Obrazy na stronie
PDF
ePub

et ille tibi proferet quod habuerit. (C. CXXIV). A tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in fa

ciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui. Et vocabitur nomen illius in Israel, Domus discalceati (B. CXXVI, C. CXXXV.) Si habuerint inter se jurgium viri (Vulg. add. duo), et unus contra alterum rixari cœperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris (h. percutientis), miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus : abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia. (B. CXXVII, C. CXXXVI.) Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus: nec erit in domo tua modius major et minor.Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi; ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. B Abominatur enim Dominus eum (h. Dominus Deus tuus eum) qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam. (B. CXXVIII, C. CXLVII.) Memento quæ fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Egypto: quomodo occurrerit tibi; et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum. (T. XIV.) Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes, in terra, quam tibi pollicitus est delebis nomen (h. memoriam) ejus sub cœlo. Cave ne obliviscaris.

Si autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus (h. pignus ejus), sed statim reddes ei ante solis occasum; ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. (B. CXVIII.) Non negabis (h. Non calumnieris) mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est; sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentant animam suam ; ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. (B. CXIX, C. CXXV.) Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusqnisque pro peccato suo morietur. (B. CXX, C. CXXVI.) Non pervertes judicium advenæ et pupilli. Nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum. (C. CXXVII.) Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde.(C.CXXVIII.) Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.(B.CXXI.) Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris ut tollas illum; sed advenam, et pupillum, et viduam au. ferre patieris,ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. (B. CXXII, C. CXXIX.) Si fruges colliges olivarum, quidquid remanserit in arboribus,non reverteris ut colligas; sed relinques advenæ,pupillo, ac viduæ. (C. CXXX.) Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenæ, pupil. li, ac viduæ. Memento quod et tu servieris in Egypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc C

ren).

(B. CXXIII, C. CXXXI, Cap. XXV.) Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices : quem justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis. Sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis, prosternent et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus; ita duntaxat, ut quadragenarium. numerum non excedant: ne fœde laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus (h. ante oculos tuos sit fratea tuus). (B. CXXIV, C, CXXXII.) Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas. (B. CXXV, C. CXXXIII. Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui ; et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus Israel. (C. CXXXIV.) Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quæ ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel: nec me in conjugem sumere. Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit Nolo eam uxorem accipere: accedet mulier (h. cognata ejus) ad eum coram senioribus, et

D

(B. CXXIX, C. CXXXVIII, Cap. XXVI.) Cumque intraveris terram, qnam Dominus Deus tuus tibi

daturus est possidendam, et obtinueris earn, atque habitaveris in illa: tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et panes in cartallo, pergesque ad locam, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis,et dices ad eum : Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sim terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui; et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus per.. sequebatur patrem meum, qui descendit in Egyptum,et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque ia gentem magnam et robustam et infi. nita multitudinis. Afflixeruntque nos Egyptii, et persecuti sunt imponentes onera gravissima, et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam; et eduxit nos de Ægypto in manu forti, et bracbio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis; et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram hanc lacte et melle manantem. Et idcirco nunc offero primitias frugum terræ,quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui; et adorato Domino Deo tuo, epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi, et comui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est. Quando compleveris decimam cunctarum frugum

tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitæ, et A min. Et e regione isti stabunt ad maledicendum in advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas, et saturentur: loquerisque in conspectu Domini Dei tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi; non præterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii [Vulg. add. tui]. Non comedi ex his in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut præcepisti mihi. Respice de sanctuario tuo, et de excelso cœlorum habitaculo, et benedic populo tuo Israel, et terræ quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terræ lacte et melle mananti. Hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi, ut facias mandata hæc atque judicia; et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. [B. CXXX.] Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio. Et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta ejus; et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem, et nomen, et gloriam suam [h. non habet]; et ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. Præcepit autem Moses et seniores Israel populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.

monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, Zabulon, Dan, et Nephtali. [C. CXLI.] Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: [B. CXXXII.] Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito. Et respondebit omnis populus, et dicet: Amen. Maledictus qui non honorificat patrem suum, et matrem. Et dicet omnis populus: Amen. Maledictus qui transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus: Amen. Maledictus qui errare facit cæcum in itinere. Et dicet omnis populus: Amen. Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ. Et dicet omnis populus: Amen. Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operiB mentum lectuli ejus. Et dicet omnis populus : Amen. Maledictus qui dormit cum omni jumento. Et dicet omnis populus: Amen. Maledictus qui dormit eum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ. Et dicet omnis populus: Amen. Maledictus qui dormit cum socru sua [h. cum socru, hoc est, cognata sua]. Et dicet omnis populus: Amen. Maledictus qui clam percusserit proximum suum. Et dicet omnis populus: Amen. Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis. Et dicet omnis populus: Amen. Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit. Et dicet omnis populus: Amen '.

C

[T. XV, B. CXXXI, Cap. XXVII.] Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos, ut possis in eis scibere omnia verba legis hujus [h. et scribes super eos omnia verba legis hujus], Jordane transmisso: ut introcas terram, quam Dominus Deus tuus dabit, tibi terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis, in monte Hebal, et lævigabis eos calce, et ædificabis bi altare Domino Deo tuo, de lapidibus quos ferrum non tetigit, et de saxis informibus et impolitis, et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide. [C. CXXXIX.] Dixeruntque Moses et sacer- D dotes Levitici generis ad omnem Israelem: Attende, et audi, Israel: hodie factus es populus Domini Dei tui: audies vocem ejus et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi hodie [Vulg. tac. hodie]. [C. CXL.] Præcepitque Moses populo in die illo, dicens: Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benja

1 De variantibus hujus versiculi lectionibus apud Hebræos, Samaritanos, ac Græcos fuse disputat S. Hieronymus lib. 11 Comment. in Epist. ad Gal. cap. in; illuc se a nobis amandari patietur lector PATROL. XXVIII.

[B. CXXXIII, C. CXLII, Cap. XXVIII.] Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra. Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te: si tamen præcepta ejus audieris. Benedictus tu in civitate, benedictus in agro. Benedictus fructus ventris tui,et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum,greges armentorum tuorum,et caulæ ovium tua rum. Benedicta horrea tua, et benedictæ reliquiæ tuæ. Benedictus eris et ingrediens et egrediens. DabitDominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. Emitte Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum [h. et super omnia ad quæ manum miseris] : benedicetque tibi in terra quam acceperis. Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi: si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus. Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæquam juravit Dominus patribus tuis, ut daret tibi.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Aperiet Dominus thesaurum suum optimum,cœlum, A cunctis diebus,et stupens ad terrorem eorum, quæ

ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo : et benedicet cunctis operibus manuum tuarum. Fenerabis gentibus multis, et ipse a nullo fenus accipies. Constituet te Dominus in caput, et non in caudam, et eris semper supra, et non subter; si audieris mandata Domini Dei tui, quæ ego præcipio tibi hodie, et custodieris et feceris, ac non declinaveris ab eis, nec ad dexteram,nec ad sinistram,nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos [h. et non declines a præceptis quæ ego præcipio tibi hodie, ad dextram nec ad sinistram ieris, secutus deos alienos, neque colas eos]. [C. CXCIII.] Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. Maledictus eris in civitate, maledictus in agro. Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ. Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum. Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens. Mittet Dominus super te famem et esurien, et increpationem in omnia opera tua, quæ facies donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me. Ad. jungat Dominus tibi pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingrederis [Vulg. ingredieris] possidendam. Percuciat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aere corrupto ac rubigine et persequatur donec pereas. Sit cœlum, quod supra te est, æneum : et terra, quam calcas, ferrea. Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cœlo descendat super te cinis, donec conteraris [h. pulverem et cinerem de cœlo: descendant super te, donec conteraris]. Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos. Per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ. Sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus cœli, et bestiis terræ, et non sit qui abigat. Percutiat te Dominus ulcere Egypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur,scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas. Percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis, et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et oppri- D maris violentia, nec habeas qui liberet te. Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuæ dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet. Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua. Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras; et sis semper calumniam sustinens, et oppressus

B

C

:

videbunt oculi tui.Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum. Ducet te Dominus,et regem tuum,quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi. Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus. Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ omnia devorabunt. Vineam plantabis et fodies, et vinum non bibes, nec colliges ex ea quidpiam: quoniam vastabitur vermibus. Olivas habebis in omni. bus terminis tuis,et non ungeris oleo: quia defluent, et peribunt. Filios generabis et filias,et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem. Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet. Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes et eris inferior. Ipse fenerabit tibi, et tu non fenerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam. Et venient super te omnes maledictiones istæ [Vulg. tac. istæ], et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi. Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum : eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam servies inimico tuo, quem immittet Dominus tibi, in fame, et siti, et nuditate, et omnium penuria et imponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et (h. non habet) de extremis terræ finibus, et in similitudinem aquilæ volantis cum impetu cujus linguam intelligere non possis, gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli, et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ donec intereas, et .non relinquat tibi triticum, vinum et oleum, armenta boum et greges ovium: donec te disperdat et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi (h. Obsideberis in omnibus portis tuis donec destruantur muri tui) atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas in omni terra (Vulg. add. tua), quam dabit tibi Dominus Deus tuus, et comedes fructum ventris tui et (h. non habet) carnes filiorum (Vulg. add. tuorum) et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate, qua opprimet te hostis tuus. Homo delicatus in te, et luxuriosus (h. et tener) valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo, ne det eis de carnibus filiorum suorum (Vulg. tac. suorum). quas comedet, eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas. Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis

vestigium figere, propter mollitiem et teneritudi- A Egypti Pharaoni, omnibus servis ejus, univer

nem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus, et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis, qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, quo opprimet te inimicus tuus intra portas tuas. Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quæ scripta sunt in hoc volumine, et tenueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui,plagas magnas et perseveranles (h. fideles) infirmitates pessimas et perpetuas (h. fideles). Et convertet in te omnes afflictiones Ægypti, quas timuisti, et adhærebunt tibi. Insuper et universos languores, et plagas, quæ no nsunt scriptæ in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat, et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra cœli præ multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui. Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingrederis (Vulg. ingredieris) possidendam. Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terræ usque ad terminos ejus, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus. In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam moerore consumptam. (B. CXXXIV.) Et erit vita tua quasi pendens ante oculos tuos (h. ante te). Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ. Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea quæ tuis videbis oculis. Reducet te Dominus classibus in Egyptum, per viam de qua dixit tibi, ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.

sæque terræ illius, tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia. (B. CXXXV.) Et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possint audire, usque in præsentem diem. Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum tuorum 2 vetustate consumpta sunt. Panem non comedisti, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis, quia ego sum Dominus Deus vester. Et venistis ad locum hunc: egressusque est Seon rex Esebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos, et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiæ tribui Manasse. Custodite ergo B verba pacti hujus et implete ea, ut intelligatis universa quæ facitis. Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri, ac tribus, et majores natu, atque doctores, omnis populus Israel, liberi et uxores vestræ, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum cæsoribus, et his qui comportant aquas (h. lignorumque cæsores, et hi qui comportant aquas), ut transeas in fædere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum, ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi, et sicutjuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Jacob. Nec vobis solis ergo hoc fœdus ferio, et hæc juramenta confirmo, sed cunctis præsentibus et absentibus. Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Ægypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes, vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quæ colebant. Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens. Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei, et assumat ebria sitientem 1. et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus sumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant (h. et recumbant) super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine, et deleat Dominus nomen ejus sub cœlo,

C

(T. XVI, Cap. XXIX.) Hæc sunt verba fœderis, quod præcepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israel in terra Moab : præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb. (C. CXLIV.) Vocavitque Moses omnem Israel, et dixit ad eos: Vos vidistis D universa, quæ fecit Dominus coram vobis in terra

Primume Septuaginta Interpretibus mutuati sunt Latini, ante oculos tuos, quod scriptum reperitur in Canone et paucis aliis antiquioribus mss. codicibus successu vero temporum e Canonis marginali scholio luxisse videtur in plures Latinos codices, ante te, nam cum editis ita maxima pars librorum mss. MART.

? Unus Canon. Hebraicæ veritatis veram hic retinet e suo fonte lectionem: cæteri tum editi, tum mass. habent pedum vestorum. MART.

- Hic quoque nostri mss. et plerique alii apud Martianæum cum Vulgatis vestrorum legunt pro tuorum. Hebr. ad litteram, calciamentum tuum in

[blocks in formation]

et consumat eum in perditionem ex omnibus tri- A præcipio tibi hodie, non supra te est, neque probubus Israel,juxta maledictiones quæ in libro legis hujus ac fœderis continentur. Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, sulphure et salis ardore comburens, ita ut fultra non seratur, nec virens quidpiam germinet, in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorrhæ, Adamæ et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dominus terræ huic? quæ est ira furoris ejus immensa? Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patrihus eorum, quando eduxit eos de terra Ægypti, et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi: idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quæ in hoc volumine scripta sunt, et ejecit eos de terra sua in ira, et in furore et in indignatione maxima. (B. CXXXVI, C. CXLV.) Projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur. Abscondita Domino Deo nostro : quæ manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in æternum, ut faciamus universa verba legis hujus.

cul positum, nec in cœlo situm, ut possis dicere. Quis nostrum ad cœlum valet conscendere, ut deferat ilud ad nos, et audiamus atque opere compleamus? Neque trans mare positum, ut causeris, et dicas Quis e nobis transfretare poterit mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est? Sed juxta te est sermo valde in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum. (B. CXXXVII, C. CXLVII.) Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius et cæremonias atque judicia, et vivas, ac multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingrederis possidendam. Sin auB tem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis prædico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore inoreris in terra, ad quam Jordane transmisso,ingrederis possidendam. (B. CXXXVIII.) Tesotes invico hodie cœlum et terram, quod preposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum, et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.

(Cap. XXX.) Cum ergo venerint super le omnes sermonss isti, benedictio sive maledictio,quam proposui in conspectu tuo, ut ductus pœnitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, et reversus fuerit ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie præcipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua:reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui,et rursum congregabit te decunctis populis, in quos te ante dispersit. Si ad cardines cœli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus, et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam, et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciet quam fuerunt patres tui. Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et possis vivere. Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt, te, et persequuntur. Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui: faciesque D Israel: Confortare et esto robustus: tu enim intro

universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie, et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui (h. in fructu ventris tui), et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terræ tuæ, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis, si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris præcepta ejus et cæremonias, quæ in hac lege conscriptæ sunt, et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua. (C. CXLVI.) Mandatum hoc, quod ego

(T. XVII, C. CXLVIII, Cap. XXXI.) Abiit itaque Moses, et locutus est omnia verba hæc ad uuiverC sum Israel, et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie, non possum ultra egredi et ingredi, præsertium cum et Dominus dixerit mini: Non transibis Jordanem istum. Dominus ergo Deus tuus transibit ante te, ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas, et Josue ipse transibit ante te, sicut locutus est Dominus. Facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus. Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos. Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis sicut præcepi vobis. Viriliter agite, et confortamini nolite timere, nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus,et non dimittet, nec derelinquette. (C. CXLIX.) Vocavitque Moses Josue, et dixit ei coram omni

duces populum istum in terram, quam daturum se juravit patribus eorum Dominus, et tu eam forte divides. Et Dominus qui conductor vester est, ipse erit tecum non dimittet, nec derelinquet te : noli timere, nec paveas. Scripsit itaque Moses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israel. Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu Domini Dei tui, in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni

« PoprzedniaDalej »