Obrazy na stronie
PDF
ePub

hanc optimam in possessionem, cum durissimæ cer- A vos cœpi. (C. XL.) Et jacui coram Domino quadra

[ocr errors]

ginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter
deprecabar ne deleret vos, ut fuerat comminatus;
ul
et orans dixi: Domine Deus (h. et orans ad Domi-
num dixi: Domine, Domine), ne disperdas populum
tuum, et hæreditatem tuam, quam redemisti in
magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu
forti. Recordare servorum tuorum, Abraham, Isaac,
et Jacob; ne aspicias duritiam populi hujus, et im-
pietatem atque peccatum : ne forte dicant habitato-
res terræ, de qua eduxisti nos: Non poterat Domi-
nus introducere eos in terram, quam pollicitus est
eis, et oderat illos: idcirco eduxit, ut interficeret
eos in solitudine. Qui sunt populus tuus et hæreditas
tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in
brachio tuo extento.

vicis sis populus. [C. XXXI.] Memento, et ne obli. viscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo es egressus ex Ægypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti. [C. XXXII.] Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit, quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus, et perseveravi [h. sedi] in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens. Deditque mihi Dominus duas tabuluslapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba, quæ vobis in monte locutus est de medio ignis, quando concio populi congregata est. [B. XXXVII.Cumque transissent quadraginta dies,et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas fœderis. [C. XXXIII.] Dixitque mihi: Surge,et descende hinc cito,quia populus tuus,quem eduxisti de Ægypto,deseruerunt velociter viam quam demonstrasti [h. quam præcepisti] eis 1, feceruntque sibi conflatile. Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit : dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub cœlo, et constituam te super gentem [h. Et faciam te in gentem], quæ hac major et fortior sit [C. XXXIV.] Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas fœderis utraque tenerem manu, vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat [h.præceperat]: projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro [h. ante oculos vestros]. [B. XXXVIII, C. XXXV.] Et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis: timui enim indignationem, et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere. vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vicer [C. XXXVI.] Adversum Aaron quoque vehemente iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum [h. deprecatus sum in tempore illo.] [XXXVII] Peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta communuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit. D Deus tuus. Ego autem steti in monte, sicut prius,

(C. XXXVIII.) In incendio quoque et in tentatione, et in sepulcris concupiscentiæ provocastis Dominum.

(C. XXXIX.) Et quando misit vos de Cades-Barne, dicens: Ascendite et possidete terram, quam dedi vobis, contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis,sed semper fuistis rebelles a die qua nosse

1 Hebræus hodiernus habet verbum primæ personæ, si Masgoretharum vocalibus punctis credamus, ny, Isiuvithim, id est, præcepi eis. At LXX interpretes, Chaldæus, Syrus, et Hieronymus noster, legebant, siuvitham, quod significat præcepisti eis. Mart.

C

(B. XXXIX, C. XLI. Cap. X.) In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me In montem faciesque arcam ligneam, et scribam in tabulis verba, quæ fuerunt in his quas ante confregisti, ponesque eas in arca. Feci igitur arcam de lignis settim. (C. XLII.) Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus. Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est; dedit eas mihi (h. in die congregationis, et dedit eas Dominus mihi. (C. XLII.) Reversusque de monte, descendi et posui tabulas in arcam quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus. Filii autem Israel moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est filius ejus Eleazar. Inde venerunt in Gadgad (h. in Gud-god.) de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetabatha, in terra aquarum (h. in terra torrentium aquarum) atque torrentium. (C. XLIV.) Eo tempore separavit (h. separavit Dominus) tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus (Vulg. fructibus) suis; quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus (h. sicut locutus est ei Dominus)

quadraginta diebus ac ncctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit. Dixitque mihi: Vade et præcede populum, ut ingrediantur et possideant terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis. (T. VII, B. XL, C. XLV.) Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules

- Quod in Hebraico est verbum y diversis punctis instructum, et præcepi eis et præcepisti eis, reddi potest, ut et Martianæus observat. Hieronymus post LXX hanc alteram prætulit lectionem, seu qua tunc obtinebat, retinuit,

in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo A pluvias. Quam Dominus Deus tuus semper invisit, tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua: custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi? (B. XLI.) En Domini Dei tui cœlum est, et cœlum cœli, terra et omnia quæ in ea sunt: et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus: sicut hodie comprobatur. (B. XLII.) Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius: quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. Fecit judicium pupillo et viduæ, amat peregrinum, dat ei (h. ut det ei) victum atque vestitum. Et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenæ (h. peregrini) in terra Egypti. (B. XLIII, C. XLVI.) Dominum Deum tuum timebis, et ei (Vulg. add) soli) servies: ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius. Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui. (C. XLVII.) In septuaginta animabus descenderunt patres tui Ægyptum : et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cœli.

C

(C. XLVIII, Cap. XI). Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cæremonias, judicia atque mandata omni tempore. (B. XLIV.) Cognoscite hodie, quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt (h. Cognoscite hodie quia non loquor hæc filiis vestris, qui non cognoverunt et non viderunt) disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et (h. non habet)robustammanum,exteatumque brachium signa et opera, quæ fecit in medio Egypti Pharaoni regi, et universæ terræ ejus, omnique exercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus: quomodo operuerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præssentem diem : vobisque quæ fecerit in solitudine, donec veniretis ad hunc locum; et Dathan atque Abiram filiis Eliab, qui fuit filius Ruben (h. Filiis Eliab, filii Ruben): quos aperte ore suo terra absorbuit (h. deglutivit). cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israelis. Oculi vestri (h. Oculi autem vestri) viderunt omnia opera Domini magna quæ fecit, ut custodiatis (h. custodite ergo) universa mandata illius, quæ ego hodie D præcipio vobis, ut possitis introire et possidere terram, ad quam ingredimini, multoque in ea vivatis tempore: quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem. (B. XLV.) Terra enim ad quam ingrederis Vulg. ingredieris) possidendam, non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ: sed montuosa est et campestris, de cœlo exspectans

1 Septuaginta, πλησίον τῆς δρυός τῆς ὑψηλῆς, prope quercum excelsam. In Hebræo legimus

B

et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad
finem ejus. (B. XLVI, C. XLIX) si ergo obedie-
ritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis,
ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis
ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra:
dabit pluviam terræ vestræ temporaneam et sero-
tinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,
fenum ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi
comedatis ac saturemini. Cavete ne forte decipia-
tur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatis-
que diis alienis, et adoretis eos; iratusque Domi-
nus claudat cœlum, et pluviæ non descendant [h.
non sint], nec terra det germen suum, pereatisque
velociter de terra optima, quam Dominus daturus
est vobis. [B. XLVII.] Ponite hæc verba mea in
cordibus et in animis vestris, et suspendite ca pro
signo in manibus, et inter oculos vestros collocate
[h. et ligate ea pro signo super manum vestram, et
erunt ut phylacteria inter oculos vestros. Phylacte-
ria Græce, Hebraice Totaphoth]. [B. XLVIII.] Do-
cete filios vestros ut illa meditentur, quando sede-
ris in domo tua, et ambulaveris in via, et accubue-
ris atque surrexeris. Scribes ea super postes et
januas domus tuæ [h. super postes domus tuæ et
in januis tuis]; ut multiplicentur dies tui, et filio-
rum tuorum, in terra, quam juravit Dominus pa-
tribus tuis: ut daret eis quandiu cœlum imminet
terræ [B. XLIX, C. L.] Si enim custodieritis man-
data quæ ego præcipio vobis, et feceritis ea, ut
diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in
omnibus viis ejus, adhærentes ei, disperdet Domi-
nus omnes gentes istas ante faciam vestram, et
possidebitis eas quæ majores et fortiores vobis
sunt. Omnis locus, quem calcaverit pes vester,
vester erit, A deserto, et Libano, a flumine magno
Euphrate [h. A flumine flumine Euphrate] usque ad
mare occidentale erunt termini vestri. Nullus stabit
contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit
Dominus Deus vester super omnem terram, quam
calcaturi estis, sicut locutus est vobis. (C. LI.) En
(h. Vide, en ego), proporo in conspectu vestro
hodie benedictionem et maledictionem: benedictio-
nem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ
ego hodie præcipio vobis; maledictionem, si non
audieritis mandata (Vulg. obedieritis mandatis)
Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam
ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos
alienos, quos ignoratis. (B. L.) Cum introduxerit
te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis
habitandam, ponens benedictionem super montem
Garizim, maledictionem super montem Hebal : qui
sunt trans Jordanem, post viam quæ vergit ad solis
occubitum, in terra Chananæi, qui habitat in eam
pestribus contra Galgalam, quæ est juxta vallem
tendentem (h. quæ est juxta quercum apparentem)

77 78 738, etscl elene more. Hoc modo legunt etiam Samaritani, addentes tamen duo hæc verba

et intrantem procul. Vos enim transibitis Jordanem, A dedit tibi in omnibus portis tuis. Tam mundus quam ut possideatis terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, et habeatis et possideatis illam Videte ergo ut impleatis cæremonias atque judicia, quæ ego hodie ponam in conspectu vestro.

(T. VIII, B. LI, C. LII, Cap. XII.) Hæc sunt præcepta atque judicia, quæ facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, et possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris. Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum. Dissipate aras earum, et confringite statuas, lucos igne comburite, et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis. (B. LII, C. LIII.) Non facietis ita Domino Deo vestro. (C. LIV.) Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras. (C.LV.) Decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium. Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri : ac lætabimini in cunctis: ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. Non facietis ibi quæ nos hic faciemus hodie, singuli quod sibi rectum videtur. Neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem etpossessionem quam Dominus Deus vester daturus est vobis. Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis. Et in locum, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo,illuc omnia, quæ præcipio conferetis holocausta, et hostia, ac decimas, et primitias, manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino. Ibi epulabimini eoram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur (h. Qui intra portas vestras est). (B. LIII.) Neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos. Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris: sed in eo quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quæcunque præcipio tibi.

immundus vescentur ex eis: sicut caprea et cervo absque, etc.], absque esu duntaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. Non poteris[b. In hoc loco, sacrificium intelligitur] comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum, et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum: sed coram Domino Deo tuo comedes ea, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus ac filia tua, servus et famula, atque Levites, qui manet in urbibus tuis: et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo, in cunctis, ad quæ extenderis manum tuam [B. LIV.] Cave ne derelinquas Levitem omni tempore quo versaris in terra. Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos B tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua: locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus, ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quæ habueris, sicut præcepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet. Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis: et mundus et immundus in commune vescentur. Hoc solum cave. ne sangui. nem comedas. Sanguis enim eorum pro anima est: et idcirco non debes animam comedere cum carnibus sed super terram fundes quasi aquam, ut sit tibi bene et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini. Quæ autem sanctificaverig, et voveris Domino, tolles et venies ad locum, quem elegerit Dominus: et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui : sauguinem hostiarum tuarum [Vulg. [tac. tuarum] fundes in altari: carnibus autem ipse vesceris. [C. LVII.] Observa et audi omnia verba [Vulg. tac. verba et ego]. quæ ego præcipio tibi, ut benc sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quod ingrederis (Vulg. ingredieris) possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum: cave ne imiteris eas, postquam fuerint, te introeunte, subversæ,et requiras cæremonias earum dicens (h. deos earum, dicens): Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam. Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abomi

C

suis, cfferentes filios et filias, et comburentes igni. (C. LVIII.) Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino: nec addas quidquam, nec minuas.

(C. LVI.) Sin autem comedere volueris et te esus D nationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis carnium delectaverit, occide, et comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum comedes [h. Benedictionem Domini, quam

[blocks in formation]

(T. IX, B. LV, Cap .XIII.) Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, et evenerit quod

[blocks in formation]

locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur A tibus quæ sunt super terram. [B. LVII, C. LXIII.] Ne deos alienos quos ignoras, et serviamus eis: non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum annon, in toto corde et in tota anima vestra, (C. LIX.) Dominnm Deum vestrum sequimini et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhærebitis. Propheta autem ille, aut fictor somniorum (h. somniator) interficietur: quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui, (C. LX.) Si tibi voluerit persuadere frater tuus, filius matris tuæ, aut filius tuus, vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoras tu, et patres tui, cunctarum in circuitu gentium, quæ juxta vel procul sunt, ab B initio usque ad finem terræ, non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis, et occultes eum, sed statim interficies. Sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum 1. Lapidibus obrutus necabitur: quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit de terra Ægypti, de domo servitutis: ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciet quidpiam hujus rei simile (h. Hujus rei simile in medio tui) (C. LXI.) Si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos (h. Non habet, dicentes aliquos, sed tantum dicens): Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis tuæ (h. suæ), atque dixerunt: Eamus, el serviamus diis alienis quos ignoratis : quære sollicite et diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam (h. perpetratam in medio tui), statim per- C cuties habitatores urbis illius in ore gladii, ct delebis eam, ac omnia quæ in illa sunt, usque ad pecora. Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes; ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non ædificabitur amplius, et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis, quando audieris vocem Domini Dei tui, custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.

[blocks in formation]

comedatis quæ immunda sunt [h. Non comedatis omne quod abominatum est ]. Hoc est animal quod comedere debetis, hovem, et ovem, et capram, cervum, capream, bubalum, tragelaphum, pygargon, orygem, camelopardalum. Omne animal, quod in duas partes ungulam findit, et ruminat, comedetis. De his autem quæ ruminant, et ungulam non findunt, hæc [Vuly, tac. hæc] comedere non debetis; [Vulg. add. ut] camelum, leporem, chorogrillium : quia ruminant, et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. [C. LXIV.] Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis. Quæ habent pinnulas et squammas, comedite : quæ absque pinnulis et squammis sunt ne comedatis, quia immunda sunt. [C. LXV.] Omnes aves mundas comedite. Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum, ixion, et vulturem ac milvum juxta genus suum: et omne corvini generis, struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum: herodium et cygnum et ibin, ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, onocrotalnm rt charadium, singula in genere suo, upupam quoque et vespertilionem. Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, nec comedetur. Omne quod mundum est, comedite. Quiquid autem morticinum est ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei [h. aut vende externo]: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ. [B. LVIII, C. LXVI.] Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis, qui nascuntur in terra per annos singulos, et comedes in conspectu Domini Dei tui, in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore [C. LXVII ] Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare, vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus: et emes ex eadem pecunia quiquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua; et Levites qui intra portas tuas est: cave ne derelinquas eum, quia [Vulg. qui] non habet aliam partem in possessione tua. [B. LIX.] Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi co tempore [h. In fine anni tertii separabis omnem decimam fructuum tuorum ex omnibus quæ nascuntur tibi eo anno]: et repones intra januas tuas. Venietque Levites, qui aliam non habet

[ocr errors]

partem nec possessiouem tecum, et peregrinus et A in cunctis operibus, quæ agis. [B. LXIV, C. LXXII.]

pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.

[B. LX, C. LXVIII, Cap. XV.] Septimo anno facies remissionem, quæ hoc ordine celebrabitur: Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus re.issionis est Domini. A peregrino et advena exiges [h. Ab externo autem exiges]: civem et propinquum [h. civem et fratrem] repetendi non habebis potestatem. Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem. [B. LXI. C. LXIX. Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quæ jussit, et quæ ego hodie præcipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est. Fonerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo B dominabitur. [B. LXII, C. LXX.] Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ, in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit: non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris. Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. Sed dabis ei: nec ages quidpiam callide in cjus necessitatibus sublevandis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris. Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ : idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versantur in terra. [B. LXIII, C. LXXI,] Cum tibi venditus fuerit frater tuus Heb æus, aut He- C bræa, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum. et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris: sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. Memento quod et ipse servieris in terra Egypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus: et idcirco ego nunc præcipio tibi. Sin autem dixerit: Nolo egredi: eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque in æternum. Ancillæ quoque similiter facies. Non avertes ab eis ocubos tuos, quando dimiseris eos liberos. quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus

In instanti, legitur in Palatin. aliisque mss.

penes Martian., non habet.

De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium [h. tuarum]. In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos, in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua. Sin autem habuerit maculam, et vei claudum fuerit, vel cæcum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo. Sed intra portas urbis tua: comedes illud: tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo. Hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.

[T. X, B. LXV, C. LXXIII, Cap. XVI,] Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis [h. non habet], ut facias Phase Domino Deo tuo, quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. Non comedes in eo panem fermentatum: septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto: ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ. Non apparebit fermentum 2 in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus quod immolatum est vesperi, in die primo mane (a). Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi; sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi, immolabis Phase vesperi ad solis occasum, quando egressus es de Ægypto. Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua. Sex diebus comedes azyma, et in die septimo, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus. [B. LXVI.] Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris. Et celebrabis diem [h. non habet] festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui, et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, et filius tuus, et filia tua, et servus tuus, et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, et advena, ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi, et recordaberis quoniam servus fueris in Egypto: custodiesque ac facies quæ præcepta sunt. [B. LXVII.] Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area tua et torculari fruges tuas, et epulaberis in festivitate

Hebræus habet pa, labboeer, id est, usque mane, quod editi sequuntur: omnes autem mss. ritatis, in die primo mane. Mart.

Mss. Urbinas fermentatum pro fermentum. Tum D Latini nostri codices legunt cum Canone Heb. vepaulo post, in die primo usque mane, cum Vulgatis

ipsoque Hebræo Diɔɔ.

« PoprzedniaDalej »