Obrazy na stronie
PDF

tua, tu et filius tuus, et filia, et servus tuus, et an- A sanguinem, causam et causam, lepram et lepram **

cilla. Levites quoque et advena, et pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt. Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis, in loco quem elegerit Dominus : benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in lætitia. Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum[Vulg. tac. tuum] in conspectu Domini Dei tui, in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum, et in solemnitate hebdomadarum,etin solemnitate tubernaculorum. [B. LXVIII.] Non apparebit ante Dominum vacuus. Sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui,quam dederit ei. [B. LXIX, C. LXXIV.] Judices et ma

gistros constitues in omnibus portis tuis, quas Do- B

minus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas, ut judicent populum justo judicio, nec in alteram partem declinent [h. declines). Non accipies personam, nec munera : quia munera excæcant υculos sapientum, et mutant verba justorum. Juste quod justum est persequeris, ut vivas et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. [C. LXXV]. Non plantabis lucum, et [h. non habet] omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. Nec facies tibi, atque [Vulg. neque] constitues statuam [b. non plantabis lucum, omnem arborem, juxta altare Domini tui, quod facturus es. Et non constitues tibi statuam] : quæ odit Dominus Deus tuus. [B. LXX, Cap. XVII]. Non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem, in quo est macula, aut quid piam vitii : quia abominatio est Domino Deo tuo. [B. LXXI, C. LXXVI.] Cum reperti fuerint apud te,intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, ut vadant et serviant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cœli [h. solem et lunam, aut omnem militiam cœlij, quæ non præcepi, et hoc tibi fuerit nuntiatum,audiensque inquisieris diligenter,et verum esse repereris,et abominatio facta est in Israel: educes virum ac mulierem,qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuæ, et lapidibus obruentur. [B. LXXII.] In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. Manus testium prima interficiet eum, et manus re!iqui populi extrema mittetur, ut auferas malum de medio tui. [B. LXXII, C. LXXVII]. Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et * Eumdem sensum, non eadem verba reperimus in mss. libris, ubi constanter legitur, lepram, et non lepram. MARt. Tum cum nostri, quos consuluit Martian. mss. libri, lepram, et non lepram, id est, utrum ea lepra sit, an non. Negandi tamen particulam origináles textus non agnoscunt. * Verbum legis non est in textu Hebraico : sed

additum credi pote$t ab scholiaste Latino explicationis causa, ut factum conspicimus ab interprete

et judicium intra portas tuas videris verba variari : surge, et ascende ad locum,quem elegerit Dominus Deus tuus. Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit in illo tempore : quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem. Et facies quodcunque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te. Juxta legem ejus sequeris sententiam eorum. Nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram. [B. LXXIV, C. LXXVIII.] Qui autem superbierit, nolens obe

dire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat

Domino Deo tuo, et decreto judicis [h. judici], morietur homo ille, et auferes malum de Israel : cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. [B. LXXV. C. LXXIX.] Cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi,et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris : Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes : eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero [h. de medio] fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regcm facere, qui non sit frater tuus. Cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Ægyptum, equitatus numero sublevatus, præsertim cum Dominus præceperit vobis, ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini. Non habebit uxores plurimas, quæ illiciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium

C. legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sa

cerdotibus Leviticæ tribus, et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suu.,:, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ lege præcepta sunt. Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet [h. a præcepto legis *] in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse, et filii ejus, super Israel. [B. LXXVI, Cap. XVIII.] Non habebunt sacerdotes et [h. non habet] Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo [h. non habet] Israel, quia sacrificia Domini et oblationes ejus [h. hæreditatem ejus] comedent, et nihil aliud accipient de passione fratrum suorum :

[merged small][merged small][ocr errors]

maxillam, ac ventriculum] : primitias frunnenti, A tes $eparabis tibi in medio terræ, quam Dominus lum contra hostes tuos,et videris equitatum et cur- A minus Deus tuus : solus : puella nihil patietur, nec est rea mortis : A C. CXIII.) Non offeres mercedem prostibuli, nec

vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione : ipsum enim elegit Dominus Deue tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini ipse, et filii ejus in sempiternum. [T. XI, B. LXXVII.] Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israel in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus, ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino. Partem ciborum eamdem accipiet, quam et cæteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna

ei successione debetur. [B. LXXVIII, C. LXXXI.]

Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, nec incantator, nec qui pythones consulat, neque divinos [Vulg. divinus, aut], et quærat a mortuis veritatem. Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scclera delebit eos in introitu tuo. Perfectus eris ; et absque macula cum Domino Deo tuo [h. Absque macula eris cum Domino Deo tuo]. Gentes istæ, quarum possidebis [Vulg. possidebitis] tetram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. [C. LXXXII.] Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me [h. De medio tui, de fratribus tuis similem mei], suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies, ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.Et ait Dominus mibi : Bene omnia sunt locuti. [B. LXXIX.] Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam. [C. LXXXIII.] Propheta autem, qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi, ut diceret, aut ox nomine alienorum deorum, interficietur [h. Propheta autem qui superbia locutus fuerit in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum locutus fuerit, morietur. [B. LXXX.] Quod si tacita cogitatione responderis : Quo modo possum intelligere verbum,quod non est locutus Dominus? hoc habebis signum : Quod in nomine Domini pro. pheta ille prædixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum [h. non timebis de eo].

[B. LXXXI, Cap. XIX.] Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus earum [Vulg. ejus] et in ædibus : tres civita

Deus tuus dabit tibi in possessionem, sternens diligenter viam [h. parans tibi viam], et in tres æqualiter partes totam terræ tuæ provinciam divides : ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere. [C. LXXXIV.] Hæc erit lex homicidæ fugientis, cujus viva servanda est : Qui percusserit provimum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nuJlum contra eum odium habuisse comprobatur: sed abiisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna cædenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit: hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet: ne forsitan proximus ejus, cujus effusus est sanguis, dolore stimulatus, persequatur, et apprehendat eum, si longior via fuerit, et percutiat animam ejus, qui non est reus mortis : quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur. Idcirco præcipio tibi ut tres civitates æqualis inter se spatii dividas. Cum autem Ib. Si autem] dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut juravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est [si tamen custodieris mandata ejus, et feceris quæ hodie præcipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus omni tempore], addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis, ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus. Si

C quis autem odio habens proximum suum, insidia

tus fuerit vitæ ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur. Nec misereberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israel, ut bene sit tibi. [B. LXXXII, C. LXXXIII.] Non assumes et transferes terminos proximi tui,quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra, quam acceperis possidendam. [B. LXXXVI, C. LXXXVI.] Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati et facinoris fuerit : sed in ore duorum aut trium testium 8tabit omne verbum. Si steterit

D testis mendax contra hominem, accusans eum præ

varicationis, stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis. Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium : reddent ei [h. facient ei] sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui, ut audientes cæteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. [B. LXXXIV, C. LXXXVIII.] Et non misereberis ejus sed anima pro anima, oculum pro oculo, dentem prodente,ranum pro manu,pedem pro pede exiges.

[T. XII, C. LXXXVIII, Cap. XX.] Si exieris ad belrus,et majorem quam tu habes, adversarii exercitus multitudinem,non timebis eos:quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti. Appropinquante autem jam prælio,stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum : Audi, Israel, vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis, non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos : quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit,ut eruat vos de periculo. Duces quoque per singulas turmas, audiente exercitu, proclamabunt : Quis est homo qui aedificavit domum novam, et non dedicavit eam ? vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet illam. Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum eam fecit esse communem, de qua vcsci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio. Quis est homo qui despóndit uxorem, et non accepit eam ? vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam. His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus et corde pavido? Vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est. Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerit,unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit [h. Et finem loquendi fecerint, constituent principes exercituum in capile populi]. C. LXXXIX.] si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem. Si receperit et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est,salvabitur,et serviet tibi sub tributo. Sin autem fœdus inire noluerint, et receperint [h. fecerint] contra te bellum, oppugnabis eam. Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii, absque mulieribus et infantibus, jumentis et cæteris quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi. Sic facies cunctis civitatibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es. De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino pertnittes vivere, sed interficies in ore gladii, Hetthæum videlicet et Amorrhæum,et Chananæum, Pherezæum, et Evæum, et Jebusæum, sicut præcepit tibi D0

1 In textu Hebraico legimus ττΕΣΥ, vearephu, quod interprelatur et auferent cervicem, sive et êrceruicabunt. Scholiastes hic et infra v. 6, verbum *-iy, araph, sumit eodem sensu, quo sumitur y5i, balaa apud Heronymum, qui balaa Latine reddit sæpius, praecipitare et destruere: ut est illud II Samúelis, cap. xx, vers. 19 : Quare præcipitas haerediuatem Dòmini? Et Isai. cap. xx, vers. 7. et 8. Præcipitabit faciem vinculi. Præcipitabit mortem in

: ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum. [B. LXXXVI, C. XC.] Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem : quoniam lignum est, et non homo,nec potest bellantium contra te augere numerum.Si qua autem ligna non sunt pomifera,sed agrestia, et in cæteros apta usus, succide [h. nec potest se ostendere ante faciem tuam. I.igna autem quæ non sunt pomifera, succide], instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat.

[B. LXXXVIII, C. XCI, Cap. XXI.] Quando inventum fuerit in terra, quam !)ominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi,et ignorabitur cædis reus, egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum

B per circuitum spatia civitatum, et quam viciniorem

[ocr errors]

cæteris esse perspexerint, seniores civitatis ejus tollent vitulam de armento, quæ non traxit jugum,nec terram scidit vomere [h. nec in ea aliquando operatum fuit], et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam [h. non habet, atque saxosam], quæ nunquam arata est, nec sementem recepit, et cædent in ea cervices t vitulæ [h. et præcipitabunt in torrente] : accedentque sacerdotes filii Levi (quos elegit [Vulg. elegerit] Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum, omne negotiuum, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur). Et omnes majores * natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quæ in valle percussa est [h. quæ præcipitata est], et dicent : Manus nostræ non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi viderunt. Propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. Et auferetur ab eis reatus sanguinis : tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est, cum feceris quod præcepit Dominus [h. quod rectum est in oculis Domini]. [B. LXXXVIII, C. XCII.] Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris, et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, vo!uerisque habere uxorem introduces eam in domum tuam: quæ radet cæsariem, et circumcidet ungues, et deponet vestem,in qua capta est : sedensque in

sempiternum, etc. Mactore igitur, destruere et praecipitare pro eodem accipiuntur apud Hieronymum. MART.

— Minori numero Urbinas ms., cervicem. Hebræus, quemadmodum et Aquila, habent 'uno verbo, decervicabunt.

* Vulgati libri, et venient majores natu : dissentiente Hebræo textu » Ei >:, et omnes seniores, absque venient.

domo tua, fiebit patrem et matrem suam uno men- A incubantem,non tenebis eam cum filiis : sed abire

se, et postea intrabis ad eam,dormiesque cum illa, et erit uxor tua. Si autem postea non sederit in animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam : quia humiliasti eam [h. quia affixisti eam].[B. LXXXIX, C. XCIII.] Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus, volueritque substantiam inter filios suos dividere : non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ, sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit, cuncta duplicia : iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. [B. XC, C. XCIV.] Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris ac matris imperium, et coercitus obedire contempserit : apprehendent eum,et educent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii {h. et ad portam loci], dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax, est, monita nostra audire contemnit,comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis : lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat. [B. XCI, C. XCV.] Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo : non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia meledictus a Deo est qui pendet in ligno *, et neqnaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. [B. XCII, c. XCVI, Cap. XXIII.] Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis: sed reduces fratri tuo,etiam si non est propinquus tuus, frater, nec nosti eum : duces in domum tuam, et erunt apud te quandiu quærat ea frater tuus, et recipiat. Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit : si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. [B. XCIII, C. XCVII.] Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabiles enim apud Deum est qui facit hæc. [B. XCIV, C. XCVIII.] Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

patieris, captos tenens filios, ut bene sit tibi et longo vivas tempore. [B XCV, C. XCIX.] Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum : ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio et in præceps ruente. [B. XCVI.] Non seres vineam tuam altero semine : ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. [B. XCVII, C C.] Non arabis in bove simul et asino. [B. XCVIII.] Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est. [B. XCIX, C. CI.] Funiculos in fimbriis facies [h.fimbrias facies] per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. Si duxerit vir uxorem, et postea eam odio habuerit, quæsieritque occasiones quibus dimittat eam,objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem : tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis [Vulg. in porla] ejus ad seniores urbis qui intra portas snnt : et dicet pater: Filiam meam ded: huic uxorem:quam quia odit, imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam virginem, et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis : apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum, condemnantes eum insuper centum siclis argenti [h. centum argenteis],quosdabit patri puellæ:quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel : habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omni tempore vitæ suæ. Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas : ejicient eam extra fores domus patris sui,et lapidibus obruent viri civitatis ejus, et morietur : quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui : et auferes malum de medio tui. [B. C. C. CII.] Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera, et auferes malum de Israel. C. CIII.] Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa, educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir, quia humiliavit [h. afflixit] uxorem proximi sui. Et auferes malum de medio tui. [C. CIV.] Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est; et apprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur

esf. Denique magis æstimandum est, si eidem Hieronymo fides habeatur, post passionem Christi, et in Hebræis et in nostris codicibus ab aliquo Dei nonen appositum,ut infamiam nobis inureret, qui in Christum maledictum a Deo credimus. Cætéra videstis loco citato. MARt.

- Recole, quod et Martian. monet, S. Doctoris Commentarios in Epist. Ad Galatas cap. iii. Cave

autem putes cum eo editore, nomen Dnnsx, sive

[ocr errors]

eum in Scripturis aliqua ex parte instituit, quod possit et ita legi, Quid contumeliose Deus suspensus

codicibus appositum fuisse ab aliquo, ut infamiam nobis inureret.

quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus : ita et puella perpeBsa est. Sola erat in agro : clamavit, et nullus adfuit qui liberaret eam. [B. CI, C. CV.] Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum ea,et res ad judicium venerit : dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti [h. argenteos], et habebit eam uxorem, quia humiliavit [h. afflixit] illam : non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ. [B. CII. C. CV.] Non accipiet homo uxorem patris sui.nec revelabit operimentum ejus [h. ejus, id est patris]. B. CIII, C. CVII, Gap.XXlII.] Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis, et abscisso veretro, ecclesiam Domini. [C. CVIII.] Non ingredielur mamzer, hoc est, de scorto natus [h. non habet de scorto natus], in ecclesiam Domini,usque ad decimam generationem. Ammonites et Moabiles etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum : qnia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto, quia conduxerunt contra te Balaam filium Behor de Mesopotamia Syriæ [h. filium Bebor de Phetor, quæ est in Mesopotamia Syriæ],ut malediceret tibi : et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. Non facies cum eis pacem, nec quæres eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum. [C. CIX.] Non

pretium canis, in domum Domini Dei tui,quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum, (B. CVIII, C. CXIV.) Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem ; sed alieno. Fratri autem tuo absque usura,id quod indiget, commodabis : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra.quam ingrederis (Vulg. ad quam ingredieris) possidendam. (B. CIX, C. CXV.) Cum voveris votum Domino Deo tuo,non retardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus tuus (h. Dominus Deus tuus a te). Et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Si nolueris polliceri, absque peccato eris.Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. (C. CXVI.) Ingressus vineam prpximi tui,comede uvas quantum tibi placuerit : foras autem ne efferas tecum. (B. CX, C. CXVII.) Si intraveris in segetem amici tui,franges spicas, et manu conteres : falco autem non metes. (B. CXI, C. CXVIII, Cap. XXIV.) Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem : scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dcderitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit,non

abominaberis :dumæum, quia frater tuus est: nec C poterit prior maritus recipere eam in uxorem :

Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. [T. XIII, B. CIV, C. CX.] Si fuerit inter vos homo,qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, et non revertetur, priusquam ad vesperum lavetur aqua, et post solis occasum regredietur in castra. Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ,gerens paxillum in balteo. Cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies, quo revelotus es [Dominus enim Deus luus ambulat in medio castrorum tuorum [Vulg. tac. tuorum],ut eruat te,et

[ocr errors][merged small][merged small]

quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino : ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tibi tradiderit possidendam.(B.CXII, C. XIX). Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad belluin, nec ei quidpiam necessitafis . injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi sue ', ut uno anno lætetur cum uxore sua. (B. CXIII, C. CXX.) Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam ; quia animam suam apposuit (Vulg. posuit^ tibi. (B. CXIV, C. CXXI.) Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israel, et vendito eo, acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. (B. CXV.) Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcunque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite. (B. CXVI, c. CXXII.) Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto. (B. CXVII, C. CXXIII.) Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas ; sed stabis foris,

gamus, ubi verborum sensus in idem recidit. MAnt. . .

— Urbinas ms. cum aliis penes Martian. domui suae, quod et magis Hebraeo *n*a5 adhæret ; Palat. habet domus suæ.

« PoprzedniaDalej »