Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

septimo,decima die mensis, affligetis animas vestras nullumque facietis opus, sive indigena, sive advena, qui peregrinatur inter vos. In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini. Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua. Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus initiatæ manus, ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis, et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Mosi.

quoque de sanguine vituli, et asperget super pro- A vobis hoc legitimum sempiternum.(C.XXVIII.Mense pitiatorium ad Orientem, et coram propitiatorio asperget septies) contra propitiatorium ad Orientem. Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferret sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi (h. ut aspergat eo super propitiatorium et coram propitiatorio), et expiet sanctuarium abimmunditiis filiorum Israel, et prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo 1 testimonii, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum. Nullus hominum sit in tabernaculo testimonii 2, quando pontifex ingreditur in sanctuarium, ut roget pro se et pro domo sua, et pro universo cœtu Israel, donec egrediatur. Cum autem exierit ad altare, quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum aspergatque digito septies, et purificet et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel. Postquam emundaverit senctuarium, et tabernaculum, et altare,tunc offerat hircum viventem, et posita utraque manu super caput ejus,confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum. Cumque portaverit hircus omnes iniquilates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto, revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus quibus prius indutus. erat cum intraret sanctuarium, relictisque ibi lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque ve- C stimenti suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustun. uum ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo: et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare. Ille vero qui dimiserit caprum emissarium (in Latino habet, emissarius: in Hebræo habet, ad Azazel quod interpetatur crudelis), lavabit vestimenta sua et corpus aqua, et sic ingredietur in castra. Vitulum autem et hircum,qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum: et quicunque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra. Eritque

1 Urbinas ms., in tabernaculo, haud bene: sed mox temere magis Veronenses membranæ sortium pro sordium, contra sacri textus fidem obtrudunt.

2 Vocem testimonii hic reticent nostri mss. vulgatique libri, quæ tamen in Hebræo est T.

Illic quoque addit Palatin., et pro domo sua, contra Hebræi textus fidem. Tum. Veronenses membranæ, et sumpto sanguine vituli, etc., aspergetque digito seplies, et expiet, et sanctificat. Palatin. ms. aspergensque... expiet et sanctificetur. Urbinas postremo hoc uno verbo abludit, sanctificet. * Perperam Palatin. ms. Sanguis oblatus est. Vulgatus iuterpres, illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, etc.

Tacet Urbinas ms. verba coram Domino.

D

(T. X, C. XXIX, Cap. XVII.) Et locutus est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israel, et dices ad eos: Iste est sermo, quem mandavit Dominus, dicens: Homo qnilibet de domo Israel, si occiderit bovem, aut ovem, sive capram, in castris, vel extra castra,et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui. Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel hostias suas,quas occidunt in agro, ut sanctificentur Domino 6 ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino. Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino: et nequaquam ultra immolabunt bostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum, Et ad ipsos dices: Homo de domo Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, et ad ostium tabernacu. li testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. (C. XXX.) Homo quilibet de domo Israel et de advenis qui peregrinantur inter vos ', si comederit sanguinem, obfir. mabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, quia anima carnis in sanguine est et ergo dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. Idcirco dixi filiis Israel:

6 Codex ms. sancti Germani. num. 3, ut socrificent Domino, etc. In Hebræo legimus DN271. vchebium, et adducant ea. Sensus est, adducant filii Israel victimas suas ad ostium tabernaculi, ut ibi sanctificentur Domino, sive offerantur per manus sacerdotum. MART.

6 Ita canon et ms. alter S. Germani: cæteri habent ut in editis, inter eos. Utraque lectio suos habet astipulatores: LXX, Chald. et Syr. legebant in suis exemplaribus Hebraicis, bethochechem in medio vestri. Alii legunt hodie juxta exemplar Massoretharum bethocam, in medio eorum. MART.

[blocks in formation]

Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, A illius non accipies, nec revelabis turpidinem ejus,

nec ex advenis qui peregrinantur inter vos. Homo quicunque de filiis Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra (h. pulvere). Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israel: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est : et quicunque comederit illum, interibit. (C.XXXI.) Anima quæ comederit morticinum, vel саptum a bestia tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua et con. taminatus erit usque ad vesperum : et hoc ordine mundus fiet. Quod si non laverit vestimenta sua, nec corpus portabit iniquitatem suam.

(B. X, C. XXXII, Cap. XVIII.) Locutus est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester, juxta consuetudinem [h. opera) terræ Ægypti, in qua habitatis; non facietis et juxta morem (h. opera) regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. Fecietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis [h. ut ambuletis in his). Ego Dominus Deus vester. Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus. Omnis homo ad proximam sanguinis sui (h. carnis suæ non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est. Non revelabis turpitudinem ejus. Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. Turpitudinem sororis tuæ ex patre, sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis. Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est. Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua (h. quam peperit patri tuo, non revelabis, soror tua est) non revelabis. Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro (h. propinqua) est patris tui. Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro (h. propinqua) sit matris tuæ. Turpitudinem patrui tui (Vulg. tac. tui) non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conungitur (h. Uxor patrui tui est.) Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam ejus. Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est. Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus (h. mulieris et filiæ ejus) non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ingnominiam: (jus: quia caro (h. propinquæ) illius sunt, et talis coitus incestus est. Sororem uxoris tuæ in pellicatum

[blocks in formation]

adhuc illa vivente. Ad mulierem quæ patitur menstrua, non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. [C. XXXIII.] Cum masculo non commisceberis coitu femineo, quia abominatio est. Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei: quia scelus est. Nec polluamini in omnibus his, quibus contaminatæ sunt universæ (h. non habet) gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, et quibus pelluta est terra cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. Custodite legitima mea atque judicia, B et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus, qui peregrinantur apud vos. Omnes enim exsecrationes istas fecerunt accolæ terræ, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos. Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus istis quidpiam, peribit de medio populi sui. Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt ii, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.

C

(T. XI, C. XXXV, Cap. XIX.) Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere ad omnem cœtum filiorum Israel, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Unusquisque matrem (Vulg.ad suam) et patrem suum timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. Si immolaveritis/hostiam pacificorum Domino,ut sit placabilis, eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero (h. si immolaveritis hostiam pacificorum, voluntarie immolate, et eo die quo fuerit immolata vescetur et die altero): quidquid autem residuum fuerit in diem tertium,igne comburetis.Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus. Portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.(C. XXXV.) Cum messueris segetes terræ, non tondebis usque ad solum, superficiem D terræ: nec remanentes spicas colliges (h.cum messueris segetes terræ tuæ, non metes totum agrum, sed partem relinques). Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego [Dominus Deus vester. (C. XXX, Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiat'unusquisque proximum suum. Non perjurabis in nomine meo, nec pollues (h.violabis) nomen Dei tui. Ego Dominus. (C. XXXVII.)

Levitici locum: Non profanabitis nomen Domini Dei vestri, quod, inquit, Hieronymi translatio edidil. Non pollues Dei iui.

B

inter vos quasi indigena : et diligetis eum quasi vosmetipsos fuistis enim et vos advenæ in terra Egypti. Ego Deminus Deus vester. (C. LVI). Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula; in pondere, in mensura. Statera justa, et æqua sint (h. non habet) pondera, justus modius, æquusque sextarius (h. sunt vobis). Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.

No facies calumniam proximo tuo, Nec vi (h. nec A exprobretis ei (h. ne circumveniatis eum); sed sit fraude) opprimes eum. (C. XXXVIII.) Non morabitur opus mercenarii (Vulg. add. tui) apud te usque mane. (C. XXXIX.) Non maledices surdo, (C. XL.) nec coram cæco pones offendiculum: (C. XLI.) sed timebis Deum tuum, quia (h. non habet) ego sum (h. non habet) Dominus. (C. XLII.) Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis (h. quod iniquum est in judicio). (C. XLIII.) Nec consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. (C. XLIV.) Non eris criminator, nec susurro in populis. (C. XLV.) Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (C. XLVI.) Ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Non quæres ultionem, nec nemor eris injuriæ civium tuorum. (C. XLVII.) Diliges amicum (h. proximum) tuum sicut te ipsum. Ego Dominus. Leges meas (h. legitima mea). custodite. (C. XLVIII.] Jumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste quæ ex duobus texta est, non indueris (C. XLIX, L.) Homo si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis (h. quæ sit ancilla et alligata viro), et tamen pretio non redempta, nec libertate donata vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem orabitque pro eo sacerdos, et pro delicto ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum. Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera. auferetis præputia eorum: poma quæ germinant, immunda erunt vobis (h. tribus annis), nec adetis ex eis. Quarto autem anno omnis fructis eorum sanctificabitur laudabilis Domino. Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester. Non comedetis cum sanguine (h. super sanguinem). (C. LI.) Non augurabimini, nec observabitis somnia. Neque in rotundum attondebitis comam nec radetis barbam. Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis. Ego Dominus. (C. LII.) Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra, et impleatur piaculo. Sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. (C. LIII.) Ne declinetis ad magos (h. Pitho- D nes), nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. (C. LIV). Coram cano capite consurge, et honora personam senis et time Dominum Deum tuum Ego sum Dominus. (C. LV. Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos. (h. non habet), ne

1 Septuaginta quos sequuntur Samaritanus, et Arabs, legunt hoc modo: Et eritis sancti, quia sanctus ego Dominus Deus vester, vel, quia ego Dominus Deus vester sanctus sum. In Hebræo absunt verba quæ scholion monet abesse, et in Vulgata Catina optime legimus, Estote sancti, quia ego sum PATROL. XXVIII.

C

(T. XII, C. LVII, Cap. XX.) Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Hæc loqueris filiis Israel Homo de filiis Israel, et de advenis qui habitant in Israel, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur : populus terræ lapidabit eum. Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch,et contaminaverit sanctarium meum, ac polluerit (h. violaverit) nomen sanctum meum. Quod si negligens populus terræ, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere: ponam faciem meam super hominem illum, et cognationem ejus; succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicaretur cum Moloch, de medio populisui. (B. XI, C. LVIII.) Anima, quæ declinaverit ad magos (h. Pythones) et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. Sanctificamini et estote sancti. quia et (h. non habet) ego (sanctus sum) Dominus Deus vester. Custodite præcepta mea, et facite ea : Ego Dominus qui sanctifico vos. (C. LIX.) Qui maledixerit patri suo, et matri, morte moriatur: putri matrique maledixit, sanguis ejus sit super cum. (C. LX.) Si machatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur machus et adultera. [C. LXI.) Qui dormierit cum noverca, sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos. (C. LXII.) Si quis dormieret cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. (C. LXIII.) Qui dormierit cum masculo, coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos. (C. LXIV.) Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis (h. igni comburentur tam ipse quam illa), nec permanebit tantum nefas in medio vestri. (C. LXV.) Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. (C. LXVI.) Mulier quæ succubuerit

Dominus Deus vester. Verum ne in aliquo offendamus, et meliorum obtentu fides nostra vacillet, res prout exstant suis locis exhibemus. MART.

Verba unicis inclusa, et sanetus sum. Urbinas ms. cum Hebræo et Vulgata rectius ignorat.

12

cuilibet jumento, simul interficietur cum eo: san- A Sint ergo sancti) uxorem, nec eam quæ repudiata guis eorum sit super eos. (C. LXVII.) Qui acceperit serorem suam, filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam. (C. LXVIII.) Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. Turpitudinem materteræ et amitæ tuæ non discooperies; qui hoc fecerit, ignominiam carnis (h. propinquæ) suæ nudavit, portabunt ambo iniquitatem suam. Qui coierit cum uxore patrui, vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suæ, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur .(h. Qui coierit cum uxore patrui sui, et revelaverit ignominiam ejus, portabunt ambo peccatum suum, absque liberis morientur). Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam, turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt. Custodite leges meas (h. legitima mea), atque judicia, et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. Vobis autem loquor: Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a cæteris populis. Separate ergo et vos jumeutum mundum ab immundo, et avem mundam ab im- C munda ne polluatis animas vestras in pecore, et in avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta. Et (Vulg. tac. Et) eritis mihi sancti, quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a cæteris populis, ut essetis mei. (C. LXIX.) Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur. Lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.

(T. XIII, C. LXX, Cap. XXI.) Dixit quoque Dominus ad Mosen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dies ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, nisi tantum in consanguineis ac propinquis, id est, super matre, et patre, et filio, ac filia, fratre quoque, et sorore virgine, quæ non est nupta viro: sed nec in principe D populi sui contaminabitur. Non radent caput, nec barbam (h. non radent in capite suo calvitium, nec barbam tondent), neque in carnibus suis facient incisuras. Sancti erunt Deo suo, et non polluent (h. violabunt) nomen ejus : incensum enim Domini, et (h. non habet) panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. Scortum et vile prostibulum non ducet (Vulg. docent, et consecrati sunt, et offerunt.

1 Hebræus, Sam, et LXX legunt in plurali, ducent, accipient, et quod immediate sequitur, quia consecratus est Deo suo, in singulari; licet omnia hæc ad eumdem sacerdotem referantur. Melius itaque

est a marito: quia consecratus est Deo suo 1, et panes propositionis offert (h. sanctifica itaque eum, quia panes propositionis Dei tui offert). Sit ergo sanctus quia sanctus ego sum, Dominus, qui sanctifico vos Vulg. eos). (C. LXXI.) Sacerdotis filia, si deprehensa fuerit in strupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotium consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet: et ad omnem mortuum non ingredietur omnino. Super patre quoque suo et matre non contaminabitur. Nec egredietur de sanctis, ne polluat (h. violet) sanctuarium Dei sui, B quia oleum sanctæ unctionis Dei sui (h. quia corona olei unctionis Dei sui super eum est) super eum est (Vulg. Dominis, et tac, sui). Ego Dominus. Virginem ducet uxorem: viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo nec commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ (h. nec commisceat semen suum sicut vulgus gentis suæ: quia ego Dominus qui sanctifico eum. (B. XII, C. LXXII.) Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens : Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias suas qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium ejus: si cæcus fuerit, si claudua, si vel parvo, vel grandi, vel torto, si fracto pede, si manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo vescetur tamen panibus, qui offeruntur in sanctuario: ita duntaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. Locutus est ergo Moses ad Aaron, et filios ejus, et ad omnem Israel, cuncta quæ fuerant sibi imperata.

(C. LXXIII, Cap. XXII.) Locutus quoque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus (h. ut non contaminet nomen sanctum meum in his quæ sanctificata sunt mihi. Ego Dominus). Dic ad eos et ad posteros eorum : Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus. Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut paliens fluxum

legitur in canone Heb. verit. ac in mss. omnibus Latinis ducet, offert, consecratus est, sit sanctus, etc. MART.

sinis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt A istis, quia corrupta et maculata sunt omnia; non mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo (h. donec curetur. Anima quæ tetigerit immundum super mortuo), et ex quo egreditur semen quasi coitus, et qui tangit, reptile, ct quedlibet immundum,cujus tactus est sordidus, immundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quæ sanctificata sunt, sed cum laverit carnem suam aqua, et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est. Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus. Custodiant præcepta mea (b. observent custodias meas), ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint (h. violaverint) illud. Ego Dominus qui sanctifico eos (Vulg. vos). Omnis alienigena non come. det de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis. Quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus ejus fuerit, hi comedent ex eis. Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur: sin autem vidua, et repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui : sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis aliegina comedendi ex eis non habet potestatem. Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cam eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium. Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quæ offerunt Domino: ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos. (T. XIV, C. LXXIV.) Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israel, dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis qui habitant apud vos,qui obtulerint oblationem. suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerint in holocaustum Domini, ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ex ovibus, et ex capris: si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile : homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret, ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo. Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, vel impetiginem, non offeretis ea D Domino, neque adolebitis ex eis super altare Domini. Bovem et ovem aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes [h. bovem et ovem, quæ generaliter plus minusve habuerit, voluntaric offerre potes,] votum autem ex his solvi non potest. Omne animal quod vel contritis, vel tunsis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino: et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit: quia corrupta maculata sunt omnia, non suscipietis ea (h. De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro de omnibus

suscipietis ea]. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps offerri poterunt Domino. Sive illa bos, sive illa ovis, non immolabuntur una die cum fetibus suis. (C. LXXXV.) Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis, eodem die comedetis eam (h. eodem die comedetur), non remanebit (h. non remanebit ex ea quidquam in mane) quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus: Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus. Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus qui sanctifico vos, et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego B Dominus.

C

(B. XIII, C. LXXVI: Cap. XXIII.) Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sancta: Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia Sabbati requies est, vocabitur sanctus. Omne opus non facietis in eo: Sabbatum Domini, est in cunctis habitationibus vestris. (C. LXXVII.) Hæ sunt ergo feriæ Domini senctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. Mense primo, quarta decima die mensis ad vesperum Phase Domini est, et quinta decima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. Dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo (h. non habet), sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. (C. LXXVIII.) Dies autem septimus erit celebrior et sanctior, nullumque servile opus facietis (Vulg. add. in eo). Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem : qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die Sabbati, et sanctificabit illum. Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus, anniculus in holocaustum Domini. Et libamenta offerentur cum eo, duæ decinnæ sinilæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum liba quoque vini, quarta pars hin. Panem, et polentam, et pultes (h. spicam teneram) non comedetis ex segete, usque ad diem, qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum et sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. Numerabitis ergo ab altero die Sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septima, id est, quinquaginta dies, et sic offeretis sacrificium novum Domino ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos (h. ex habitaculis vestris offeretis panes primitiarum duos) de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coque

« PoprzedniaDalej »