Obrazy na stronie
PDF
ePub

gionem Argob regni Og in Basan. Cunctæ urbes A omnibus regnis, ad quæ transiturus es. Ne timeas

erant munitæ muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant. muros. Et delevimus cos, sicut feceramus Seon regi Esebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos; jumenta autem et spolia urbium diripuimus. Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem [h. qui erant, in transitu Jordanis]: a torrente Arnon usque ad montem Hermon, quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhæi Sanir: omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan. Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum.

B

C

[B VI.] Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath [h. ecce lectus ejus, ferreus est in Rabbath] filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus [h. ad cubitum viri]. Terramque possedimus [h. Hanc quoque terram, quam possedimus] in tempore illo ab Aroer, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad, et civitates illius dedi Ruben, et Gad. Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og. tradidi dimidiæ tribui Manasse, omnem regionem Argob: cuncta Basan vocatur terra Gigantum. Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi.Nocavitque ex nomine suo Basan, Avoth Jair, id est, Villas Jair [h. non habet, id est, villas Jair], usque in præsentem diem. Machir quoque dedi Galaad. Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra [h. non habet, terra] Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jebboc, qui est terminus filiorum Ammon,et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Chenereth [h. et solitudinem atque Jordanem,et terminum de Chenereth] usque ad mare deserti,quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem. Præcepique vobis in tempore illo dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem, expediti præcedite fratres vestros filios Israel omnes viri robusti, absque uxoribus, et parvulis, ac jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et D in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis, donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit,et possideant etiam ipsi terram, quam daturus est eis trans Jordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. [B. VII.] Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens: Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet

1 Non confinium, sed finium habetur in Canone et aliis mss. antiquioribus, qui legunt sic, medium torrentis et finium : id vero in eumdem sensum recidit. MART.

PATROL. XXVIII.

[h. Ne timeatis] eos. Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis. Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens: Domine Deus [h. Domine, Domine], tu copisti ostendere sorvo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam. Neque enim est alius Deus, vel in cœlo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ. Transibo [h. Transeam, obsecro] igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum, Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi Sufficit tibi : nequaquam ultra loquaris de hac re ad me. Ascende cacumen Phasgæ, oculos tuos circumfer ad occidentem, et aquilonem, austrumque et orientem, et aspice: nec enim transibis Jordanem istum. Præcipe Josue, et corrobora eum, atque conforta : quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. Mansimusque in valle contra fanum Phohor.

[T. III, B. IX, C. XII, Cap. IV.] Et nunc, Israel, audi præcepta et judicia, quæ ego doceo te: ut fa ciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. Non addetis ad verbum quod vobis loquor [h. quod ego præcipio vobis], neque auferetis ex eo : custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis.Oculi vestri viderunt omnia, quæ fecit Dominus contra Beel Phegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri. Vos autem qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem. Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias,sicut mandavit mihi Dominus Deus meus:sic facietis ea in terra,quam possessuri estis : et observabitis et implebitis opere [h. atque judicia, sic ut præcedit mihi Dominus Deus meus, ut faciatis ea in terra quam possessuri estis, et observetis et impleatis opere] hæc est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna [h. gens magna hæc]. Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus [Vulg. tac. Dominus] Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Quæ est enim alia gens sic inclyta, ut habeat cæremonias, justaque judicia,et universam legem [h. juxta universam legem], quam ego proponam hodie ante oculos vestros [h. ante conspectum vestrum]?[B. X.] Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos:diem [Vulg.a die] in quo steti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens

Congrega ad me

Ms. Urbinas, dedit terram Galaad. Mox Palat. aliique penes Martian. mss., finium pro confinium habent.

15

populum, ut audiant sermones meos, et discant ti- A men toto corde quæsieris, et tota tribulatione [h.

B

mere me omni tempore quo vivunt in terra, do-
ceantque filios suos. Et accessistis [h. Et accessistis
et stetistis] ad radices montis, qui ardebat usque ad
cœlum erantque in eo tenebræ, nubes, et caligo.
Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis.
Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus
non vidistis. Et ostendit [h. Et annuntiavit] vobis
pactum suum, quod præcepit, ut faceretis, et [h.
non habet, et] decem verba, quæ scripsit in duabus
tabulis lapideis. Mihique mandavit in illo tempore,
ut docerem vos cæremonias et judicia, quæ facere
deberetis in terra quam possessuri estis. Custo-
dite igitur sollicite animas vestras. [B. XI, C. XIII.]
Non vidistis aliquam similitudinem, in die qua lo-
cutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis:
ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudi-
nem, aut imaginem masculi vel feminæ [h. scul-
ptam similitudinem idoli, imaginem masculi, vel
feminæ, similitudinem omnium jumentorum quæ
sunt super terram, vel avium sub colo volantium,
atque reptilium quæ moventur in terra, sive pis-
cium, qui sub terra morantur in aquis. [B. XII.]
Ne forte [h. Et ne forte) elevatis oculis ad cœlum,
videas solem et lunam,et omnia astra cœli,et errore
deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus
Deus tuus in ministerium cunctis gentibus,quæ sub
cœlo sunt [h.quæ divisit Dominus Deus tuus cunctis
gentibus quæ sub cœlo sunt]. Vos autem tulit Domi-
nus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet
populum hæreditarium, sicut est in præsenti die.
[B. XIII, C. XIV] Iratusque est Dominus contra
me propter sermones vestros, et juravit ut non trans-
irem Jordanem, nec ingrederer terram optimam,
quam daturus est vobis [h, vobis in hæreditatem].
Ecce morior in hac humo, non transibo Jordanem:
vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.
Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui,
quod pepigit tecum: et facias tibi sculptam simi-
litudinem eorum quæ fieri Dominus prohibuit :
quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus
æmulator. [B. XIV.] Si genueritis [h. Cum genue-
ritis] filios ac nepotes, et morati fueritis in terra,
deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem,
patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut
eum ad iracundiam provocetis: testes invoco hodie
cœlum et terram, cito perituros vos esse de terra, D
quam, transito Jordane, possessuri estis. Non habi-
tabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Domi-
nus, atque disperget in omnes gentes, et remane-
bitis pauci numero [Vulg. tac, numero] in nationi-
bus, ad quas vos ducturus est Dominus. Ibique
servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt,
ligno et lapidi, qui non vident, non audiunt, non
comedunt,non odorantur.[B.XV.] Cumque quæsie-
ris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si ta-

1 Præter unum habent exemplaria quædam mss.;in aliis legitur juxta scholion marginale Canonis.MART.

C

Si tamen toto corde et animo quæsieris eum... tribulatio h...[ animæ tuæ. Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum,et audies vocem ejus.Quia Deus misericors, Dominus Deus tuusest: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit [h. quod juravit] patribus tuis. [B. XVI, C. XV.[ Interroga de diebus. antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram,a summo cœli usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res,aut unquam cognitum est,ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti [h. et vixit]: si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa, atque portenta, per pugnam, et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones, juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Egypto, videntibus oculis tuis: ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter unum [h. præter eum]. De cœlo te fecit audire vocem suam, ut doceret te: et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis, quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto, ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die. Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo, quod Dominus ipse sit Deus in cœlo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. Cu. stodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi [h. præcipio tibi hodie]. et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

[B. XVII, C. XVI. Tunc separavit Moses tres civitates trans Jordanem [h. in transitu Jordanis] ad Orientalem plagam, ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum,nec fuerit ei ini. micus ante unum et alterum diem [h. nec fuerit ei inimicus ab heri et nudius tertius], et ad harum aliquam urbium possit evadere: Bosor in solitudine, quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben:et Ramoth in Calaad, quæ est in tribu Gad : et Golan in Basan, quæ est in tribu Manasse. [C. XVII ] Ista est lex, quam proposuit Moses coram filiis Israel, et hæc testimonia et cæremoniæ atque judicia quæ locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de Egypto, trans Jordanem [b. in transitu Jordanis] in valle contra fanum Phobor in terra Seon regis Amorrhæi, qui habitavit in Esebon, quem percussit Moses, filiique Israel egressi ex Ægypto. Possederuntque terram ejus,et terram

Alius est sensus et interpunctio in editis atque in Inss. codicibus. Solus Canon veritatis Hebraicæ,

Og regis Basan, duorum regem Amorrhæorum, qui A Non occides. (7. P.) Neque 'mechaberis. (8 P.) erant trans (h. in transitu) Jordanem ad solis or- Furtumque non facies. (9 P.) Nec loqueris contra tum: ab Aroer, quæ sita est super ripam torren tis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon, omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.

B

Vocavitque Moses omnem Israelem, et dixit ad eum (h. ad eos): Audi, Israel, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete. Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb. Non cum patribus nostris iniit pactum (h. pactum hoc), sed nobiscum qui impræsentiarum sumus, et vivimus. Facie ad faciem locutus est nobis in nonte de medio ignis. Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus. Timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem, et ait : (B. XVIII.) Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Egypti, de domo servitutis. (1 Præc) Non habebis deos alienos in conspectu meo. (2 Præc.) Non facies tibi sculptile, nec (h. non habet nec) similitudinem omnium, quæ in cœlo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra. Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa (h. Non habet multa) millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea. (3. Præc.) Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra (h. non assumes nomen Domini Dei tui in vanum): quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit. (4. Præc.) Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus. Sex diebus operaberis, el facies omnia opera tua. Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui (h. Septimus dies Sabbati est Domini Dei tui). Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu. Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi (h. Id- D circo præcepit tibi Dominus Deus tuus), ut observares diem sabbati. (5. Præc.) Honora patrem tuum et matrem, sicut præcipit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. (6 Præc.)

isto in loco, velut in aliis sexcentis, fontis sui sensum fideliter reddit. MART.

- Nostri mss. Filii quoque Israel, etc., cum Vulgatis.

Editi, cum aliquot recentioribus mss. addunt bæc verba, quæ præcepit tibi Dominus: sensum quoque ejusdem versus aliter exprimunt: sed planior est ac dilucidior in Canone et aliis mss. opti

C

proximum tuum falsum testimonium. (10 P.) Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa quæ illius sunt. (C. XVIII.) Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in montem de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius, et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum, et majores natu, atque dixistis: Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam. Vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo. Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei (h. Quæ est omnis caro quæ audivit vocem Domini) viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere ? Tu magis accede, et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea. (C. XIX.) Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi hujus, quæ locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti. Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore (h. cunctis diebus), ut bene sit eis, et filiis eorum in sempiternum? Vade, et dic eis: Revertimini in tentoria vestra. Tu vero hic sta mecum, et loquar tib omnia mandata, et cæremonias atque judicia: quæ docebis eos, ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem. Custodite igitur, et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram: sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis. Ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.

(B. XX, Cap. VI.) Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam, ut timeas Dominum Deum tuum,et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui. Audi, Israel, et observa ut facias 1; et bene sit tibi, et multipliceris amplius (sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi 2 in

mæ notæ. Arabs Interpres favet lectioni nostræ ; habet enim, in regione manante lacte et melle. MART.

Iterum plus habent cum Vulgata lectione mss. nostri, observa quæ præcepit tibi Dominus, et bene,

etc.

2 Urbinas mss., Deus patrum tuorum, dare tibi terram lacte et melle manantem. Mox Palatin.:

et fecerimus omnia præcepta ejus (h. hæc) coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.

terra lacte et melle manante. (T. V, C. XIX.) Audi, A rimus,
Israel: Dominus Deus noster, Deusunus 1(h. Audi,
Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus) est.
Et diliges Dominum Deum tuum ex tote corde tuo,
et ex tota anima tua, et ex tola fortitudine tua.
Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie,
in corde tuo et narrabis ea filiis tuis, et medi-
taberis 1, sedens in domo tua, et ambulans in iti-
nere, dormiens atque consurgens. Et ligabis ea
quasi signum in manu tua, eruntque, et movebun-
tur inter oculos tuos (h. ut signum super manum
tuam, eruntque phylacteria inter oculos tuos),
scribesque ca in limine et ostiis domus tuæ (h. su-
per postes domus tuæ et in januis tuis). Cumque
introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro
qua juravit patribus tuis. Abraham, Isaac, et Jacob,
et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas
non ædificasti, domos plenas cunctarum opum, quas
non extruxisti (h. quas non implesti), cisternas
quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plan-
tasti, et comederis, et saturatus fueris: cave dili-
genter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de
terra Egypti, de domo servitutis. (C. XX.) Do-
minum Deum tuum timebis, et ipsi servies 2, ac per
nomen illius jurabis. (C. XXI.) Non ibitis post
deos alienos cunctarum gentium quæ in circuitu
vestro sunt: quoniam Deus æmulator, Dominus
Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor
Domini Dei tui contra te, et auferat te de superfi-
cie terræ. (B. XXI, C. XXII.) Noo tentabis Domi-
num Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis
(h. Non entabitis Dominus Deum vestrum, sicut
tentastis in tentationibus). Custodi præcepta Do-
mini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas
præcepit tibi, et fac quod placitum est et bo-
num in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et in-
gressus possideas terram optimam, de qua juravit
Dominus patribus tuis, ut deleret omnes inimicos
tuos coram te, sicut locutus est. (B. XXII.) Cum
interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi
volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judi-
cia, quæ præcepit Dominus Deus noster vobis ? di-
ces ei: Servi eramus Pharaonis in Egypto, et
eduxit nos Dominus de Egypto in manu forti:
fecitque (h. deditque signa atque prodigia magna
et pessima in Egypto contra Pharaonem, et om-
nem domum illius, in conspectu nostro (h. ante
oculos nostros), et eduxit nos inde, ut introductis
daret terram, super qua juravit patribus nostris.
Præcepitque nobis Dominus, ut faciemus omnia le-
gitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum,
ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut
est hodie. Eritque nostri misericors, si custodie-

Dominus unus est, pro Deus, etc., juxta scholiastæ annotationem.

1 Omnes mss. Bibliorum codices ita legunt, uno excepto Corbeiensi, num. 1, qui legit. Dominus unus est, juxta annotationem marginalem Canonis, e quo

(B. XXIII, C. XXIII, Cap. VII.) Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hetthæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Evæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te: tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum, neque sociabis cum eis conjugia. (B. XXIV.) Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo quia seducet filium tuum, ne sequatur B me, et ut magis serviat diis alienis. Irasceturque furor Domini, et delebit te cito. (B. XXV.) Quin potius hæc facietis eis: Aras eorum subvertite, confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite. Quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. (B. XXVI.) Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores: sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum quod juravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti. Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus, in mille generationes, et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur. (B. XXVII, C. XXIV.) Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias. Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum, et misericordiam quam juravit patribus tuis, et diliget te ac multiplicabit benedicetque (h. et diliget te, benedicet, ac multiplicabit), fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis, ut daret eam tibi. Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis, Dutriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. Auferet Dominus a te omnem languorem: et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. (C. XXV.) Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui. Si di

C

in hunc cod. multa fluxisse nobis constat. MART. 2 Vulgati libri addunt, in eis.

3 Ita Canon et antiquiores mss. codices. Alii habent ipsi soli servies, juxta quod scriptum est Matth. iv, 10. MART.

xeris in corde tuo: Plures sunt gentes istæ quam A comedes panem tuum, et rerum omnium abun

ego quomodo potero delere (h. ejicere) eas? noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis, plagas (h. tentationes) maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus. Sic faciet cunctis populis, quos metuis. (B. XXVIII.) Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes, atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint. Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est. (B. XXIX.) Deas magnus et terribilis: ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris delere eas pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ (h. agri). Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo, et interficiet illos donec penitus deleantur. Tradet reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cœlo: nullus poterit resistere tibi (h. id conspectu tuo), donec conteras eos. Sculptilia eorum (h. Sculptilia deorum)igne combures (B. XXX.) Non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini Dei tui. Nec inferes quidpiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, qui anathema est.

dantia perfrueris ; cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur: ut cum comederis et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi. (B. XXXIV. C. XXXVII.) Observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, ne postquam comederis et satiatus fueris domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis, habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam, elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit le de terra Ægypti, de domo servitutis, et ductor tuus fuit in solitudine magra atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, scorpio ac diB psas, et nullæ omnino aquæ: qui eduxit rivos (h. aquam) de petra durissima, et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui. (C. XXVIII.) Ne diceres in corde tuo: Fortitudo mea et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt sed recorderis Domini Dei, quod ipse tibi vires præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies. Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas. Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.

(B. XXXI. C. XXVII, Cap. VIII.) Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, in- C gressique possideatis terram pro qua juravit Dominus patribus vestris. Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis (h. ecce quadraginta annis) per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. (B. XXXII., Afflixit te penuria (h. Afflixit te et esurire te fecit), et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu, et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini'. (B. XXXIII.) Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes luus non est subtritus, en quadragesimus annus est. Ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit homo filium D suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te, ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum. Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum (h. torrentium) aquarumque et fontium: in cujus campis et montibus erumpunt flluviorum abyssi: teriam frumenti, hordei, ac vinearum, in qua ficus, et mala grata, et oliveta nascuntur: terram olei ac mellis. Ubi absque ulla penuria (h. egestate)

1 Hic quoque legunt editi ac mss. aliquot libri juxta quod scriptum reperitur Matthæi quarto capite. Cæterum in Hebræo et Samaritano habet 17,

(T. VI, C. XXIX. Cap. IX.) Audi, Israel: Tu transgrederis (Vulg. transgredieris) hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes et ingentes et ad usque muratas populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti, et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere (h. Quos tu novisti et audisti. Quis stabit coram filiis Enac ?] [B. XXXV.] Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens [h. non habet atque consumens], qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locatus est tibi. [B. .XXXVI, C. XXX.] Ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo [cum expule rit eos Dominus Deus tuus ante conspectum tuum] :Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes. Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui,ingrederis ut possideas terras earum: sed quia illæ egerunt impie, intreunte te, deletæ sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Jacob. Scito igitur quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram

Adonai, sive Jehovah, quod interpretatur Domini,
non Dei, MART.
Ms. Urbinas ex ore Dei cum vulgatis.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »