Obrazy na stronie
PDF
ePub

anno

se ait: quæ tametsi variis subinde annis in lucem prodierint, ab eo tamen quo memorantur exordio esse repetenda : atque adeo jam inde a conscripti Catalogi anno fuisse adornata, perspicuum est. Prodierunt vero ex his primi Esdras et Nehemias, circa annum 394, quod ex prologo liquet, ubi multa quæ in Evangeliis laudantur, quasi de Veteri Testamento, et apud LXX non habentur, expendenda se ait latiori operi reservare. Per latius enim opus epistolam in nostra recensione 57 sive libellum de Optimo genere interpretandi, quem nos ascripsimus 395, certum est designari. Hos excipiunt Paralipomena, in quorum nempe Prologo idem ille de Optimo genere interpretandi libellus nuper editus dicitur: ut eodem atque isto anno 395, lucem aspexisse videantur. Qui igitur postremo omnium loco prodiisse hæc affirmant, Dupinius et Martianæus, a vero quam longissime aberrant ac doceri quidem cum hoc ipso testimonio poterant, tum illo in epistola 71, ad Lucinium, post ferme triennium data, ubi omnes ante Octateuchum Veteris Testamenti libros S. ipse Interpres editos a se profitetur. Canonem, inquit, Hebraicæ veritatis, excepto Octateucho, quem nunc in manibus habeo, pueris tuis et notariis dedi describendum. His itaque recognoscendis octo libris, qui priorem ex ordine sacri textus locum obtinent, ab anno 398 insudabat : quanquam Genesim eo citius editam, facile adducor ut credam, cum reliqui interim Mosis libri in quartum quintumve annum premerentur. Josue autem nonnisi post sanctæ Paulæ dormitionem in lucem venit : quam obiisse Honorio Augusto VI et Aristæneto coss., id est ap. 404, ex ejusdem epitaphio compertum est. Omnium denique postremus liber Esther prodierit, siquidem eum S. Pater Octateuchi numero comprehendit, ex Hebræorum more Judices et Ruth libros in unum conjungens, qua demum in re, ac temporis nota aliorum probe initis rationibus nihil esse duximus reponendum.

S. P. INNOCENTIO XII P. M.

Hieronymus, Christi vestem in Romana urbe suscipiens, cathedræ Petri inviolata communione consociatus, Damasi papæ oraculum quondam ac deliciæ, ad tuæ Sanctitatis vestigia, beatissime Pater, festinus voto, obsequio lætus accedit. Quanquam enim tui eum terreat magnitudo, invitat tamen humanitas. Recedat, inquit, Romani culminis ambitio, cum successore Piscatoris et discipulo crucis loquor (Epist. 57.) Novit etenim Doctor Ecclesiæ maximus, socius angelorum in cœlo, quod si apostolos honore sequeris, sequaris et merito. Tuæ igitur Beatitudinis pedibus provolutus summus ille vir, Bibliothecam suam Divinam, quæ caput est omnium studiorum ejus, redivivam nunc opera nostra, manibus quoque nostris offerre gestit, ut qui ad Sedem Apostolicam uno eodemque affectu reverentiæ propensi sumus, junctis pariter officiis, secunda cunctis virtutibus tui pontificatus initia individuo honoris studio concelebremus (Epist. 58.)

Neque vero erit, sanctissime Pater, quod affatus tuos etiam minimi paveamus, cum nobis audientiam facturum sit immortale illud ingenium cum suo sacrarum interpretationum amplissimo munere, quod nos venerabundi nomini tuo consecramus. Quid enim piissimo Christianorum Patri acceptum magis gratumve fuerit, quam restituta in omnes Ecclesiæ utilitates Divina Hieronymi Bibliotheca, cœlestium scilicet mandatorum thesaurus, unde proferuntur nova et vetera, quibus sese ac concreditum sibi gregem alere queat pastor bonus et dispensator fidelis? Quidni jucunda nunc fuerint Innocentio sacra Scripturarum volumina, quæ castæ erant deliciæ sancti pontificis Damasi, cujus insignia hæc sunt verba ad ipsum Hieronymum scripta? Neque vero ullam puto digniorem disputationis nostræ confabulationem, quam si de Scripturis sermocinemur inter nos, id est, ut ego interrogem, tu respondeas. Qua vita nihil puto in hac luce jucundius: quo animæ pabulo omnia mella superantur. Quam dulcia, inquit propheta, gutturi meo eloquia tua ! super mel ori meo (Epist. 124.)

Multa quidem præclare facta tua, Pater sanctissime, dum apud duces, reges, imperatoresque internuntii olim officio fungereris, divinis te legibus addictum, ac sanctorum Patrum documentis probe affectum demonstrabant: nunc autem summæ potestatis particeps, Christique vicarius effectus, tot ac tanta pietatis præbes argumenta, ut omnes Christianæ plebes

sibi gratulentur, quod in te habeant scribam doctum in regno cœlorum, cujus voluntas sit in lege Domini diu noctuque meditanda. Nam unde tibi vox illa toto jam orbe percelebris, Domus Romani Pontificis, domus est egenorum? Et iterum ad ipsos pauperes oculis captos. Non libertatem vobis eripio, sed dux viæ ac vester oculus esse volo. Unde, inquam, Sanctitati tuæ hujusmodi voces, quæ dulcissime sonant in auribus Ecclesiæ virginis, nisi ex adytis et oraculo di vinarum Scripturarum, e quo sermonem istum eloqui didiceras: Oculus fui cæco, et pes claudo, pater eram pauperum (Job XXIX, 15.) Quod enim ab inclyto illo inter Orientales quondam principe sciebat actitatum religioso humanitatis affectu, id ipsum Sanctitas tua orbi jam universo conspicua imitandum sibi proposuit, plurimorum largitione munerum membra Christi confovens; vagosque inducens in domos pontificias.

Nec uno tantum humanitatis ac misericordiæ beneficio Ecclesiam Dei sublevasse contentus, Papa venerabilis, omnes etiam divites ære percusso præmonere voluisti, ne sperarent in incerto divitiarum, aliena concupiscentes, propria non erogantes, suisque in propriam perniciem abutentes; dicis enim: Pecunia ista non sit nobiscum in perditione. Quid plura? Ut exsultaret e Christiana republica simulacrorum servitus avaritia, et cupiditatis radix omnium malorum, decreto singulari statuit Apostolica tua sollicitudo, ne deinceps venalia forent judicum tribunalia, sed igratis tribuerentur probis hominibus, qui juxta præceptum legislatoris prophetæ constituti, judicent populum justo judicio, nec in alteram partem declinent munera accipientes, quæ excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum (Deut. xvi.) Maxima utique hoc modo præstas largitatis ac munificentiæ munera: summoque in Pontifice digniora vix desiderari possunt facinora, nisi forte in Innocentio XII, qui quodam futurorum bonorum vaticinio, numeri duodenarii sortitus est nomen, ut in eo virtutis Apostolicæ quasi plenitudinem sperare nobis liceret. Ecquis vivit illo hodie moderatius, qui, Ecclesiæ proventibus e nobilissima Pignatelli familia prorsus abdicatis, debitum parantibus amoris affectum in pauperes totum ex decreto transferre curavit? Persuasum nempe ipsi fuerat ab Hieronymo, gloriam episcopi in eo maxime collocatam, si pauperum inopiæ providerit, nec propriis studerit divitiis (Epist. 2).

Ergo, in te, beatissime Pater, factis æqualibus expressa dignoscuntur quæcunque egregius Doctor, divino potius quam rethorico afflatus spiritu, de abnegandis pro Christo Nepotibus vel Nepotianis, nec sæculi lucris in Dei militia quærendis, familiarissimos suos litteris monere contendit (Epist. 1, 2). Nam Hieronymo cum Innocentio quam bene conveniat, hinc epistolæ illinc decreta testantur. Solum pietatis genus esse volunt, per. calcatum patrem ad vexillum crucis evolare; et in exstincto parentum affectu crudeles dici gloriantur. Tantam rerum verborumque consonantium mirabantur alii in maximo Doctore et in summo Pontifice: apud nos quidem justam habet venerationem quidquid excellit; sed admirationem non habuit antiqua ac explorata sanctorum virorum consensio. Innocentio XII fidem scimus prædicatam familiariter ab Hieronymo, dum ejus præcessorem hoc nomine primum Demectriadi Virgini sequendum ita proponit: Illud te pio charitatis affectu præmonendam puto, ut sancti Innocentii, qui apostolicæ cathedræ, et supradicti viri successor et filius est, teneas fidem : nec peregrinam, quamvis tibi prudens callidaque videaris, doctrinam recipias. (Epist. 8). Nec mirum quod Innocentii prædicata sit fides ab eo qui filius ejus declaratur in concilio Milevitano, ubi nova et nimium perniciosa hæresis, peregrina illa Pelagii doctrina æternum damnata erat. Verumtamen multo plures, inquit synodus Milevitana epist. ad Innocentium papam, qui ejus sensus diligentius indagare potuerunt, adversus eum pro Christi gratia et Catholicæ fidei veritate confligunt; sed præcipue sanctus filius tuus, frater et compresbyter noster Hieronymus.

Plura congeri potuissent, sanctissime Pater, ut ex fide sua, tuorum prædecessorum laude, ac Romanæ sedis veneratione perpetua acceptissimus apud te Hieronymus haberetur. At quid in iis recensendis diutius immoremur, cum audito solo doctoris sancti nomine exsultantem te præsentes conspiciant? Oblatum enim Operum Hieronymi nostro labore adornatam novam editionem tam benigne tamque grate suscepisti ut cum restituto a nobis Hieronymo, Damasum in tua Sanctitate redivivum invenisse multum gaudeamus. Accipe igitur pretiosissimum antiquitatis sacræ monumentum, Eusebii Hieronymi Divinam Bibliothecam antehac ineditum ; et quasi florente adhuc ætate de Gallia Romam redeuntem doctissimum virum hilari vultu amplectere. Multam secum defert interpretationum Scripturæ sacræ supellectilem, quæ temporum injuria nobis omnino periisse credebantur. Nec sine nutu divino factum est

quod ad nostram ætatem usque ista e tenebris non prodierint in lucem. Congruum quippe fuerat ut sub tanto pontifice, solita maximi Sripturarum interpretis Hieronymi ministeria repeterentur (Dist. 15, cap. Sancta Ramana Ecclesia). Lubens docebit in Israel præceptum et judicium, si te adjutorem ac patronum habere meruerit, Pontificiæ vocis tuo oraculo probatus confirmatusque. Nec exsurgentes hujus temporis quosdam Rufini gregales morabitur supralaudatus Innocentii filius, si te sanctissimum suum Patrem audierit cum Gelasio et concilio Romano proclamentam : Illa sentimus, quæ beatum Hieronymum sentire cognoscimus; et non solum de Rufino, sed etiam de universis, quas vir sæpius memoratus, zelo Dei et fidei religione reprehendit. Post multam operam nostram, quam in res obscuras atque difficiles contulimus, tuum est, Pater beatissime, Hieronymo evangelizanti multam in Ecclesia virtutem tribuere. (Epist. 58). Ita in solio cum duodecim judicaturus sedeas: ita municipatum cæli cum Paulo consequaris. Felicem prorsus ac providum laborem nostrum litterarium reputabimus, si profectus noster et tua gloria fuerit: cumque nos omnes, quos pro officio sacerdotii filiorum loco Sanctitas tua diligit, Aposto· lica etiam benedictione sua prosequetur.

Sanctitati tuæ.

Offerebant humillimi Monachi Benedictini Congregationis Sancti Mauri.

PROLEGOMENA

IN DIVINAM

S. HIERONYMI BIBLIOTHECAM

EX EDITIONE BENEDICTINA.

PROCEMIUM.

Qui veterum scriptorum novas aggrediuntur editiones, de suscepto ab ipsis opere lectorem paucis docere possunt cum enim in restituenda textus librorum integritate, ac illustrandis nonnullis locis obscurioribus, illorum præcipue versetur opera; una vel altera in id argumentum instituta disputatione, studiosis hominibus faciunt satis. Nobis vero S. Hieronymi Divinam Bibliothecam, antehac ineditam, utilitati publicæ procurandam suscipientibus, tot tantaque incumbunt maximarum rerum momenta, ut magnitudo operis impositi non solum cervices premat, sed ante sub fasce ruendum sit, quam levandum. Quis enim non pertimescat maximi Scripturarum divinarum Interpretis opus præcipuum expendere in eam, quam consecutus est, linguæ Hebraicæ peritiam inquirere ; tempus scriptionum ejus translationumque præfigere; dubias ac spurias a veris et genuinis discernere lucubrationibus; planum facere legenti qualis in ecclesia Christi fuerit Hieronymianarum vertionum usus; multaque his similia liquido demonstrare, quæ nec facili negotio nominibus suis recenserentur? Exhorrescimus, fateor, immensum illud ac profundum quasi disputationis pelagus, in quod necessitate compellimur, S. Hieronymi operibus edendis addicti et consecrati. Sed magna nos spes ista tenet apud æquum Lectorem, veniam scilicet nobis facilius indulgendam, sicubi in rebus sponte sua obscurioribus, et a nemine adhuc tentatis, illius desiderio non usque quaque satisfecimus; vel certe si nonnihil aliquando scribentibus exciderit; quod oculatiores diligentioresque haud effugisset. Hac spectatione in primis provocati quædam emittimus Prolegomena in elucidationem Divinæ hujus S. Hieronymi Bibliothecæ, quæ ante nostram ætatem clausa et ignorata bene multa patefaciet, scriptorum ac librorum errores ab animis removebit, sacrisque voluminibus, in Latinum cum e Græco, tum ex Hebræo conversis ab Eusebio Hieronymo, Ecclesiam Christi ditabit.

PROLEGOMENON PRIMUM

De nomine Bibliothecæ Divinæ, et de modo quo nobis edita sit.

I. Quid significet Bibliotheca Divina. II. Consilium Hieronymi in vertendis Scripturis sacris. III. Ejusdem studium in lingua Hebraica perdiscenda. IV. Quos habuerit hortatores, quos oppugnatores, suarum translationum ex Hebræo. V. In suis translationibus nimiam vitabat novitatem, et interpretationis xaxolyλlav.

libros constituit, ut tot libri essent in Lege, quot habebantur et litteræ. Ita ibi vetus ille scriptor, quisquis fuerit. Eodem sensu Hienonymus epistola ad Augustinum, Vetus Instrumentum, seu volumina ejusdem vocat Ecclesiarum Bibliothecas : Vis, inquit, amator esse verus Septuaginta Interpretum? Non legas ea quæ sub asteriscis sunt, imo rade de voluminibus, ut veterum te fautorem probes. Quod si feceris, omnes Ecclesiarum Bibliothecas damnare cogeris: vix enim unus aut alter invenitur liber, qui ista non habeat. Exemplaria etiam Novi Testamenti hoc no

Apud Veteres Bibliothecæ Divinæ nomen A totumque Vetus Testamentum in xx duos obtinebant sacra Volumina, quæ nunc temporis Biblia vocamus. Ideo apud Hieronymum in Catalogo Scriptorum ecclesiasticorum, Eusebius Cæteriensis Bibliothecæ divinæ cum Pamphylo martyre diligentissimus pervestigator laudatur: erant enim ambo in Scripturis divinis studiosissimi, ita ut Palæstinos Bibliorum codices, ab Origene elaboratos, in Ecclesiis Orientis vulgandos susceperint. Nec exemplaria solum Instrumenti Veteris ac Novi, quæ Christianorum manibus terebantur, Bibliothecæ nomine gaudebant antiquitus sed Hebræorum quoque volumina eadem appellatione efferunt sancti B mine fuisse vocata, testis est epist. 52, ad Patres. Hieronymus ad Paulam juniorem et ad Eustochium Christi virgines, sic in librum Esther præfatus est: Vos autem, inquit, o Paula et Eustochium, quoniam et Bibliothecas Hebræorum studuistis intrare, et interpretum certamina comprobastis, tenentes Esther Hebraicum librum, per singula verba, nostram translationem aspicite ut possitis agnoscere me nihil etiam augmentasse addendo, sed fideli testimonio simpliciter, sicut in Hebræo habetur, historiam Hebraicam Latinæ linguæ tradidisse. Bibliothecas itaque Hebræorum hoc loco appellat volumina Hebræa Veteris Testamenti, quæ volumina Paula et Eutochium edoctæ fuerant sub eodem magistro Hieronymo. Hac item appellationem manifestius adhuc declaratur Vetus Testamentum lib. vI Originum c. 3, apud Isidorum, et in manuscripto codice bibliothecæ Colbertinæ, qui glossas divinorum librorum complectitur, habetque notam numericam 2852. Nam circa medium libri hæc Isidori verba ab anonymo scripta leguntur: Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba bost incensam Legem a Chaldæis dum Judæi ingressi sunt (Isidorus, regressi fuissent) in Jerusalem, divino afflatus Spiritu reparavit: cunctaque Legis ac Prophetarum volumina, D designandas ejusdem Latinas sacrorum Biquæ fuerant a gentibus corrupta, correxit:

C

Pammachium; ubi S. Doctor, provocans ad illam Apostoli ερxо, in qua de virginitate et nuptiis disputat (I Cor. VI), commentarios Patrum revolvendos monet, et Ecclesiarum Bibliothecis fruendum, ut consideratis diligenter verbis Apostoli, liquido appareat ipsum propter calumniam declinandam, multo plus, quam Paulus voluerit, in maritos fuisse clementem. Dicitur igitur, Revolve omnium, quos supra memoravi, commentarios, et Ecclesiarum Bibliothecis fruere; et magis concito gradu ad optata cæptaque pervenies. Denique epistolam S. Hieronymi ad Paulinum, in fronte sacrorum Bibliorum appositam, sic inscribunt manuscripti codices aliquot, qui apud Coelestinos et Prædicatores Avenionenses asservantur : Incipit Prologus Hieronymi super Bibliothecam. Tot a nobis præmissa sunt testimonia ex ipso præsertim Hieronymo deprompta, ut omnibus planum fieret Veteris ac Novi Testamenti volumina ab eodem interprete in Latinum sermonem conversa, non incongrue vocari Divinam Hieronymi Bibliothecam. Quod facilius nobis concedent litterati viri, cum noverint Bibliothecæ Hieronymi nomen ab antiquis scriptoribus usurpatum fuisse ad

bliorum translationes. Exstat in nostra biblio

Lege

theca S. Germani a Pratis codex venerandæ A judiciis non satis moveor: qui in utramque antiquitatis num. 15, in quo scriptor ad finem Epistolæ ad Hebræos hæc apposuit cum pace Bibliothecam Hieronymi presbyteri Bethleem. Hujus scriptoris studium imitati, verbisque S. Doctoris prorsus adhærentes, volumen præsens Divinæ Hieronymi Bibliothecæ titulo inscriptum esse curavimus, quippe quod omnia Veteris ac Novi Testamenti volumina Latine ab eodem reddita complectatur. Plura de hujusmodi nomen. clatura adjicere poteramus: nisi unus sufficeret nobis Hieronymus ad probationem ejus nominationis, qua cooptamus primum editionis nostræ volumen.

partem, aut amore labuntur, aut odio. Quid vero utilius Ecclesiæ, quid magis dignum posteris quam divinorum Voluminum via sentibus virgultisque errorum purgata? Quid acceptum magis cunctis fidelibus in Christo quam integri ac immaculati codices divinæ Scripturæ ? Itaque publicæ hujus utilitatis intuitu curam in se suscepit Hieronymus emendandi quæcumque librariorum incuria, vel injuria temporum, aut imperitia interpretum, male irrepserant in exemplaria sacrorum Bibliorum Latina e Græcis deprompta. Post navatam autem Ecclesiæ B Christi tantam operam e LXX Translatorum interpretatione, ad perfectiora sese convertens, novam ex Hebræo Scripturarum editionem aggressus est, ut deinceps Latinis, non rivulos consectari, sed rerum fontes videre, cornicumque, id est Judæorum, oculos ex ipsa veritate Hebraica configere liceret. Id animi habuisse se in vertendis e fonte Hebræo sacris voluminibus testatur S. Doctor pluribus locis scriptionum suarum. Memorabilis est præcipue sententia isthæc lib. III Apologiæ adversus Rufinum: Tu Latinas Scripturas, inquit, de Græco emendabis, et aliud Ecclesiis trades legendum, quam quod semel ab apostolis susceperunt mihi non licebit post Septuaginta editionem, quam diligentissime emendatam ante annos plurimos meæ linguæ hominibus dedi, ad confutandos Judæos etiam ipsa exemplaria vertere, quæ ipsi verissima confitentur, ut si quando adversum eos Christianis disputatio est, non habeant subterfugiendi diverticula, sed suomet potissimum mucrone feriantur. Illudebant Judæi Christianos, et Ecclesiis Dei insultabant de falsitate Scripturarum propter Septuaginta Interpretes, quos in multis errasse contendebant. Ad retundendam igitur hostium calumniam profitetur Hieronymus

[ocr errors]

H. Studio ac exemplo Origenis provocatus Hieronymus, primum emendatissimam ad fidem Hexaplorum editionem Scripturæ sacræ Latinis suis tribuere curavit : magis utile quid ex hoc, ut vocat, otio Ecclesiis boni venturum ratus, quam ex aliorum negotio. ex aliorum negotio. Audiendus ipse est præfatione in librum Job ex Græco eloquio conversum : Si aut fiscellam, inquit, junco texerem, aut palmarum folia complicarem... nullus morderet, nemo reprehenderet. Nunc autem quia juxta sententiam Salvatoris volo operari cibum qui non perit, et antiquam divinorum voluminum viam sentibus virgultisque purgare: mihi genuinus infigitur, corrector vitiorum falsarius vocor, et errores non auferre, sed serere. Tanta est enim vetustatis consuetudo, ut etiam confessa plerisque vitia placeant; dum magis pulchros habere volunt codices, quam emendatos. Integritati igitur ac sinceritati suæ volumina sacra restituere satagebat Hieronymus, et hoc consilio omissa bene multa supplevit, vitiaque confessa, quamvis plerisque placerent, auferre non dubitabat. Ad originem enim Græcam revertens, ea quæ vel a vitiosis interpretibus male reddita, vel a præsumptoribus imperitis emendata perversius, vel a librariis dormitantibus aut D præfatione in Isaiam, se in peregrinæ lin

addita fuerant, aut mutata, impigre correxit. Hoc modo operabatur cibum qui non perit, ac pro flabellis et sportellis aliorum. monachorum, spiritualia hæc et mansura dona Ecclesiæ Dei tribuebat. Unde mentem suam aperiens sanctis mulieribus, ita scribit præfatione in Danielem: Obsecro vos, o Paula et Eustochium, fundatis pro me ad Dominum preces: ut quandiu in hoc corpusculo sum, scribam aliquid gratum vobis, utile Ecclesiæ, dignum posteris. Prsenætium quippe

guæ eruditione sudasse, ne scilicet Judæi de falsitate Scripturarum Ecclesiis Dei diutius insultarent. Et ad Chromatium præfatione in Paralipomena: Nostri arbitrii putas, inquit, aut e pluribus judicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere, illudentibusque Judæis, cornicum, ut dicitur, oculos configere. Nemo est qui nesciat Sophronium aliquando a Judæis illusum in disputando: hoc namque docuit Hieronymus præfatione in Psalterium suum

« PoprzedniaDalej »