Obrazy na stronie
PDF
ePub

super altare in circuitu.Adipes autem bovis, et cau- A filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum

dam arietis (h. Adipem autem bovis et arietis, et caudam arietis) renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris posuerunt super pectora. Cumque cremati essent adipes in altari, pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moses. Et tendens manum contra populum 1, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. Ingressi autem et Moses et Aaron tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. (B. V.) Apparuitque gloria Demini omni multitudini, et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.

(C. XII. Cap. X.) Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum : quod eis præceptum non erat. Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. Dixit Moses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnís populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron. Vocatis autem Moses Misaele et Elsaphan, filii Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras (h. confestimque pergentes tulerunt eos in tunicis suis, et ejecerunt foras), ut sibi fuerat imperatum. Et dixit Moses ad C Aaron et ad Eleazar, atque Ithamar, filios ejus, Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres quoque vestri, omnis domus Israel, plangant incendium quod Dominus suscitavit : vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt om.nia juxta præceptum Mosi. (T. VI. C. XIII.) Dixit qucque Dominus ad Aaron: Vinum omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intretis in tabernaculum testimonii, ne morianimi; quia (h. non habet) præceptum sempiternum est in generationes vestras. Et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum,inter pollutum et mundum, doceatisque filios Israel omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Mosi. (C. XIV.) Locutusque est Moses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar filios ejus qui residui erant Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia sanctum sanctorum est. Comedetis autem in loco sancto, quod datum est tibi et

1 Diversæ occurrunt voculæ hoc loco in Hebræo et Samaritano textu. Hebræus legit yn bx, el haam, id est ad populum : Samaritanus yn by, al haam, snper vel contra populum. MART.

est mihi. Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, ac filiæ tuæ tecum. Tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israel: eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus. Inter hæc hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moses, exustum reperit, iratusque contra Eleazar et Ithamar, filios Aaron, qui remanserant, ait: Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et roge. tis pro ea in conspectu Domini, præsertim cum de B sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere eam debueritus in sanctuario, sicut præceptum est mihi? Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis, mente lugubri? Quod cum audisset Moses, recepit satisfactionem.

(B. VI, C. XV, Cap. XI.) Locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens: Dicite filiis Israel: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus (h. quadrupedibus) terræ: Omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cætera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. Chorogryllius qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est lepus quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. Et sus, qui cum ungulam dividat, non ruminat. Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda vobis. (C. XVI.) Hæc sunt etiam quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis (h. non habet, et stagnis), comedetis. Quidquid autem pinnulas et squamas non habet eorum, quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis et exsecrandum erit, carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt. (C. XVII.) Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aqui. lam et gryphem, et haliæetum, milvum ac vulturem juxta genus suum, et omne corvini generis in similitudinem suam, strutionem, [et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: bubonem, et mergulum, et ibin, cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, herodionem et charadrion juxta

Urbinas et Palatin. mss.. extendens: tum ille paulo pressius Hebræo, ad populum, Dyn N, et benedixit ei, pro eis.

* Nostri ms., Et omnis, etc.

B

Dominus qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra, ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.

(B. VII, C. XX, Cap. XII.) Locntusque est Domi. nus ad Mosen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine (h. fuso semine) pepererit masculum, immunda erit septem diebus, juxta dies separationis menstruæ. Et die octavo circumcidetur infantulus: ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis ejus (C. XXI). Sin autem feminam pepererit,immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Cumque expleti fuerint dies purificationis ejus, pro fiilio, sive pro filia,deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ, sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti, qui offeret illa coram Domino, et rogabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui. Ista est lex parientis masculum aut feminam. Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbæ, unum in holocaustum, et alterum pro peccato. Orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.

genus suum, upupam quoque, et vespertilionem. A reptili, quod movetur super teram. Ego enim sum (C. XVIII.) Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit superterram, comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, exsecrabile erit vobis, et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum, et si necesse fuerit ut portet quippiam horum (h. et qui portaverit quippiam horum) mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit, et qui tetigerit illud, contaminabitur. Quod ambulat super manus, ex cunctis animantibus, quæ incendunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum, quia omnia hæc immunda sunt vobis. Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocoditus, singula juxta genus suum, mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa, omnia hæc immunda sunt; qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum, et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia, et in quocunque fit opus intingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro ceciderit, polluetur, et idcirco frangendum est. Omnis cibus quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit, sive clibani, sive chytropodes, destruentur et immundi erunt. Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. Si ceciderint super sementem, non polluent eam. Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum, et qui comederit ex eo quidpiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. (C. XIX.) Omne quod reptat super terram, abominabile erit,nec assumetur in cibum. Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni

C

D

(B. VII, C. XXII, Cap. XIII.) Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron, dicens: Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color sive pustula, aut quasi lucens quidpiam, id est plaga, Jepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua, plaga lepræ est, ad arbitrium ejus separabitur. Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus, et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit, nec transierint in cute priores terminos, rursum includet Vulg. reclaudet) eum septem diebus aliis. Et die septimo contemplabitur; si obscurior fuerit lepra, et non creverit mundabit eum, mundabit quia scabies est; lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit. Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit, adducetur ad eum, et immunditiæ condemnabitur. Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit: lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immun

B

rem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum. Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus ac mundus est; et si a fronte ceciderunt pili, recalvaster et mundus est. Si autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus, et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubie lepra, quæ orta est in calvitio. Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus ad arbitrium sacerdotis, habebit vestimenta dissuta (h. scissa), caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit (h. contaminatum ac sordidum eum clamabit). Omni tempore quo leprosus est immundus, solus habitabit extra castra. Vestis lanea, sive linea,quæ lepram habuerit in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti. Qui consideratam recludet septem diebus, et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa: et idcirco comburetur flammis. Quod si eam viderit non crevisse, præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis. Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra. Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. Quod si ultra apparuerit in his locis quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi. Si cessaverit, lavabit ea quæ1 pura sunt, secundo, et munda erunt. Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis, pelliciæ quomodo mundari debeat vel contaminari.

ditiæ est . Si autem effloruerit discurrens lepra A eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alboin cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes : quidquid sub aspectum oculorum cadit, considerabit eum sacerdos (h. sub aspectu oculorum sacerdotis), et teneri lepra mundissima judicabit eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. Quendo vero caro vivens in eo apparuerit, tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immudos reputabitur. Caro enim viva si lepra aspergatur, immunda est. Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit, considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet. Caro et cutis, in qua ulcus natum est et sanatum, et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba, sice subrufa, adducetur homo ad sacerdotem: qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaninabit eum, plaga enim lepræ orta est in ulcere. Quod sipitus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus. Et siquidem creverit, adjudicabit eum lepræ. Sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit. Caro et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem, considerabit eam sacerdos, et ecce versa est in alborem (h. et ecce pilus versus est in alborem), et locus ejus reliqua cute humilior: contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est. Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus, et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum. Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ. Vir, sive mulier, in cujus capite, vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos. Et siquidem humilio fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solito que subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est. Sin autem viderit locum maculæ aqualem vicina carni, et capillum nigrum, recludet eum septem diebus, et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est,et locus plagæ carni reliquæ æqualis, radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis. Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne D reliqua, mundabit eum, lotisque vestibus suis, mundus erit. Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute, non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est. Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem esse sanatum, et confidenter eum pronuntiet mundum. Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit, intuebitur

1 Legi etiam bic potest, ut in canone et aliquot mss. libris, quia perspicue immunditia est. MART.

Unus Palatin, codemnabit: et paulo post cum Urbinate, atque aliis apud Martian., Quia perspicue

C

(C. XXIII, Cap. XIV). Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Hic est ritus leprosi, quando mundandus est: Adducetur ad sacerdotem,qui egressus extra castra, cum invenerit lepram esse mundatam, præcipiet ei qui purificatur, ut offerat pro se duos passeres vivos, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes: alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur, et dimitlet passerem vivum, ut in agrum avolet. Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita duntaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, et in die septimo radat capil

[blocks in formation]

los capitis, barbamque et supercilia, ac totius cor- A [Vulg. leprosa] sit, ne immunda fiant omnia quæ poris pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore, die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas simila in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum et hæc omnia coram Domino in ostio taburnaculi testimonii, tollet agnum, offeret eum pro delicto, oleique sextarium. Et oblatis ante Dominum omnibus, immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: sancta sanctorum est. Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus, qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis, et de olei sextario mittet in manum suam sinistram, tingetque digitum dextrum in eo, et asperget septies contra Dominum [Vulg. coram Domino]. Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus, qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri,et super sanguinem qui fusus est pro delicto, et super caput ejus. Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato. Tunc immolabit holocaustum, et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur. Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt, sumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium, duosque turtures, sive C duos pullos columbæ, quorum sit unus pro peccato, et alter in holocaustum offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram domino. Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, lavabit simul; immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri olei vero partem mittet in manum suam sinistram, in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto: reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput D purificati, ut placet pro eo Dominum: et turturem sive pullum culumbæ offeret, unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis. Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui [C. XXIV.] Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron, dicens: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus, ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea. At ille præcipiet, ut efferant universa de domo. priusquam ingrediatur eam, el videat utrum lepra

in domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret domus lepram et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua, egredietur ostium domus, et statim claudet eam septem diebus. Reversusque die septimo, considerabit eam. Si invenerit crevisse lepram, jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum: domum autem ipsam radi intrin. secus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum, lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum. Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita, ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes aspersos [Vulg. B respersos] maculis, lepra est perseverans, et immunda domus: quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum. Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua. Quod si introierit sacerdos, et viderit lepram non crevisse in domo, potsquam denuo lita fuerit, purificabit eam, reddita sanitate, et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum, et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas, tollet lignum cedrinum, et hyssopam, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domumn septies, purificabitque eam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo. Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur. Ista est lex omnis lepræ et percussuræ, lepræ vestium, et domorum, cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species coloribus immutatis, ut possit sciri quo tempore mundum quid vel immundum sit.

[T. VIII, B. VIII, C. XXV, Cap. XV.] Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron, dicens: Loquimini filiis Israel, et dicite eis: Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per momenta singula adhæserit carni illius, atque concreverit fœdus humor. Omne stratum, in quo dormierit, immun. dum erit, et ubicunque sederit. Et si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. Qui tetigerit carnem ejus lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. Si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum, qui mundus est, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum. Sagma super quod sederit, immundum

erit, et quidquid sub eo fuerit qui fluxum seminis A septem dies purificationis suæ ; et octavo die offeret

patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui
portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua,
et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad ve-
sperum. Omnis quem tetigerit qui talis est, non lo-
tis ante manibus, lavabit vestimenta sua, et lotus
aqua, immundus erit usque ad vesperum. Vas fi-
ctile quod tetigerit, confringetur [h. fluxum semi-
nis patiens, confringetur]: vas autem lignum
Javacitur aqua. Si sanatus fuerit qui hujuscemodi
sustinet passionem, numerabit septem dies post
emundationem sui, et lotis vestibus ac toto corpore
in aquis viventibus; erit mundus. Die autem octavo
sumet duos tortures, aut duos pullos columbæ,
et veniet in conspectum Domini ad ostium ta-
bernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti, qui
faciet unum pro peccato, et alterum in holocau- B
stum rogabitquo pro eo coram Domino, ut emun-
detur a fluxu seminis sui. Vir, de quo egreditur
semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum:
et immundus erit usque ad vesperum. Vestem et
pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda
erit usque ad vesperum. Mulier cum qua coierit
lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vespe-
rum. [C. XXVI.] Mulier quæ, redeunte mense,
patitur fluxum sanguinis [h. Mulier quæ patitur
fluxum sanguinis], septem diebus separabitur,
Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad
vesperum et in quo dormierit, vel sederit diebus
separationis suæ, polluetur. Qui tetigerit lectum
ejus, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua,
immundus erit usque ad vesperum. Omne vas, su- C
per quod illa sederit, quisquis attigerit, lavabit
vestimenta sua: et [Vulg. add. ipse] lotus aqua,
pollutus erit usque ad vesperum. Si coierit cum
ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus
erit septem diebus: et omne stratum, in quo dor-
mierit, polluetur. Mulier, quæ patitur multis diebus
fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel
quæ post menstruum sanguinem fluere non cessat,
quandiu huic subjacet passioni, immunda erit quasi
sit in tempore menstruo. Omne stratum in quo
dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit.
Quicunque tetigerit ea, lavabit vestimenta sua, ct
ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit

1 Vetustissimæ quædam membranæ, quæ ex deperdito Veronensi ms. superant, quibuscum hoc et subsequens capitulum, tùm alia inferius nonnulla contulimus, hic præferant in ostia.

Nomen hic expositum posuit Scholiastes, cum in Hebræo sit n, Iaazael, id est azareli: Azazel autem infra, v. 26, ab eodem Scholiaste nostro interpretatur iterum crudelis Dei, quir putat azazel esse vocem compositam ex 778, azar et 7, el, ut SINTY azazel legatur pro Ny, azazel, quod proprie sonat, asperum, sævum, sive crudelem Dei. Idem sensisse videtur Syrus interpres, qui hic habet SINTT, lazozoiel, id est fortissimo Deo, vel crudeli Dei juxta adnotationem marginalem. Hanc voois, azazel, originationem probat similiter R. Saadias

D

pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbæ ad ostium tabernaculi testimonii: qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiæ ejus. Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum, quod est inter eos. Ista est lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu, et quæ menstruis temporibus separatur, vel quæ jugi fluit sanguine, et hominis qui dormierit cum ea.

[T. IX, B. IX, C. XXXVII, Cap. XVI.] Locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt, et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est in velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum), nisi hæc ante fecerit. Vitulum offeret pro peccato, et arietem in holocaustum. Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta quibus: cunctis,cum lotus fuerit, induetur. Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum. Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua, duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii 1: mittens super utrumque sortes; sortem unam Domino, et alteram [h. et alteram crudeli Dei] capro emissario 2, cujus sors exierit Domino, offeret illum pro peccato: cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eum, et emittat illum in solitudinem [h. Lazazel in solitudinem]. His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se et pro domo sua, immolabit eum. Assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta: ut positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum et vapor operiat [ms. operiet] oraculum, quod est super testimonium, et non moriatur. Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies [h. Tollet Gaon; sed eam alii doctores Hebræorum rejiciunt, qui litterarum ordine servato, verbum in, azazel conflatum esse dicunt ex 7, ez caper, et is. azal, abiit quo sensu hanc vocem accipiunt tum Græci, tum Latini, quotquot volunt azazel fuisse nomen hirci in desertum emissi. At de hirco emissario vide plura apud eruditum Bochartum lib. 11 de Animal. Scripturæ cap. 54. MART.

8

4

Palatin. atque Urbinas mss., super utrumque sortem unam, etc. Quod pro capro emissario Scholiaste vertit crudeli Dei. Hebrææ vocis N laazazel expositio est. Adito hujus loci interpre

tes.

3 Veronenses membranæ, et positis. Mox in codic. Urbin. verba coram domino desiderantur.

Palat. ms. hic quoque interserit coram Domino.

« PoprzedniaDalej »