Obrazy na stronie
PDF
ePub

dient arcam, mensanique et candelabrum, altaria A involventque eo arcam testimonii, et operient et vasa sanctuarii in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodia sanctuarii. At vero de Merari erunt populi Mahalitæ et Musitæ recesiti per nomina sua omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. Princeps autem [Vulg. tac. autem] eorum Suriel filius Abiajil; in plaga septentrionali castrametabuntur. Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent : columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moses et Aaron [h. Moses et Aaron et filii ejus,id est, Aaron], cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur. Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo millia. [B. VII, C. VII.] Et ait Dominus ad Mosen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel a mense uno et supra, et habebis summam eorum. Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel : ego sum [h. non habet, sum] Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris [Vulg. pecorum] filiorum Israel. Recensuit Moses, sicut præceperat Dominns, primogenitos filiorum Israel. Et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, C viginti duo millia ducenti septuaginta tres.[C.VIII.] Locutusque est Dominus ad Mosen, diicens: Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum [h. non habet sum] Dominus In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, accepies quinque siclos per singula capitaad mensuram sanctuarii. Siclus habet obolos viginti. Dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. Tulit igitur Moses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis pro primogenitis filiorum Isarel, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii, et dedit eam Aaron et filiis ejus D juxta verbum quod preceperat sibi Dominus.

rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes. Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt; extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes. Sument et pallium hyacinthinum [Vulg. et], quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et enunctoris et cunctis vasis olei, quæ ad conciunandas lucernas necessaria sunt: et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes. Nec non altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent deB super operimentum janthinarum pellium,inducentque vectes. Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento, ponent. que cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes. [B. VIII.] Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium, et omnia vasa ejus in commotione castrorum,tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in

[C. IX, Cap. IV.] Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron, dicens : Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et filias suas, a tricesimo anno et supra,usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur, ut stent, et ministrent in tabernaculo fœderis. Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum [h. Hic est cultus filiorum Caath in tabernaculo testimonii. Sancta sanctorum] ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum, quod pendet ante fores,

tabernaculo fœderis : super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas [h. erit autem Eleazar filius Aaron sacerdotis super oleum ad concinnandas lucernas], et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum,quæ in sanctuario sunt. Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron, dicens : Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum ; sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum [b. cum accesserint ad portanda Sancta sanctorum]. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat. Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario, priusquam involvantur, alioquin morientur. [B. IX, C. X.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens : Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas [h. per domos familiarum suarum], a triginta annis et supro, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes, qui ingrediuntur, et ministrant in tabernaculo fœderis [h. testimonii]. Hoc est officium familiæ Gersonitarum, ut portent cortinas tabernaculi, et tectum fœderis, operimentum aliud et super omnia velamen janthinum tantoriumque, quod pendet in introitu tabernaculi fœderis, cortinas atrii, et velum in introitu,

B

quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare A [T. III, B. XI, C. XIII, Cap. V.] Locutusque est pertinent,funiculos, et vasa ministerii,jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant onera mancipari. Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis,eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.[B.X.] Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis, a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii. Hæc sunt onera eorum: Portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus,columnas ac bases earum, columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt. Hoc est officium familiæ Meraritarum, et ministerium in tabernaculo fœderis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. Recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes Synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum,a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis: et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta. Hic est numerus populi Caath, qui intrant tabernaculum fœderis hos numeravit Moses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Mosi. C. XI.] Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum, a triginta annis et supra,usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur, ut ministrent in tabernaculo fœderis; et inventi sunt duo millia sexcenti triginta. Hic est polus Gersonitarum, quos numeraverunt Moses et Aaron juxta verbum Domini. [C. XII.] Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum, a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad expleados ritus tabernaculi fœderis : et inventi sunt tria millia ducenti. Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moses et Aaron juxta imperium Domini per manum Mosi. Omnes qui recensisti sunt de Levitiis, et quos recenseri fecit ad nomen Moses, et Aaron [h. quos numeraverunt Moses et Aaron, et principes Israel, per cognationes, et domos patrum suorum, a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda, fuerunt simul octo millia quin- D genti octoginta. Juxta verbum Domini recensuit eos Moses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut præceperat ei Dominus.

1 Verbum recenseri abest in omnibus mss. notris, quodque magis miramur, abest et in textu canonis Hebraicæ veritatis, quamvis e regione appositum sit scholion quo sufficienter docetur lector, nullum esse sensum hujus loci, nisi adsit in contextu supradictum verbum. Ad fidem igitur editionis Vulgatæ ea supplevimus, quæ notariorum antiquorum incuria fuerant prætermissa. MART.

-Verbum recenseri, quod ab omnibus Martianæi mss. aberat, supplet, asseritque nostris Urbi

C

Dominus ad Mosen, dicens: præcipe filiis Israel, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit pollutusque est super mortuo [h. pollutusque est super anima]: tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum [h. in quorum medio ego habito]. Feceruntque ita filii Israel, et ejecerunt eos extra castra sicut locutus est Dominus Mosi. [C. XIV.] Locutusque est Dominus Mosen, dicens: Lɔquere ad filios Israel: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, confitebuntur peccatum suum, et reddent ispum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. [C. XV.] Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinent: et quidquid in sanctuarium ofertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. [B. XII, C. XVI.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere ad filios Israel, et dices ad eos vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro : si spiritus [h. et spiritus] zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur, adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati [h. Epha] farinæ hordeacæ non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est et oblatio investigans adulterium [h. et oblatio recordationis investigans iniquitatem]. Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino: assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam. Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum exsecratione maledicta congessit Abjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es, deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi. Sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es, et

nas codex. Palatinus nedum illud, sed et voces ad nomen prætermittit.

2 Ita mss. omnes ad unum; sed melius quod legitur in Vulgata nostra, scilicet, habitaverim, in prima persona singulari, ut scire licet e marginali scholio canonis Heb. ver. MART.

Palatin. prima manu, quia habito vobiscum. Certe et Hebræus in prima persona iisdem prope

אשר אני שכן חונם : verbis legit

concubuisti cum altero viro, his maledictionibus A crationis ejus : quod radet illico in eadem die pur

subjacebis Det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum et tumens uterus tuus disrumpatur. Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente, putrescat femur [h. Cadere faciat femur tuum, et uterus tuus intumescut.Ingrediantur aquæ maledictæ in viscera tua, ut disrumpatur uterus femoris]. Et respondebit mulier, Amen, amen. Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque super altare: ita duntaxat ut prius pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur,et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas. Quas cum biberit, si polluta est, et contemplo viro, adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur [h. disrupto utero cadet femur ejus] : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo [b. in maledictionem in medio populi sui]. Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta om nia quæ scripta sunt maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam [h. mulier recipiet iniquitatem suam].

B

gationis suæ, et rursum septima. In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii. Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocau stum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo [h. super anima] sanctificabitque caput ejus in die illo: et consecrabit Domino dies separationis illius [h. sanctificabitque caput suum in die illa et consecrabit Domino dies separationis suæ]. offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant; quoniam potluta est sanctificatio ejus. Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis, et offeret oblationem ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum,et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificorum, canistrum quoque panum azymorum, qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum. Arietem vero immolabit hostiam pacificorum Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur. Tunc radet Nazaræi [Vulg. radetur Nazaræus] ante ostium tabernaculi fœderis cæsariem consecrationis ejus, tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum. Et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azyC mum unum, et tradet in manu Nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus. Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc potest bibere Nazaræus vinum. Ista est lex Nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis iis quæ invenerit manus ejus. Juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ. [B. XIV, C. XVIII.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere Aaron et filiis ejus Benedicetis filiis Israel, et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui [h. illuminet Dominus faciem suam super te, et misereatur tui], Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.

[T. IV, B. XIII, C. XVII, Cap. VI.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum, ut sanctificentur,et se voluerint Domino consecrare vino et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent uvas recentes siccasque non comedent cunctis diebus, quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent. Omni tempore separationis suæ novacula non transibit super caput ejus, usque ad completum dien, quo Domino consecratur. Sanctus erit crescente cæsarie capitis ejus. Omni tempore consecrationis suæ super mortuum non ingredietur, nec super patris quidem et matris D et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei super caput ejus est. Omnes dies [h. Omnibus diebus] separationis suæ sanctus erit Domino1. Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo [h. super eum], polluetur caput conse

1 Manuscripti libri hunc versiculum duobus vel tribus modis legunt : plures sic habent, Omnes dies separationis suæ sanctus erit Domino. Alii vero, Omni dies separationis sue, etc. Regius denique, de quo supra dictum est, legit cum Vulgata Latina, Omnibus diebus separationis suæ, etc. Variantes autem hujusmodi lectiones complectitur canon Heb.

[blocks in formation]

il: unxitque,et sanctificavit, cum omnibus vasis A Sedeur, obtulit acetabulum argenteum appendens suis, altare similiter et omnia vasa ejus : obtulerunt principes Israel et capita familiarum,qui erant per singulas tribus, præfecti eorum, qui numerati fuerant, munera coram Domino, sex plaustra tecta cum duodecim bobus: unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. Ait autem Dominus ad Mosen: Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi testimonii (Vulg. tac. testimonii), et trades ea Levitis jauxta ordinem ministerii sui. Itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filitis Merari, secundum officia et cultum suum,sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves (h.non habet]:quia in senctuario serviunt et onera propriis portant humeris. C B. XVII.) Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. (C. XIX.) Dixitque Dominus ad Mosen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. Primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Juda fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: mortariolum ex decem siclis (h. non habet) aureis, plenum incenso: bovem (Vulg. add. de

B

centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; mortariolum aureum appendens decem siclos [h. aureos], plenum incenso; bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, hircumque pro peccato,et in hostias [h.sacrificium] pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Ilæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur. Die quinto princeps filiorum Simeon, Selumiel [Vulg. Salamiel filius Surisaddai, obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; mortariolum aureum appendens decem siclos [h. aureos], plenum incenso; bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum; hircumque pro peccato et in hostias (h.sacrificium) pacificoorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Selumiel (Vulg. Salamiel) filii Surisaddai. Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Dehuel,obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; mortariolum aureum appenders decem siclos (h. semper habet, decem aureos), plenum incenso; bovem de armento et arietem, et agnum anniculum in holocaustum,

armento), et arietem, et agnum aniculum in holo Chircum pro peccato; et in hostiam [h. semper

caustum, hircumque pro peccato : et in sacrificio
pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos
quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio
Naasson filii Aminadab. Secundo die obtulit Natha-
nael filius Suar, dux de tribu [h. non habet]
Issachar,acetabulum argenteum appendens centum
triginta siclos, phialam argenteam habentem
septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrum-
que plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
mortariolum aureum habens decem siclos [h.
aureos], plenum incenso; bovem de armento,
et arietem, et agnum anniculum in holocaustum,
hircumque pro peccato; et in sacrificio pacificorum
boves duos, arietes quinque, hircos quinque,agnos
anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanael filii D
Suar. Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab
filius Helon, obtulit acetabulum argenteum,appen-
dens centum trigenta siclos, phialam argenteam
habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii,
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrifi-
cium; mortariolum aureum appendens decem siclos
[h. aureos], plenum incenso; bovem de armento,et
arietem, et agnum anniculum in holocaustum,
hircumque pro peccato, et in sacrificio pacificorum
boves duos, arietes quinque, hircos quinque,agnos
anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.
Die quarto princeps filiorum Duben, Elisur filius
PATROL. XXVIII.

habet, in sacrificium] pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque agno: anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Debuel. Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrifi. cium; mortariolum aureum apperdens decem siclos, plenum incenso; bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, hircumque pro peccato; et in hostias pacificorum, boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud. Die octavo princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium, mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso; bovem de armento, et arietem,et agnum anniculum in holocaustum; hircumque pro peccato, et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque,hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidam filius Gedeonis, obtulit

13

acetabulum argenteum appendens centum triginta A oblatio Ahira filii Henan. [C. XX.] Hæc in dedica

tione altaris oblata sunt a principibus Israel in die. qua consecratum est. Acetabula argentea duodecim, phialæ argenteæ duodecim, mortariola aurea duodecim, ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argenlo sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii. Mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti; boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum; hirci duodecim pro peccato. Hostia (h. Sacrificium. Vulg. In hostias) pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi B sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est [h. posquam unctum est]. [B. XVII. Cumque ingrederetur Moses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arca testimonii inter duos Cherubim, unde et loquebatur ei.

siclos, phialam argenteam habentem septuaginta
siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum
simila conspersa oleo in sacrificium; mortariolum
aureum appendens decem siclos, plenum incenso;
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum
in holocaustum, hircumque pro peccato; et in
hostias pacificorum boves duos, arietes quinque,
hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit
oblatio Abidam filii Gedeonis. Die decimo princeps
filiorum Dan, Ahiezer filius Amisaddai, obtulit
acetabulum argenteum appendens centum triginta
siclos, phialam argenteam habentem septuaginta
siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum
simila conspersa oleo in sacrificium: mortariolum
aureum appendens decem siclos, plenum incenso;
bovem de armento, el arietem, et agnum annicu-
lum in holocaustum, hircumque pro peccato; et
in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque,
hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit
oblatio Abiezer filii Amisaddai. Die undecimo prin-
ceps filius Aser Phagahiel filius Achran, obtulit
acetabulum argenteum appendens centum triginta
siclos; phialam argenteam habentem septuaginta
siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum
simila conspersa oleo in sacrificium; mortariolum
aureum, appendens decem siclos, plenum incenso;
bovem de armento, et arietem, et agnum annicu-
lum in holocaustum, hircumque pro peccato, et
in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque,
hircos quinque, agnos anniculos quinque.Hæc fuit
oblatio Phagahiel filii Achran. Die duodecimo prin- C
ceps filiorum Nephthali, Abira filius Henan, obtulit
acetabulum argenteum appendens centum triginta
siclos, phialam argenteam habentem septuaginta
siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum si-
mila conspersa oleo in sacrificium: mortariolum
aureum appendens decem siclos, plenum incenso;
bovem de armento, et arietem, et agnum annicu-
lum in holocaustum, hircum pro peccato, et
in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque,
hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit

1 In editis ac mss. aliquot libris sequunturisthæe,
Candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur
præcipe, ut lucernæ contra boream e regione respi-
ciant ad mensam panum propositionis. Quæ verba
in editione Bibliorum suorum Robertus Stephanus D
ac Theologi Lovanienses obelo prænotarunt: idque
merito, nullum enim additamenti hujus vestigium
exstat nec in canone Hebr. verit. nec in multis
aliis Latinis codicibus vetustissimis et optimæ notæ,
puta Regiis, Colbertiuis, Corbeiensibus, S. Germ.a
Pratis, etc. Sed neque aliquid horum reperies in
textu Hebræo, vel in Samaritano: non denique
apud interpretes LXX, Chald., Syr. aut Arab.
Crediderim majori ex parte fuisse mutuata e cap.
XL Exodi, vers. 22, huc vero translata paucis ad
sensum mutatis et superadditis. Huic conjecture
lavet ipsummet additamentum, quod non
modo, nec eisdem verbis conceptum reperitur in
mss. Nam in codice num. 3 S. Germani a Pratis
ita legimus Loquere Aaron, et dices ad eum, ut

uno

[Cap. VIII.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, contra eam partem2, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Mosi. Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur; juxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi, ita operatus est candelabrum. (B. XVIII,C. XXI.) Et locutus est Dominus ad Mosen, dicens: Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos juxta hunc ritum: Aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint, tollant bovem de armento, et libamentum ejus similam oleo conspersam; bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato, et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis,convocata

cum posuerit septem lucernas, candelabrum in australi parte erigat. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis; contra eam partem, quæ candelabrum respicit, lucere debebunt. In alio autem codice, n. 5: Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas candelabrorum, in australi parte erige eas. Hoc igitur præcepi ut lucernæ, etc. Porro in canone sensus iste est, cum posueris lucernas, versus eam partem quæ respondet fronti candelabri, lucere debebunt, id est, rostra, in quibus ellychnia sunt, habebunt antrorsum spectantia. MART.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »