Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

eum Mosi et Aaron et universæ multitudini. Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. Dixitque Dominus ad Mosen: Morte moriatur homo iste, obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. Cumque eduxissent eum foras, obruerunt [Vulg. add. eum] lapidibus, et mortuus est sicut præceperat Dominus. [B. XL, C. XLVII.] Dixit quoque Dominus ad Mosen: Loquere filiis Israel, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes [h. per generationes suas, ponentes, etc.] In eis vitas hyacinthinas: quas cum viderint, recordabuntur [Vulg. recordentur] omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas,et oculos per res varias fornicantes: sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo. Ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Egypti, ut essem vester Deus [h. Ego Dominus Deus vester].

habet] conspersam oleo, quod mensuram habebit A nem colligentem ligna in die Sabbati, obtulerunt quartam partem hin, et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum, sive in victimam. Per agnos singulos et [h. et per singulos] arietes erit sacrificium simile duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin et vinum ad libamentum tertiæ partis hin [Vulg. tac. hin] ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino. Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum, vel pacificas victimas, dabis per singulos boves simile tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensura hin, et vinum ad iba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino. Sic facies per singulos boves et arietes et agnos et hædos. Tam indigenæ, quam peregrini eodem ritu offerent sacrificia. Unum præceptum erit atque judicium (h. legitimum unum et judicium unum] tam vobis quam advenis terræ {B. XXXVIII, C. XLIII]. Locutus est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis, ita et de pulmentis [h. de farina conspersa] dabitis primitiva Domino [h. a generatione et generationibus vestris]. [C. XLIV.] Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum,quæ locutus est Dominus ad Mosen,et mandavit per eum ad vos, a die, qua cœpit jubere et ultra, oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificium ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato, et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo: et dimittetur universæ plebi filiorum Israel, et advenis, qui peregrinantur inter vos [Vulg.eos]: quoniam culpa. est omnis populi per ignorantiam. Quod si anima. una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo, et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi. Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes. [C. XLV.] Anima vero, quæ per super- D biam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. [B. XXXIX, C. XLVI]. Factum est autem cum essent filii Israel in solitudine, et invenissant homi

Hebræus hodiernus non habet, Per singulos arietes, etsi scholion moneat. Syrus tamen eodem modo legit, id est, pro ariete uno, quod significat per singulos arietes. MART.

Hic τελείαν στίγμην apponit Urbinas ms. su

[T. X, B. XLI, Cap. XVI.] Ecce autem Core filius Isaac, filii Caath, fili Levi, et Dathan atque Abiram filii Eliab, On quoque filius Pheleth de filiis Ruben, surrexerunt contra Mosen, aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur. Cunque stetissent adversum Mosen et Aaron, dixerunt Sufficiat vobis: quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus [h. in medio eorum Dominus] : Cur elevamini super populum Domini? Quod cum audisset Moses, cecidit pronus in faciem [h. cecidit super facies], locutusque est Cad Core et ad omnem multitudinem: Mane,inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei. Hoc igitur facite Tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum : et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino et quemcunque elegerit, ipse erit sanctus multum erigimini, filii Levi. Dixitque rursum ad Core Audite, filii Levi: Num parum vobis est, quod separavit vos Deus Israel ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et ut staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei [h. ei, id est, populo]? Idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum? Misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Eliab. Qui responderunt: Non venimus. Numquid parum est tibi [h. non habet] quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres nos in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et

perioribus nectens verba per agnos singulos. Legitque: Et arietis erit sacrificium simile: quæ licet temeritatem critici antiquarii redoleant, minime pigeat novisse.

[ocr errors]

dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum, A tivit) illos cum tabernaculis suis et universa suban et oculos nostros vis eruere? Non venimus [h. non enim induxisti nos in terram quæ fluit rivis lactis et mellis, nec dedisti nobis possessiones agroram, et vinearum. Etiamsi oculi virorum illorum eruerentur, non veniemus]. Iratusque Moses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum: tu scis quod ne asellum quidem unquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum : dixitque ad Core Tu et omnis congregatio tua stałe seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separation. Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, afferentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thnribulum suum. Quod cum fecissent, stantibus Mose et Aaron, et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini. (B. XLII.) Locutusque Dominus ad Mosen et Aaron, ait: Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam. Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet (h. contra omnes indignaberis)? Et ait Dominus ad Mosen : Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core, Dathan et Abiram : Surrexitque Moses, et abiit ad Dathan et Abiram : et sequentibus eum senioribus Israel, dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum (h. istorum), et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum, cum uxoribus et liberis, omnique frequentia. Et ait Moses : In hoc scietis, quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio corde ea protulerim. Si consueta hominum moarte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et cæteri visitari solent, non misit me Dominus: sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis, quod blasphemaverint Dominum. Confestim igitur ut cessavit loqui, disrupta est terra sub pedibus eorum et aperiens os suum, devoravit (h. deglu

H. Cumque congregaretur multitudo populi adversus Mosen et Aaron, aspexerunt ad tabernaculum fœderis, et ecce operuit illud nubes, et apparuit gloria Domini. Quod postquam ingressi sunt Moses et Aaron, locutus est Dominus ad Mosen dicens : Recedite de medio hujus multitudinis, repente devorabo eos. Ceciderunt Moses et Aaron proni in terram. MART.

- Hebr. Scholion ita habet: « Cumque congregaretur multitudo populi adversus Mosen et Aaron, aspexerunt ad tabernaculum fœderis, et ecce operuit illud nubes, et apparuit gloria Domini. Quod postquam ingressi sunt Moses et Aaron, locutus est Dominus ad Mosen dicens: Recedite de medio hujus multitudinis, repente devorabo eos. Ceciderunt Moses et Aaron proni in terram.» Martianæus quoque ad hunc locum, incendium pro plaga dici

C

D

stantia (Vulg. add. eorum), descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicentes: Ne forte et nos terra deglutial. Sed et ignis egressus a Domino, interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. Locutusque est Dominus ad Mosen dicens: Præcipe (h. dic) Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt in mortibus peccatorum, producatque ea in laminas (h. Et eamdem thuribula peccatorum producat in laminas), et affigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israel. Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari, ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Mosen. Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Mosen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini.Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret, Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod postquam2 ingressi sunt, operuit nubes tabernaculum (Vulg. tac. tabernaculum). et apparuit gloria Domini. Dixitque Dominus ad Mosen 3: Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. (B. XLIII, C. XLVIII). Cumque jaceret in terra, dixit Moses et Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum ut roges pro eis: jam enim egressa est ira (h. indignatio) a Domino, et plaga desævit. Quod cum fecisset Aaron, et cucurisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium. abstulit thymiama : et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga (h. incendium) cessavit. Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim milia hominum, et septingenti absque his qui perierant in seditione Core. Reverex historia contextu magis probat hic atque inferius.

2 Urbinas ms., quia postquam, etc.

2 De suo addit idem ms., et Aaron.

Monet nos marginalis isthæc adnotatio, pro plaga in Hebræo haberi incendium. Id vero certum esse comprobatur, si scripturæ præsentis sensum attendamus, non verba; nam verbum hebraicum est,maggepha, quod significat plagam ac percussionem quamlibet, pro qualitate autem hujus loci determinatur ad significandum incendium, quo vastabatur multitudo filiorum Israel, ut dicitur versu superiori. MART.

Codices omnes, quod ad hunc locum consuluimus, absque habent pro cum. Notatum et Hebræo scholiastæ ita sua tempore prætulisse Latinos codices, quos nostros vocat.

susque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi A custodite sacerdotium vestrum ; et omnia quæ ad fœderis postquam quievit interitus,

(B. XLIV, C. XLIX, Cap. XVII.) Et locutus est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim (h. et sint virgæ duodecim), et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ. Nomen autem Aaron erit in tribu (h. in virga) Levi, et una virga cunctas eorum (Vulg. seorsum) familias continebit,ponesque eas in tabernaculo fœderis,coram testimonio, ubi loquar ad te. Quem ex his elegero, germinabit virga ejus, et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant. Locutusque est Moses ad filios Israel: et dederunt, ei omnes principes virgas per singulas tribus: fue- B runtque virgo duodecim cum (h. cum. Nostri, absque) virga Aaron 1. Quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii, sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domoLevi, et turgentibus gemmis, eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt (h. qui in amygdalas deformati sunt). Protulit ergo. Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel videruntque, et receperunt singuli virgas suas. Dixitque Dominus ad Mosen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum (l'ulg. add. Israel), et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur. Fecitque Moses sicut præceperat Dominus. Dixerunt autem filii Israel ad Mosen: Ecce defecimus (Vulg. consumpti sumus), omnes perivimus. Quicunque accedit ad tabernaculum Domini, morietur (Vulg. moritur). Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?

(T. XI. B. XLV, C. L, Cap. XVIII.) Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filiitui simul, sustinebitis peccata sacerdotii ve. stri. Sed et fratres tuos de tribu Levi, sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint et ministrent tibi,tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi, ita duntaxat, ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul.Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris, ne oriatur indignatio super filios Israel. Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel, et tradidi domum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. Tu autem et filii tui.

1 Ex hoc loco observandum venit, scholiasten nostrum, more Hieronymiano, codices Latinorum nostros vocare. Hebræus, inquit, habet cum; nostri id est, codices Latini habeut, absque. Vide similem

cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur. Si qui externus accesserit, occidetůr (h. morietur), (B. XLVI, C. LI), Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce ego dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israel, tibi tradidi et filiistuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. Hæc ergo accipies (h. Hæc ergo erunt tibi) de his quæ sanctificantur, et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum,tuum erit, et filiorum tuorum.In sanctuario comedes illud(h.InSanctis sanctorum comedes illud} mares tantum edent ex eo,quia consecratum est tibi. Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israel, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo qui mundus est in domo tua, vescetur eis. Omnem medullam (h. pinguedinem) olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. Universæ frugum primitiæ, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua, vescetur eis. Omne quod ex voto reddiderint filii Israel, tuum erit (h. omne quod consecratur a filiis Israel tuum erit. Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex bominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita duntaxat, ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal qnod immundum est, redimi facies, cujus redemptio erit post unum menC sem, siclis argenti quinque (h. cujus redemptio erit post unum mensem, ad æstimationem tuam siclis argenti quinque), pondere sanctuarii. Siclus viginti cbolos habet. Primogenitum autem bovis et ovis et capræ non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino; sanguinem tantum eorum tundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter, tua erunt. Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi, et filiis ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis (C. LII.) Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eornm nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israel. Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem, pro ministerio qua serviunt mihi in tabernaculo fœderis: ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum (h. fœderis), nec committant peccatum mortiferum, solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generatio

[ocr errors]

stylum lib. II Comment in cap. 1, Epist. ad Galatas. MART.

Legendum donum, ex Hebr. et Vulgata, quæ præterea addit vobis.

nibus vestris. Nihil aliud possidebunt, decimarum A hoc septem diebus fuerit immundus: aspergetur ex oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi (C. LIII.) Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Præcipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israel decimas, quas dedi vobis (h. quas dedi vobis in hæreditatem), primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ, ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus: et universis quorum accipitis (h. et reputabitur vobis: quasi de area et torculari dederitis primitias), offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. Dicesque ad eos: Si (h. Cum) præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israel, et moriamini.

hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini, et peribit ex Israel quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. Ista est lex hominis qui moritur in tabernacuto Omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus. Vas, quod non habuerit operculum, nec ligaturam desuper, immundum erit. Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulcrum, immundus erit septem diebus. (C. LIV.) Tollentque de cineribus combuB stionis atque peccati (h. combustionis peccati), et mittent aquas vivas super eos in vas. In quibus cum homo mundus tinxerit byssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos: atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die. Expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperam. Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio Ecclesiæ: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. Erit (h. Non est aqua lustrationis aspersus, immundus erit) hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis immundus erit usque ad vesperum. Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima quæ horum quidpiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperam.

C

(T. XII, B. XLVII, Cap. XIX.) Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron, dicens: Ista religio victimæ (h. religio legis) quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum : tradetisque eam Eleazaro sacerdoti. Qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium et tingens digitum in sanguine ejus (b. et tollens de sanguine ejus in digito suo), asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, comburet eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis. Lignum quoque cedrinum. et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat. Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos (h. et ponet eos) extra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, et in aquam aspersionis : quia peccato (h. quia pro peccato sunt) vacca combusta est. Cumque laverit, qu¡ vaccæ portaverit cineres, vestimenta sua, immun. D dus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel et advenæ, qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo (h. legitimum sempiternum). Qui tetigerit cadaver hominis et propter

1 In Hebræo est 3 pm, lehhuccath olam, quod infra v. 21, ab ipso Hieronymo transfertur, legitimum sempiternum, juxta præsentem hanc adnotationem marginalem Canonis Hebraicæ verita. tis. Confer etiam scholion, El reputabitur, etc., cum versu 50, immediate sequenti MART.

* Editi ac mss. fere omnes libri hunc locum ita legunt, Corruerunt proni in terram, clamaveruntque

(B. XLVIII, C. LV, Cap. XX.) Veneruntque filii Israel, et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret aqua populus, coierunt adversus Mosen et Aaron et versi in seditionem, dixerunt: Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino, Cur eduxistis Ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriantur (Vulg. moriamur)? Quare nos fecistis ascendere de Ægypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec mala granata, insuper et aquam non habet ad bibendum Ingressusque Moses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum federis, corruerunt proni in terram 2 (C. LVI.) Et apparuit gloria Domini (h. Et apparuit

ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum, fontem aquæ vivæ, ut satiati cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini supec eos. Hæc autem verba expungit Canon Hebr. verit. a verbo Clamaveruntque, inclusive, usque ad illud, murmuratio eorum. Addita credi possunt ab aliquo interprete Latinorum, apud quos, ut testantur Hierony

[ocr errors]

movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom. (C. LVIII.) Ubi locutus est Dominus ad Mosen: Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod incredulus fuerit (h. co quod increduli fueritis) ori meo, ad Aquas contradictionis. Tolle Aaron, et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus, et Aaron colligetur, et morietur ibi. Fecit Moses ut præceperat Dominus, et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus. Illo mortuo in mentis supercilio, descendit cum Eleazaro. Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas.

illis gloria Domini super eos. Locutusque est Do- A quamobrem divertit ab eo Israel. Cumque castra minus ad Mosen, dicens : Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus. Tulit igitur (Moses virgam, quæ erat in conspectu Domini, sicut præceperat ei, congregata multitudine ante petram, dixitque eis: Audite, rebelles et increduli [h. non habet, increduli}. Num de petra hac vobis aquam poterimus [h. potero] ejicere? Cumque elevasset Moses manum, percutiens virga bis silicem, egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et jumenta. Dixitque Dominus ad Mosen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis. (T. XIII, B. XLIX.) Misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Hæc mandat [h. dicit] frater tuus Israel. Nosti omne m laborem qui apprehendit [h. invenit nos, quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et patres nostros, et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Et ecce in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis positi obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis, sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram de Cris (B. LII.) Locutusque contra Deum et Mosen,

clinantes, donec transeamus terminos tuos. (C. LVII.) Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. Dixeruntque filii Israel: Per tritam gradiemur viam, et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra, dabimus quod justum est nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus. At ille respondit : Non transibis. Statimque regressus est obvius, cum infinita multitudine, et manu forti, nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos

mus et Augustinus, tot erant exemplaria divers», quot codices. Sunt qui putant hoc additamentum sumptum fuisse ex aliqua paraphrasi Chaldaica quarum olim major numerus erat, quam sit hodie Quidquid vero dicatur, certum est verba hæc superabundare in exemplaribus Bibliorum, quia non exstant in textu Hebræo, vel Samaritano; non in translatione LXX Seniorum, neque apud alios interpretes, Chaldæum puta, Syrum, et Arabem. Denique supersunt adhuc Latini Bibliorum sacrorum codices optimæ notæ, in quibus absunt quæ in editis abundare videntur. Hujus rei fidem facit Biblorum exemplar Corbeinse ante octingentos annos descriptum, in quo nihil invenias præter ea, quæ in Hebraico textu leguntur: et si posterins omendatur vitiosus aliquis, totum additamentum suppleverit ad oram marginalem volumins, cum signo posito in textu, quasi bæc verba ibi desiderarentur. MART.

Insigne illud additamentum, quod subjungunt

(B. LI, C. LIX, Cap. XXI.) Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israel per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens duxit ex eo prædam. A Israel voto se Domino obligans ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo (h. anathematizabo) urbes ejus. Exaudivitque Dominus preces Israel, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit, subversis urbibus ejus, et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac labo

ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquæ: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas (h. morsus), et mortes plurimorum, venerunt ad Mosen, atque dixerunt Peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te oro ut tollat a nobis serpentem. Oravitque Moses pro populo. (C. LX.) et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem 2, et pone eum

hic loci Latini omnes vulgati Bibliorum codices, in uno Urbinate ms. invenimus: scilicet, Clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorom hujus populi, et aperi eis thesaurum D tuum, fontem aquæ vitæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Quæ minime novit Palatin. ms., et in Memmiano quoque exemplari dicuntur expuncta. Notum vero neque in Hebræo, Chaldæo, aut Septuaginta, sive in expressis ad eos textus versionibus haberi.

Ad solum Mosen loquentem hoc verbum refert Scholiastes noster; sed in Hebræo vox est pluralis numeri, ejiciemus, vel, educemus. MART.

Notatum et Martianæo contra Scholiastis sen tentiam, in Hebræo archelypo dici plurium numero

.exprimemus ונציא

2 Addunt Vulgati libri æneum, pro quo malim igneum Hebræus enim serpentem hic non habet, sed tantum, quod est, urentem.

« PoprzedniaDalej »