Obrazy na stronie
PDF
ePub

(B. LXIX.) Profectique de montibus Abarim, trans- A cens: Hæc est (Vulg. erit) terra,, quam possidebitis ierunt ad campestria Moab, super Jordanem contra Jericho. Ibique castrametati sunt de Beth- Isimoth usque ad Abelsattim in planioribus locis Moabitarum (h. in planitie Moabitarum), ubi locutus est Dominus ad Mosen: (C. LXXXIX.) Præcipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, disperdite cunctos habitatores regionis illius: confringite titulos, et statuas comminuite,atque omnia excelsa vastate, mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem, quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis augustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur (h. Per tribus familiarum vestrarum hæreditatem capietis.). Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ (h. a facie vestra): qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanccæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ, et quiquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.

sorte, et quam jussit Dominus dari nove tribubus, et dimidiæ tribui. Tribus enim filiorum Ruben per familias et et tribus filiorum Gad juxta cognitionum numerum, media quoque tribus Danasse, id est, duæ semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra ad Jericho orientalcm plagam. Et ait Dominus ad Mosen: (B. LXXI, C. XCI.) Hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et singuli principes de tribubus singulis, quorum ista sunt vocabula de tribu Juda, Chaleb filius Jephonne. De tribu Simeon, Samuel filius Amiud. De tribu Benjamin, Elidad filius Chiselon. De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli (h. dux Bocci. Sic ab hinc per singulas tribus). Filiorum Joseph de B tribu Manasse, Hanniel filius Ephod. De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan. De tribu Zabulon Elisapham filium Pharnach. De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Azan. De tribu Azer, Ahiud filius Salomi. De tribu Nephthali, Phedael filius Ammiud. Hi sunt, quibus præcepit Dominus ut dividerent filiis Israel terram Chanaan.

[ocr errors]

(T. XIX, B. LXX, Cap. XXXIV.) Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Præcipe filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom, et habebit terminos contra orientem mare salsissimum. Qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Sinna, et perveniant a Meridie usque ad Cades-Barne 'unde egredientur confinia ad villam nomine (h. non habet) Adur, et tendent usque ad Esemona. Ibitque per gyrum terminus ab Esemona usque ad torrentem Egypti, et maris Magni littore finietur. Plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet, et ipso fine claudetur. Porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem altisssimum (h. montium) a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada: ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erant termini in parte aquilonis. Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama, et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphim (h. ad orientem): inde pervenient contra Orientem a mare Chenereth, et tendent usque ad D Jordanem, et ad ultimam salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu. (C. XC.) Præcepitque Moses filiis Israel, di

1 Hoc modo legitur ex Hebræo textu hodierno: mss. autem omnes post Septuaginta sic legunt : et perveniant in Meridiem usque ad Cades-Barne. MART.

— Palatin. ms.: In Senna et perveniant in Meridiem usque, etc. Urbinas, In Semnam, et perveniant ad meridianam, usque, etc.

2 Hebræus non habet vocem Daphim, et in veteri ms. codice Latino additum illud verbum reperi.

(C. XCII, Cap. XXXV.) Hæc quoque locutus est Dominus ad Mosen (h. Et locutus est Dominus ad Mosen) in campestribus Moab super Jordanem, contra Jericho : Præcipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis: quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur. Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter duo millia: ad mare quoque, quod respicit Occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur. Eruntque urbes in medio, et foris suburbana. (B. LXXIII.) De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis. Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israel, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores. Singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis. (T. XX, B. XCIII.) Ait Dominus ad Mosen: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fude

[blocks in formation]

:

urbes suas reverti potuerunt: (h. quia morietur. Non accipietis pretium ab exsulibus et profugis, ut ante mortem pontificis in urbes revertantur. Ne) polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore, maculatur nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. Atque ita emundabitur vestra possessio, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel.

rint: in quibus cum fuerit profugus, cognatus oc- A et profugi ante mortem pontificis nullo modo in cisi eum non poterit occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur (h. ad judicium). De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur, tres erunt trans Jordanem et tres erunt in terra Chanaan, tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit. Si quis ferro (h. Si quis vase ferri) percusserit et mortuus fuerit qui percussus est: reus erit homicidii, et ipse morietur. Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit: similiter punietur. (h. Si lapidem incusserit et mortuus fuerit qui percussus est lapisque... magnitudinis... ejus mag... interierit, percussor morte morietur... serit quod tantæ..nis ut ad æstima... ejus magnitud. erit, percussor h. morietur). Si ligno percussus interierit: percussoris sanguine vindicabitur. (C. XCIV.) Propinquus occisi homicidam interficiet statim ut apprehenderit eum interficiet. Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias: aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit; percussor, homicidii reus erit. Cognatus occisi statim ut invenerit eum,jugulabit. (C. XCV.) Quod si fortuitu, absque odio et inimicitiis, quidquam horum fecerit, et hoc, audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata : liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. Si interfector extra fines urbium, quæ exsulibus deputatæ sunt, fuerit inventus, et percussus ab eo, qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit. Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus (h. habet, in cunctis generationibus et habitationibus) vestris. Homicida sub testibus punietur: ad unias testimonium nullus condemnabitur. Non accipietis pretium ab eo, qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. Exsules

(C. LXXIV. C. XCVI, Cap. XXXVI.) Accesserunt autem principes familiarum Galaad filii Macchir, filii Manasse de stirpe filiorum (h. Principes familiarum cognatione filiorum) Joseph : locutique sunt Mosi coram principibus Israel, atque dixerunt : Tibi domino nostro præcepit Dominus, ut terram B sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri : quas si alierius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hæreditate minuetur. Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.Respondit Moses filiis Israel, et Domino præcipiente, ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est. Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus: ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum, Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua: et cunctæ feminæ maritos de eadem tribu accipient, ut hæreditas permaneat in familiis: nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant, ut a Domino separate sunt. Feceruntque filiæ Salphaad, ut fuerat imperatum : et nupserunt, Maala, et Thersa, et Egla, et Melcha, et Noha, filiis patrui sui de familia Manasse, qui fuit filius Joseph et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum. Hæc sunt mandata atque judicia, quæ præcepit Dominus per manum Mosi ad filios Israel, in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho.

C

Explicit liber Numerorum,qui Hebraice dicitur Vajedabber.

TITULI LIBRI DEUTERONOMII.

padoces possederunt, et quomodo nuntios direxit ad Seon et Og reges Amorrhæorum,qui cum sprevissent præcepta Domini, adversus ipsos initum est certamen:ipsis duabus semis tribubus possidenda eorum terra fuit tradita.

I.Trans Jordanem populo legem explanat,commemo- D II. Transitum memorat per urbem Har, quam Caprat quemadmodum eos hortatus fuerit,ut prudentes eligerent viros quos judices constituerent; quomodo ad terram promissionis miserit inspectores et quod rebellis exstiterit cuncta populi multitudo:et quod propter delictum eorum etiam ipse Moyses terræ promissionis privaretur introitu Et ubi a Domino præcipitur ne de possessione filiorum Esau et Lot aliquid contingatur.

III. Hortatur populum, ut præcepta et judicia servet ac faciat;nec cæremoniis gentium dediti Dominum offendant: et paterna charitate blanditur nullam

esse tam inclytam gentem, quæ Deo sit proxima. A Quomodo ad montem accesserint, et vocem Dei de medio ignis audierint; ac decalogum in tabulis lapideis digito Dei fuisse conscriptum. Moriturum se dicit. Ne idola faciant commonet, et quia non est alius nisi unus Deus. Commemorat quæ sint civitates separata in præsidia fugitivorum, qui nolentes hominem occiderint.

IV. Accito omni populo dixit se ipsum sequestrem fuisse vel medium, et inter Israelem et Deum, et quæ sint decem verba per ordinem digerit: hortatur custodiant, ne ut trangressores pereant. V. Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est: et diliges Dominum Deum tuum. Hoc semper meditandum : hoc filiis et nepotibus commendandum; non eundum post deos alienos. Non tacenB dum quod servierunt Pharaoni, et septem gentes a Domino exstinguendas esse. Quorum vel filiabus non licet misceri connubio. Non formidandum hostes amplissimos,eo quod Dominus tradat eos. Nihil auri vel argenti de idolis concupiscendum; co quod sit anathema. Commemorat itinera annorum quadraginta per desertum : præstitum man: vestimenta vel supellex cætera nulla vetustate consumpta, pro quibus semper Domini Dei memores esse debeant.

VI. Ubi dicit ingressurum populum terram quam promisit Dominus Deus, et admonet ne justitia sua sibi subjectam vel datam terram fuisse præsumant, maxime quia semper ad iracundiam provocaverunt Dominum, cum vitulum fabricassent, et ob hoc ipse tabulas confregisset, atque pro sce- C lere deprecator accesserit. Deinde in sepulcris concupiscentiæ. De exploratoribus missis ac postea aliis tabulis factis. Arcam fabricatam dicit, et de morte Aaron in monte Hor.

VII.Commonetnihil aliud imperare homini Dominum nisi cuituram suam, et præcepta custodienda: nec sequendum scelus transgressorum. Benedictiones, si obedieris; maledictiones, si neglexeris. VIII. Ubi præcepit judicia, quæ in terra promissionis debeant fieri. Idola confringenda; decimas, et primogenita danda: holocausta offerenda, et sacerdotes non deserendos.

IX. De propheta falso et somniatore. De fratre, filio, amico, et uxore suadentibus ire post idola, lapidibus obruendos esse monet. De discretione anima- D lium, avium, pisciumque mundorum et immundorum. Quid comedere liceat, quidve non liceat. Anno remissionis nihil repetendum ab egeno et paupere, nihil negandum. De Hebræo distracto: de primogenitis reddendis, et sanguis ne comeda

tur.

X. Faciendum pascha, et de ritu solemnitatis ejus.

In judicio personam non accipiendam. Solis et lunæ adoratores lapidibus obruendos. Regem alterius gentis hominem non debere constitui: et Levitas ac sacerdotes decimis et oblationibus esse contentos.

XI. Levitam venientem ex civitate sua in aliam, jure inter fratres Domini debere fungi ministerio. Maleficos auferendos. Prophetam ex eadem gente magnum surgere: falsum autem exstingui debere. Et de legibus quas debeant observare. XII. De progressu bellatorum, quomodo progredi debeant, et exstinctis hostibus quomodo exercitui dividatur præda. De cadavere hominis juxta urbem reperti de muliere pulchra et captiva: de duabus uxoribus et filiis earum. De filio contumace. De peccato gravi : de inventione reddenda: de veste viri et mulieris, et diversis legibus. XIII. De his quæ per somnium contingere solent, et aliæ leges pro justificationibus promulgatæ. XIV. De ingressu terræ promissionis, et quomodo coram sacerdotibus obtinuisse profiteantur. XV. Præcepta custodienda, et maledictiones negligentibus, benedictiones custodientibus, et responsum populi dicentis amen.

XVI,Verba fœderis replicat, et hortatur ne derelicto Domino idola sequantur, vel cæremonias gentium, quarum terram accepturi sunt possidendam. XVII. Centum viginti se dicit annorum: vocat Josue, verbisque corroborat suis,ac prædicit quod terram ipse sorte dividat; legem scripsit, ac sacerdotibus tradidit, eamque congregato populo legit. XVIII. Dominus dicit ad Mosen; Prope sunt dies mortis tuæ, voca Josue ad ostium tabernaculi, et præcipiam ei: apparuitque eis Dominus in columna nubis, et pronuntiat populum idola secuturum. Moyses scribit canticum, et docet filios Israel, ac Levitis præcipit in arcæ latere pro testimonio legem reponendam. Invocat contra eos testes cœlum et terras, quod pereant cum mala patrarint, et cantat præsagum conticum futurorum, in quo ex persona Domini eis improperat dicens: Ubi sunt dii tui, Israel, in quibus confidebas? et cætera mirabiliter tremiscenda.

XIX. Potsquam Moyses omnia carminis verba complevit loquitur ei Dominus eadem die: Ascende in montem Nebo, et morere, et jungere populis tuis, Et antequam ascenderet, universum Israel per singulas tribus benedixit, ascensoque vertice montis, universam terram promissionis aspexit, ad quam pro contradictione et exacerbatione aquarum contradictionis intrare non potuit: ibique describitur mortuus, et incognitum esse ejus sepulcrum, ac talem ultra in Israel non surrexisse prophetam.

BREVES LIBRI DEUTERONOMII.

I. De Judicibus,

II. Commemoratio explorationis terræ.

III. Commemoratio filiorum Esau.
IV. Commemoratia Moabitarum.

V. Commemoratio pugnæ Israel adversus Seon et Og

reges.

VI De lecto ferreo Og.

VII. De Josue.

VIII. Moyses de se loquitur.

IX. De justitia, et judicio servando.

X. De filiis legem docendis.

XI. Nullum similitudinem faciendam.

XII. Solem et lunam et stellas non adorandum.

XIII. Ubi dicit Moyses quod merito populi ei Dominus indignatus sit.

XIV. Comminatio ad filios Israel.

XV. Exhortatio post comminationem.

XVI. Commemoratio virtutum.

XVII. Civitates refugii cum omnibus suis. XVIII. Decalogi commemoratio.

XIX. Quis dabit eis cor sic esse ut timeant me.
XX. De præceptis observandis.
XXI. Dominum non contemnendum.

XXII. Filius instruendos esse.

XXIII. De gentibus Chananæorum perdentis, et tes-
tamentum cum eis non disponendum.
XXIV. Filias gentium non accipiendas.
XXV. Aras confringendas.

XXVI. Non propter multum elegisse Deum Israel.
XXVII. Promissio bonorum, si obedierint filii Israel
Domino.

XXVIII. De vespis.

XXIX. Non semel gentes perire propter bestias. XXX. Aurum et argentum idolorum gentium non concupiscendum.

XXXI. Redditio causæ, quare populus diu tentatus sit.

XXXII. Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.

XXXIII. De vestibus non tritis.

XXXIV. Ne ditatus deserat Dominum Deum suum. XXXV. Deus ignis devorans.

XXXVI. Populum non propter justitiam accepisse commemorat. Jejunium Mosi XL dierum. XXXVII. Commemoratio vituli.

A XLIV. Dathan et Abiron commemoratio. XLV. Definitio terræ, vel laudatio.

B

C

XLVI. Si auditu audieris Dominum, dabit pluviam tempore suo.

XLVII. Ne cum repleti fuerint, deserant Dominum, et contineat cœlum, et non sit pluvia. XLVIII. Filios semper docendos.

XLIX. De fortitudine Dei supra gentes terrendas. L. De benedictione et maledictione.

LI. Item de idolo confringendo.

LII. In uno loco sacrificandum.

LIII. Sacrificia et omnia vota non nisi ubi templum fuerit, celebranda.

LIV. Levitas non deseri in votis, et sanguinem non manducandum.

LV. De propheta si surrexerit, et suadentibus ad idola.

LVI. Supra mortuum non decalvandum.

LVII. De pecoribus mundis, et non comedendis. LVIII. Decimas in templum offerendas.

LIX. In voti solutione Levitam non prætermittendum.

LX. Remissionis præceptum.

LXI. Si aure audieritis nomen Dei vestri.
LXII. De gentibus proximis.
LXIII. De servo Hebræo.
LXIV. De primitiis pecorum.

LXV. Quare pascha et azyma manducetur.
LXVI. De Pentecoste.

LXVII. Festa Tabernaculorum.

LXVIII. Non apparebis in conspectu Domini tui

vacuus.

LXIX. Judices constituendi, ut judicent justa.
LXX. Immaculata offerenda hostia.

LXXI. Non parcendum idola ac sidera colentibus LXXII. In duobus vel tribus testibus constare omnia.

LXXIII. Si verbum judicis defecerit, et ambiguum aliquid fuerit.

LXXIV. De sacerdote et judice audiendo.

LXXV. De præponendis principibus.

LXXVI. De partibus præstandis sacerdotibus ex sacrificiis

LXXVII, Devita si de commoratione sua in Jerusalem venire voluerit.

LXXVIII. De auguriis et incantatoribus et malefi

XXXVIII. Commemoratio iræ Domini adversus po-
pulum et Aaron, propter vitulum, et item secundi D cis.
jejunii quadraginta dierum.

XXXIX. Commemoratio tabularum secundarum.
XL. Quid Dominus Deus tuus exquirit a te, Israel.
XLI. Celum cœli et omnia Domini Dei tui sint.
XLII. Duritiam cordis circumcidendam.
XLIII. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli
servies.

LXXIX. Prophetam suscitari in populo.

LXXX. Quomodo verbum agnoscitur an Domini sit. LXXXI. De civitatibus refugii.

LXXXII. Non transferendos terminos.

LXXXIII. De teste iniquo: in ore duorum vel trium stabit omne verbum.

LXXXIV. Oculum pro oculo.

LXXXV. Exhortatio in pugna.

LXXXVI. De ligno fructifero non excidendo in obsidione civitatis.

LXXXVII. De occiso a latrone.

LXXXVIII. De muliere captiva, si uxor fuerit facta. LXXXIX. De duabus uxoribus.

XC. De filiis non dicto audientibus.

XCI. De crucifixo.

XCII. De pecore proximi.

XCIII. De veste viri, et mulieris.

XCIV. De nido.

XCV. De balteo domus.

XCVI. De vinea non seminanda.

XCVII. De asina et vitulo.

XCVIII. De lino et lana et opertorio.

XCIX. De projicienda uxore, si virgo inventa non fuerit.

C. De adulterio, vel virgine sponsata.

CI. De virgine vim passa in agro.

CII. De nuditate uxoris patris non nudanda.
CIII. De abciso et fornicario.
CIV. De polluto fluente semine.

CV. De servo non tradendo.

CVI. Non fornicari filios Israel.

CVII. De pretio fornicariæ, et canis non offerendo. CVIII. Usuræ non dandum.

[blocks in formation]

A CXVI. De Maria.

B

CXVII. De pignore reddendo. CXVIII. De mercede mercenarii. CXIX. Non mori patres pro filiis. CXX. De judicio pupilli et viduæ. CXXI. De messe.

CXXII. De oliva et vindemia.

CXXIII. De plagis peccatori quadraginta imponen

dis.

CXXIV. De bove triturante.

CXXV. De suscitando defuncti semine.

CXXVI. De uxore rixantis.

CXXVII. De pondere.

CXXVIII. De Amalec.

CXXIX. De primitiis terræ.

CXXX. Quod Israel Dominum Deum elegerit. CXXXI. De lapidibus scribendis et statuendis. CXXXII. Ubi dicit, maledictus qui dormierit cum

uxore patris sui, vel qui fecerit sculptile, etc. CXXXIII. Item benedictio.

CXXXIV. Et erit vita tua pendens ante oculos tuos. CXXXV. Commemoratio præstitorum, quæ neque

cor, neque oculos, neque aures habuerint, ut cognoscerent, et de vestibus et calceamentis quadraginta annis.

CXXXVI. Quæ absconsa sunt Deo, quæ manifesta sunt vobis.

CXXXVII. De vita et morte ante te.

CXXXVIII. Testatio.

CXXXIX. Jesu destinavit Moyses.
CXL. Canticum Moysi.

C CXLI. Loquitur Moyses ad populum, et ascendit

ad montem.

CXLII. Benedictio Moysis super populum.

CAPITULA LIBRI ELLE ADDABARIM QUI GRÆCE DICITUR DEUTERONOMIUM.

I. Verba quæ locutus est Moyses omni Israel quadragesimo anno in eremo post occisionem Seon et Og regum, per omnia quæ præcepit illi Deus in Horeb.

II. Dixit Moyses ad populum in tempore illo: Non potero solus sufferre vos, et ordinavi vobis viros sapientes, qui præessent vobis.

III. Tollentes se de Horeb, ambulaverunt per om

nem eremum.

IV. Accessistis ad me, et dixistis: Mittamus viros ante nos, et feci secundum hoc verbum.

V. Et noluistis ascendere, neque credidistis verbo Domini.

VI. Et dixi vobis: Dominus Deus præcedet vos, et non credidistis.

VII. Murmurastis et exacerbatus est Dominus, et juravit non intraturos vos in terram illam bonam, nisi Chaleb et filios ejus.

VIII. Et mihi iratus est Dominus causa vestri dicens: Nec tu intrabis ibi, sed Jesus filius Nave intrabit ibi, et filii eorum, quos dixerunt captivos futuros.

IX. Et contra mandatum ascendistis in montem, et exivit Amorrhæus, et persecutus est vos. D X. Similiter decurrit per singula, et dinumerat universa magnalia Dei, et virtutes quibus præibat eos Deus, et quomodo aluit eos in deserto per quadraginta annos, et quæ fecit Deus duobus regibus Seon et Og.

XI. Et precatus sum Dominum in tempore illo, et despexit me causa vestri.

XII. Hic iterum astringit ne discedant a mandatis. XIII. Videte ne faciatis vobis sculptile, similitudi

nem omnis hominis, aut pecoris, aut alicujus rei, quæ sunt super terram,aut in cœlo, aut in mari. XIV. Dominus iratus est mihi propter vos, et non

« PoprzedniaDalej »