Israel.

VI. Duodecim lapides electi de Jordanis alveo ob commemorationem futuri temporis.

VII. Introeum Israel terram Chanaam, territi sunt cuncti reges.

VIII. Hæc autem causa est secundæ circumcisionis.

IX. Hucusque comederunt manna.

X. Ostendit se angelus Domini Josue, qui dixit: Princeps excercitus Domini sum.

XI. De obsidione vel subversione urbis Jericho. XII. Imprecatio Josue.

XIII, Prævaricatio Josue populi.

XIV. Confortat Dominus Josue ad præliandum.

In codice, Palatin, capitula nuncupantur.

D

XVI. Simulatio Gabaonitarum.

XVII. Conglobati quinque reges contra Josue ascenderunt. Tunc imperavit soli, et stetit spatio diei unius.

XVIII. Juvante Domino, exstincti sunt reges cum exercitu suo.

XIX. Ruben, Gad et dimidia tribus Manasse terram sibi dari postulant a Moyse.

XX. Hi sunt reges terræ quos percussit Josue et âlii Israel.

XXI. Dividere terras populis hostatur Dominus
Josue.

XXII. Promissum repetit Chaleb montem, in quo
Hebron hic legis Adam situm.
XXIII. Sors Judæ.

XXIV. Sors filiorum Joseph, Ephraim, et Manasse,
XXV. Filii Joseph petunt sibi augmentari funicu-

lum a Josue, quibus ait : Ascendite in montem, et succidite silvam,et mundate vobis ad habitandum spatia.

XXVI. Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo.

XXVII. Destinantur viri ad describendam terram, A XXXI. Inconsulta re factum a tribu Ruben altare reversique descriptionem tradunt Josue, qui mi

sit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israel in septem partes. XXVIII. Urbes fugitivorum. XXIX. Urbes Levitarum.

XXX. Post bellorum turbines data est requies a Domino.

immensæ magnitudinis.

XXXII. Replicat a principio Josue cuncta Israeli cum testatione, ne discedant a præceptis Domini, appropinquante die obitus sui.

XXXIII. Unde natus sit Abraham, vel ubi perductus. Item congregatis cum pacto obtestationis, alloquitur eos Josue.

CAPITULA LIBRI JESU NAVE.

I. Transite per media castra.

II. Exploratores missi de Settim.

III. Exploratores Rahab testatur.

IV. Hic populo dicit : Purificate.

V. Ubi Dominus dicit ad Jesum: Incipiam te exal.

tare.

VI. Jordanis siccatus.

VII. Parate duodecim viros ad lapides tollendos. VIII. Lapides sublati.

IX. De instructione filiorum.

X. Jesus exaltatus.

XI. Sacerdotes de Jordane excesserunt.

XII. Item filii instruendi.

XIII. Gentium reges territi.

XIV. De cultellis petrinis.

XV. Circumcisio.

XVI. Maledictum ablatum.

XVII. Pascha.

XVIII. Manna deficit.

XIX. Angelus visus.

XX. Jericho circumdari jubetur.

XXI. Jesus dicit populo: Nec clamaveritis.
XXII. De anathemate.

XXIII. Muri Jericho ceciderunt.

XXIV. De Rabab servanda.

XXV. Maledictus qui ædificaverit civitatem Jericho.
XXVI. De anathemate, qui concupivit.
XXVII. Populus fugatus.

XXVIII. Peccavit plebs.

XXIX. Jesus de anathemate scrutatur.

XXX. Achar de anathemate confusus.

XXXI. Prima pugna Jesus, Ahi civitatem per insidiam capit.

XXXII. Gentes adversum Jesum collectæ.

XXXIII. Jesus altare ædificat, et ibi Deuteronomium scribit.

XXXIV. Jesus legem benedictionum et maledictionum omni populo legit.

XXXV. Gabaonitæ audientes famam Josue.
XXXVI. Ubi acceperunt Gabaonita pacem, et

Deum non invocaverunt.

XXXVII. Gabaonitæ ligni casores facti.

XXXVIII. Rex Jerusalem adversus Gabaonitas cum aliis regibus pugnat.

XXXIX. Gabaonitæ auxilium petunt a Jesu.

B

C

XL. Lapidibus cœli reges gentium interfecti.

XLI. Sol stat in Gabaon, et luna in valle Aialon. XLII. Reges in spelunca.

XLIII. Reges de spelunca producti atque interfecti. XLIV. Sedes super cervices regum.

XLV. Regiones quas accepit Jesus cum suis regibus, Macedam et omnes habitatores ejus.

XLVI. De Lebna in Lachis.

XLVII. Hiram auxiliator Lachis.
XLVIII. Eglon expugnatur.
XLIX. Hebron capta.

L. Dabiram cepit atque vastavit.

LI. Terram montuosam percussit.

LII. Jabin congregat omnes reges adversus Jesum. LIII. Equi gentium subnervati.

LIV. Civitates muratas non succendit.

LV. Dominus dedit in his agendum, ut bellarent,

nec haberent misericordiam.

LVI. Enacim exterminati.

LVII. Nomina regum interfectorum a Moyse.
LVIII. Reges quos Jesus interfecit.

LIX. Terra expugnata, et in hæreditatem divisa.

LX. Divisio terræ quam Moyses duabus et dimidiæ tribui Manasse trans Jordanem divisit.

LXI. Sors tribus Ruben.

LXII. Sors filiorum Gad.

LXIII. Sors dimidiæ tribus Manasse.

LXIV. Hic Eleazar et principes terram novem tribubus partiuntur.

LXV. Chaleb ad Jesum.

LXVI. Nomen Hebron que prius vocabatur Cariatharbe.

LXVII. Sors tribus Judæ.

D LXVIII. Chaleb pars inter filios Judæ.

LXIX. Chaleb propter civitatem litterarum, Axam filiam suam dedit Othoniel.

LXX. Filia Chaleb partem agri a patre postulat. LXXI. Nomina civitatum Juda.

LXXII. Nomina civitatum quæ sunt in campestribus.

LXXIII. Jebusæum Juda expugnare non potuit.
LXXIV. Sors filiorum Joseph.

LXXV. Termini Ephraim.

LXXVI. Quem Ephraim non expugnavit.

LXXVII. Sors filiorum Manasse.

LXXVIII. Filiæ Salphaad.

LXXIX. Terminus filiorum Manasse.
LXXX. Quem Manasse expugnare non potuit.
LXXXI. Congregatio filiorum Israel in Silo.
LXXXII. Jesus septem tribubus semel terram par-
titur, et mittit viros ad terminandum.
LXXXIII. Sortes missæ in Silo, sors prima tribus
Benjamin.

LXXXIV. Nomina civitatum Benjamin.
LXXXV. Sors secunda filiorum Simeon.
LXXXVI. Sors tertia filiorum Zabulon.
LXXXVII. Sors quarta filiorum Issachar.
LXXXVIII. Sors quinta filiorum Aser.
LXXXIX. Sors sexta filiorum Nephthali.
XC. Sors septima filiorum Dan.

XCI. Filii Dan pugnaverunt contra Lesem, et cepe

runt eam.

XCII. Civitas quam filii Israel Jesu dederunt.

XCIII. Præceptum civitatum refugii.

XCIV. Nomina civitatum refugii.

[blocks in formation]

INCIPIT

LIBER JOSUE BEN NUN.

[T. I, B. I, Cap. I.] Et factum est post mortem Mosi, servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Mosi, et diceret ei : Moses servus meus mortuus est: surge, et transi Jordanem istum, tu, et omnis populus tecum in terram, quam ego dabo filiis Israel. Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tra- C dam, sicut locutus sum Mosi. A deserto et Libano usque ad flumen magnum Euphratem, omnis terra Hetthæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. Nullus poterit vobis [h. tibi] resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Mose [Vulg. addit ita], ero et tecum: non dimittam, nec derelinquam te. Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus tuis [h. eorum], ut traderem eam illis.Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias et facias omnem legem quæ præcepit tibi Moses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis. Non recedat volumen legis hujus de ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam, et intelliges eam. Ecce præcipio tibi, confortare et esto robustus. Noli metuere, et noli timere, quoniam tecum

1 LXX legunt in singulari, omnis fortis manu : quod Canon Hebr. verit., ms. Bibliorum codex Regius, et unus Corbeiensis imitantur: etsi in mss.

D

est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcunque perrexeris. [B. II, C. I.] Præcepitque Josue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite: Præparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis. Rubenitis quoque et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse ait Memento te sermonis, quem præcepit vobis Moses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram [h. et terram istam]. Uxores vestræ, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam dedit vobis Moses trans Jordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu 1, et pugnate pro eis, donec det Dominus requiem fratribus vestris, sicut et vobis dedit: et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis, et sic revertemini in terram possessionis vestræ, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum. Responderuntque ad Josue, atque dixerunt: Omnia, quæ præcepisti nobis, faciemus, et quocunque miseris, ibimus. Sicut obedivimus in cunctis Mosi, ita obediemus et tibi: tautum sit Dominus Deus tuus tecum,sicut fuit cum Mose. Qui contra

omnis, et fortis facile scribi potuit pro omnes, et fortes; quia veteres i pro e scribebant sæpius. MART.

dixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermoni- A sic ibitis per viam vestram. Qui dixerunt ad eam.

bus tuis [Vulg. tacet tuis] quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare et viriliter age.

Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos, si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam nos demisisti : patrem tuum ac matrem. fratresque et omnem cognationem tuam, congregaveris in domum tuam. Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus,et nos erimus innoxii. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in 18dium, erimus mundi ab hoc juramento, quo adjurasti nos. Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat. Dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra. Illi vero ambulantes B pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti : quærentes enim per [Vulg. add. omnem] viam, non repererunt eos. Quibus urbem ingressis (h. non habet hoc], reversi sunt et descenderunt exploratores de monte, et, Jordane transmisso, venerunt ad Josue filium Nun, narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi, atque dixerunt: Tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus [h. ante faciem nostram].

[B. III, C. II, Cap. II.] Misit ergo Josue filius Nun de Settim duos viros exploratores abscondite, et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent terram. Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam; exploratores quippe sunt, et omnem terram [h. explorare enim venerunt omnem terram] considerare venerunt. Tollensque mulier viros, abscondit, et ait : Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent; cum_ que porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierint, persequimini cito,et comprehendetis eos. Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ h. non habet, domus suæ], operuitque eos lini stipula, quæ ibi erat. Ij autem qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam quæ ducit ad vadum Jordanis illisque egressis statim porta clausa est. Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad illos, et ait [h. ad illos in solarium et ait] Novi quod Dominus tradiderit vobis terram : etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ [n. a facie vestra]. Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Ægypto, et quæ feceritis C duobus Amorrhæorum regibus, qui erant trans Jordanem, Seon et Og, quos interfecistis. Et hæc audientes pertimuimus, et [h. non habet] elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum. Dominus enim Deus vester, ipse est Deus in cœlo sursum, et in terra deorsum. [C. III. Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam, ita et vos faciatis cum domo patris mei : detisque mihi signum verum, ut salvetis [h. et vivificetis, etc., et est sensus, Recipite eos in cultum fidei vestræ] patrem meum et matrem meam, fratres ac sorores meas, et omnia quæ eorum sunt, et eruatis animas nostras de morte. Qui responderunt et : Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos. Cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem. Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim ejus hærebat muro. Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes [h. persequentes]: ibique latete tribus diebus, donec redeant, et

1 Ita solus Canon Hebr. verit. juxta id quod supra scriptum est v. 47. Alii cum manuscripti, tum editi libri legunt, et nos erimus alieni quorum verborum sensus non videtur satis expeditus ad intelligentiam popularem. Advertat lector versuum nume. ros hic et alibi in adnotationibus nostris esse citatos, prout divisi reperiuntur in Vulgata Latina, quam

[T. II, Cap. III.] Igitur Josue de nocte consurgens movit castra, egredientesque de Settim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israel,et morati sunt ibi tres dies. Quibus evolutis transierunt præcones per castrorum medium, et clamare cœperunt : Quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Levitica portantes eam, vos quoque consurgite [h. de locis vestris), et sequimini præcedentes: sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium, ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam et cavete ne appropinquetis ad arcam [h, duum millium ad mensuram, et cavete ne appropinquetis ad arcam, ut cognoscatis viam per quam ingrediamini, quia non ambulastis per eam ab heri et nudius tertius]. [C. IV.] Dixitque Josue ad populum Sanctificamini, cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia. Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam fœderis, et præcedite populum. Qui jussa D complentes, tulerunt et ambulaverunt ante eos.[B. IV, C. V.] Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te corain omni Israel: ut sciant, quod sicut cum Mose fui, ita et tecum sim. Tu autem præcipe sacerdotibus,qui portant arcam fœderis, et dic eis. Cum ingressi fueritis partem aquæ

vis numericæ versiculorum notæ minime appareant in textu nostro propter rationem in Prolegomenis allatam. Videsis quæ ibi dicuntur. MART.

Cum Urbinate ms. plerique alii cum editi libri, tum mss., alieni legunt pro innoxii. Palatin., illa expuncta voce,hanc posteriori manu substituit.

Jordanis, state in ea. Dixitque Josue ad filios A eos. Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in

Israel Accedite huc, et audite verba Domini Dei vestri. Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod [h.] Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum, et Hetthæum, et Evæum, et Pherezæum, Gergesæum quoque et Amorrhæum, et Jebusæum. Ecce, arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem. Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus. [C. VI.] Et cum posuerint vestigia pedum suorum, sacerdotes qui portant arcam [h.] fœderis 2 Domini Dei universæ terræ, in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent. [B. V.] Igitur egressus est populus de tabernaculis suis [Vulg. tac. suis], ut transirent Jordanem et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis, pergebant ante eum. Ingressisque eis Jordanem,et pedibus eorum tinctis in parte aquæ (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat), steterunt aquæ descendentes in uno loco, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum), descenderunt, usquequo omnino deficerent. Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.

B

[B. VI, C. VII, Cap. IV. Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue: Elige duodecim viros sin- C gulos per singulas tribus et præcipe eis, ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotum pedes, duodecim durissimos [h. non habet, durissimos] lapides, quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria. [C. VIII.] Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de tribubus singulis, et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris,juxta numerum filiorum Israel, ut sit signum inter vos. [C. IX.] Et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes: Quid sibi volunt isti lapides? respondebitis eis: Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum : idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israel usque in æternum. Fecerunt ergo filii Israel sicut eis præcepit Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, juxta numerum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt, ibique posuerunt

2 Septuaginta, Canon et interpres Arabs habent verbum fœderis: quod tamen abest in Hebræo hodierno et in Samaritano. MART.

- Nulli e nostris mss. vocem fœderis hic habent, quam nec Hebræus ipse textus agnoscit. Palatin. præterea portabunt in futuro legit pro portant.

3 Hanc lectionem mutare noluimus, etsi mss. codices undecim legant omnes contra Jordanem ;

D

medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam fœderis : et sunt ibi usque in præsentem diem. Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moses. Festinavitque populus et transiit. Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant fratres suos filios Israel, sicut eis præceperat Moses [h. præcedebant filios Israel, sicut loculus est ad eos Moses. Quadraginta millia pugnatorum incedebant coram Domino]. [C. X.] Et quadraginta pagnatorum millia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Jericho. In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Mosen, dum adviveret. [C. XI.] Dixitque ad eum Præcipe sacerdotibus,qui portabant arcam fœderis [h.Testamenti], ut ascendant de Jordane. Qui præcepit eis, dicens: Ascendite de Jordane. Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant. Populus autem ascendit de Jordane, decima die primi mensis, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho. Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis, et dixit ad filios Israel : [C. XII.] Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt isti lapides? docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Jordanem istum, siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis: sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus: ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.

(B. VII, C. XIII, Cap. V.) Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israel donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israel. (T, III, B. VIII, C. XIV.) Eo tempore ait Dominus ad Josue tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel. (C. XV.) Fecit quod jusserat Dominus, et

Fac

[merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »