Obrazy na stronie
PDF
ePub

omni multitudine filiorum Israel. Cumque Levitæ A primo, dicens: Faciant filii Israel Phase in tempore

fueriat coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos. Et offeret [h. elevabit] Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio ejus Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino, ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei. Et postea ingredientur tabernaculum fœderis [h. semper habet tabernaculum placiti] ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini [h. non habet Domini], quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel. [C. XXII.] Pro primogenitis quæ ape- B riunt omnem vulvam in Israel, accepi eos. Mea sunt omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenilum in terra Egypti, sanctificavi eos mihi, et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel; tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio filiorum Israel 2, ut serviant mihi pro filiis Israel in tabernaculo fœderis et orent pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctarium [h. et orent pro filiis Israel, ne sit in filiis Israel plaga, cum accesserint filii Israel ad sanctuarium]. Feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitis quæ præceperat Dominus Mosi: purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in

conspectu Domini, et oravit pro eis ut purificati ingrederentur ad officia sua (h. ut purificarentur. Et post hæc ingressi sunt Levitæ ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Mosi de Levitis, ita factum est. [B. XIX, C. XXIII.] Locutusque Dominus ad Mosen, dicens: Hæc est lex Levitarum : A viginti quinque annis et supra ingredientur, ut ministrent in tabernaculo fœderis. Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis ut custodiant quæ sibi fuerint commendata, opera autem ipsa (h. non habet) non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.

suo quarta decima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus. Præcepitque Moses filiis Israel, ut facerent Phase. Qui fecerunt tempore suo: quarta decima die mensis ad vesperam, in monte Sinai (h. in deserto Sinai). Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Mosi, fecerunt filii Israel. (C. XXV.) Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Mosen et Aaron dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis. Quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israel? Quibus respondit Moses: State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis. (C. XXVI.) Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere filiis Israel: Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domini 3 mense secundo, quarta decima die mensis ad vesperam, cum azymis et lactucis agrestibus (h. non habet) comedent illud non relinquent ex eo quidpiam usque mane, et os ejus non confringent, omnem ritum Phase observabunt. Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit. Peregrinus quoque et advena* si fuerit apud vos (h. advena quoque qui peregrinabitur apud vos), faciet Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem Cerit apud vos tam advenæ quam indigenæ. (B.XXI.) Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. (B. XXVL, C. XXVII.) Cumque ablata fuisset nubes quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel, et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum (h. castrametabantur). Cunctis diebus, quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco; et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini, et non proficiscebantur quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria (h. proficisce

(T. VI, B. XX, C. XIX, Cap. IX.) Locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai, anno secundo D postquam egressi sunt de terra Egypti, mense

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

bantur, et ad imperium Domini castrametabantur), A et ordinem suum: quorum princeps erat Elisur fi

et ad imperium illius deponebant. Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria (b. proficiscebantur). Si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israel in eodem loco, et non proficiscebantur statim autem ut recessisset, movebant castra (h. non habet). Per verbum Domini figebant tentoria (h. castrametabantur), et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Mosi.

:

B

C

(B. XXIII, C. XXVIII, Cap. X.) Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Fac tibi duas tubas (h. tibias) argenteas ductilis, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. Cumque increpueris (h. increpuerint) tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis. Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israel. Sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit (h. Si una illarum clanguerint, venient ad te principes, capita multitudinis Israel: sin autem concisus clangor increpuerit), movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. In secundo autem sonitum et pari ululatu tubæ levabunt tentoria (h. castra) qui habitant ad meridiem, et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. Si quando habebitis epulum, et dies festos, et Kalendas, canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. (h. in recordationem in conspectu Dei vestri. Ego Dominus). Deus vester. (T. VII, B. XXIV, C. XXIX.) Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis (h. testimonii) protectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitu- D dine Pharan moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Mosi. Filii Juda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab. In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar. In tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. Profectique sunt et filii Ruben, per turmas

1 Nonnulli codices mss. legunt cum canone Hebr. veritatis, desiderio carnium: sed illud carnium merum est additamentum marginale, exponens

lius Sedeur. In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Selumiel filius Surisaddai. Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Dehuel. Profectique sunt et Caalhita portantes sanctuarium (h. Et erigebant tabernaculum donec venirent, id est, erigebant tabernaculum filii Gerson et Merari, donec venirent Caathita). Tandiu tabernaculum pertabatur donec venireat ad erectionis locum. Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. Et in tribu Benjamin dux [Vulg. add. erat] Abidan filius Gedeoni. Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai. In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagahiel filius Achran. Et in tribu filiorm Nephthali princeps Ahira filius Henan. Hæc sunt castra [h. llæ sunt profectiones], et profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur. [B. XXV, C. XXX.] Dixitque Moses Hobab filio Raguel Madianiti, cognato suo Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi: quia Dominus bona promisit Israel. Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. Et ille: Noli, inqui, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster [h. Tu enim nosti quomodo in deserto castrametati sumus, et eris nobis ut oculi]. Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus,quas nobis daturus [Vulg. traditurus] est Dominus, dabimus tibi. [B. XXVI.] Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. Nubes quoque Domini super erat per diem, cum incederent. Cumque elevaretur arca, dicebat Moses: Surge Damine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. Cum autem deponeretur, aiebat Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel.

(B. XXVII, C. XXXI, Cap. XI.) Interea ortum est mumur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem. Cumque clamasset populus ad Mosen, oravit Moses ad Dominum, et absorptus est ignis. Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. (B. XXVII, C. XXXII.) Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pa

quo desiderio vulgus flagraverit. Translatum est autem in sacrum contextum librariorum imperitia, uti scire licet e ms. Bibliorum Regio codice

riter filiis Israel, et ait : Quis dabit nobis ad ve- A Nunquid manus Domini invalida est? Jam nunc

B

scendum carnes ? Recordamur piscium, quos comendebamus in Ægypto gratis, in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique et cepæ. et allia. (h. Nunc autem anima nostra arida est), Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. (C. XXXIII). Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii. Circumibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. Audivit ergo Moses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Mosi intoleranda res visa est. Et ait ad Dominum : Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? Nunquid ego concepi omnem hanc multudinem, vel genui eam, ut dicas mihi Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? Unde mihi carnes, ut dem lantæ multitudini ? fient contra me, dicentes: Da nobis carnes, ut comedamus. Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis mihi est. Sin aliter tibi videtur, obsecro (h. Si sic mihi facturus es, obsecro), ut interfictas me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. (B. XXIX.) Et dixit Dominus ad Mosen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quons tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces- C eos ad ostium tabernaculi fœderis (h. ad tabernaculum fœderis), faciesque ibi stare tecum, ut de. scendam, et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. Populo quoque dices: Sanctifica mini cras, et comedetis carnes. Ego enim andivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in Ægypto. Ut det vobis Dominus cartes, et comedatis (h. Dabit quoque Dominus vobis carnes, et comedetis): non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem, sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo dicentes : Quare egressi sumus ex D) Egypto? [C. XXXIV.] Et ait Moses: Sexcenta milia peditum hujus populi sunt. Et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro ? Nunquid ovium et boum multitudo cædetur, ut possit sufficere ad cibum ? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? Cui respondit Dominus n. 2563, in quo vox carnium scripta erat in margine præcedentibus duobus punctis, quæ ibidem adhuc supersunt, quamvis nomen carnium expunctum sit omnino ut alienum a textu. MART.

- Addit Urbinas mss. carnium, quam vocem et in suis codd. Mart æneus invenit.

2 Hebraice ON, kelaem, sive chelaem; quod

videbis utrum meus sermo opere compleatur. (B, XXX, C. XXXV.] Venit igitur Moses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus populi [Vulg. Israel], quos stare fecit circa tabernaculum. Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum auferens de spiritu, qui erat in Mose, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus: prophetaverunt, nec ultra cessaverunt (h. et non cessaverunt). Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Mosi, dicens; Eldad et Medad prophetant in castris. Statim Josue filius Nun, minister Mosi, electus e pluribus, ait : Domine mi Mose, prohibe eos [h. reclude eos 2]. At ille Quid, inquid, æmularis pro me ? quis tribuat ut omnis populus prophetet,et det eis Dominus spiritum suum? [B. XXXI,] Reversusque est Moses et Majores natu Israel in castra. Ventus autem egrediens a Domino, arreptas trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram [h. ex omni parte castrorum per circuitum, et duorum cubitorum altitudine super faciem terræ). Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum, qui parum, decem coros (h. qui narum decem aggeres. qui Hebraice dicuntur hamarim), et siccaverunt eas per gyrum castrorum. Adhuc carnes erant in dentibus (h. inter dentes) eorum, nec defecerat hujusmodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. Vocatusque est ille locus. Sepulcra concupiscentiæ ibi enim spelierunt populum qui desideraverat. [T. VIII.] Egressi autem de Sepuleris concupiscentiæ venerunt in Asaroth. ef manserunt

ibi.

(B. XXXII. C. XXXVI. Cap. XII) Locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem ejus Ethiopissam. et dixerunt Nun per solum Mosen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus (erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra), statim locutus est ad eum et ad Aaron et ad Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis. Cumque fuissent, egressi, descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, dixit ad eos :Audite sermoChaldæus vertit, esarinum, id est, mitte eos in carcerem,, sive reclude eos juxta scholion. Porro verbum 5, chala vel cala, Hieronymus sæpissime interpretatur prohibere, aut claudere, eth calu, apud eum in Prophetis significat clausuram seu carcerem, Nihil igitur obstat, quin scholion istud vere sit Hieronymianum. MART.

nes meos: Si quis fuerit inter vos propheta Domini, A les, muratæ an absque muris humus, pinguis in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. At non talis servus meus Moses, qul in omni domo mea fidelissimus est: ore enim ad os loquor ei,et palam, et nou per ænigmata et figuras Dominum videt [h, et fignram Domini aspexit]. Quare ergo non timuisti detrahere servo meo Mosi? Iratusque contra eos, abiit: nubes quoque recessit, quæ erat super tahern acutum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, ait ad Mosen: Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus, ne fiat hæc quasi mortua, et ut aborvitum quod projicitur de vulva matris suæ.

Ecce jam medium carnis ejus devoratum est a epra [h. medietate carnis ejus jam codsumpta). Clamavitque Moses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam. Cui respondit Dominus : Sipater ejus expuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur [h. colligetur], Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo, donec revocata [h. collecta] est Maria.

an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoces uvæ vesci possunt. Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Roob intrantibus Emath. Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Ahimam et Sesai et Tholmai filii Enac. Nam Hebron septem annis ante Thanim urbem Ægypti condita est. Pergentesque usque ad torrentem Botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt: qui appellatus est Nehel- Eschol, id est, torrens Botri, eo quod botrum inde portassent B filii Israel. Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita (h non habet) venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ, et narraverunt, dicentes: Venimus in terram, ad quam misisti nos quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potes: sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes nimis (Vulg. tac. nimis) atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jcrdanis. Inter hæc Chaleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Mosen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, C quoniam poterimus obtinere eam. Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israel, dicentes: Terra quam lustravimusdevorat habitatores suos populus, quem aspexi. mus, procera staturæ est. Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustæ videbamur.

[C. XXXIII, Cap. XIII.] Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis [h.castrametati sunt] in deserto Pharan. Ibique locutus est Dominus ad Mosen, dicens: Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus, ex principibus [h.patrum suorum]. Fecit Moses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. De tribu Ruben, Sammua filium Zecchur. De tribu Simeon, Saphat flinm Huri. De tribn Juda, Chaleb filium Jephonnne. De tribu Issachar, Igal filium Joseph. De tribu Ephraim, Osee filinm Nun. De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu. De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi. De tribu Joseph, ex tribu (Vulg. sceptri) Manasse, Gaddi filium Susi. De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli. De tribu Aser, Sathur (Vulg. Sthur) filium Michael. De tribu Nephtali, Naabi filium Vaphsi. De tribu Gad, Guel filium Machi. (C. XXXVIII). Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moses ad considerandam terram: vocavitque Osee D (h. Utinam mortui essemus in Ægypto, aut in hac

filium Nun, Josue. Misit ergo cos Moses ad consideraudam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascen⚫ dite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes (h. montem, id est, Jerusalem), considerate terram, qualis sit, et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures; ipsa terra bona, an mala; urbes qua

Cum negatione hunc locum legunt omnes mss. veteres, Et non iu hac vasta solitudine utinam pereamus. At manifestus ibi est error librariorum, qui sensum Scripturæ nequaquam assequuntur. Consule adnotationem canonis. MART.

(B. XXXIV. Cap. XIV.) Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes: Utinam mcrtui essemus in Ægypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus', et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio,

vasta solitudine. Quare Dominus inducit nos in terram istam, ut cudamus gladio?), et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est revertun Ægyptum? Dixeruntque alter ad alterum : Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum. Quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum

[ocr errors][merged small]

Israel. At vero Josue filius Nun et Chaleb filius A Israel audivi. Dic ergo eis: Vivo ego, ait Domi

[ocr errors]

Jephonne, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt: Terra quam circuivimus, valde bona est. Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab illis omne præsidium : Dominus nobiscum est, nolite metuere. Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis [h. in tabernaculo fœderis] cunctis filiis Israel. [B. XXXV.] Et dixit Dominus ad Mosen: Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi, in omnibus signis, quæ feci coram eis? Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem, quam hæc est [h. Te autem faciam in gentem magnam et fortiorem, quam hæc est]. [C. XXVIII.] Et ait Moses ad Dominum : Ut audiant Egyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem. Et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem : quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant: Non poterat introducere populum in terram, pro qua juraverat : idcirco occidit eos in solitudine. Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti dicens [h. sicut locutus es, dicens] Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens ', qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Egypto usque ad locum istum. [B. XXXVI.] Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum. Vivo ego, et implebitur gloria Domini universa terra. Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa, quæ feci in Ægypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meæ, non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebi- D tur eam. Sed [Vulg. tac. Sed] servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, indueam in terram hanc, quam circuivit, et semen ejus possidebit eam. Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri. [C. XXXIX]. Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron, dicens: Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me ? querelas filiorum

[blocks in formation]

C

nus sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis. In solitudinem hanc jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me, non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem [h. in ea], præter Chaleb filium Jephonne, et Josue filium Nun. Parvulos autem vestros, de quibus dixistis, quod prædæ hostibus forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit. Vestra cadavera jacebunt in solitudine [b. in solitu. dine ista]. Filii vestri erunt vagi [h. pastores] in deserto anni quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera [h. vestra] patrum in deserto, juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et [h. non habet] quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam : quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur. [C. XL.] Igitur omnes viri, quos miserat Moses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala, mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. Josue autem filius Nun, et Chaleb filius Jephonne, vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram. Loc:tusque est Moses universa verba hæc ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus. Quibus Moses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? [C. XLI]. Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum (h. in medio vestrum), ne corruatis coram inimicis vestris. Amalecites et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum. At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris. Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte, et percutiens eos, atque concidens, persecutus est eos usque Horma.

[T. IX, B XXXVII, C. XLII, Cap. XV]. Locutus est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ, quam ego dabo vobis, et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus, sive de ovibus offeret quicunque immolaverit victimam, sacrificium simile decimam partem ephi [h. non

pretatus est, Nullus apud te per se innocens est. Exponit vero in Dialogo contra Pelagianos, atque alibi.

« PoprzedniaDalej »