Obrazy na stronie
PDF

dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo. A Israel Sabbatum,et celebrent illudin generationibus vestrum sicut stellas coeli, et universam terram A me de libro tuo quem scripsisti. Cui respondit Do

Dixitque Dominus ad Mosen : Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum beni odoris, et thus lucidissimum, æqualis ponderis erunt omnia : faciesque thymiama * compositum opere unguentarii mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram testimonio tabernaculi [/ulg. tabernaculo testimonii], in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis tbymiama. Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. Homo quicunque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis. [C. CXV. Cap. XXXI.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda, et implevi eum spiritu Dei, sapientia, et intelligentia, et 8cientia in omni opere, ad excogitandum fabre quiquid fieri potest ex auro, et argento et ære, marmore [h. non habet,marmore],et gemnis,et diversitate lignorum. Dedique ei socium Ooliab filium [h.] Ahisamach de tribu Dan, Et in corde omnis erediti posui sapientiam, ut faciant cuncta quæ prærepi tibi, tabernaculum fœderis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eum est, et cuncta vasa tabernaculi, mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaria thymiamatis, et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis ejus,ut fungantur officio suo in sacris: oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario,

omnia quæ præcepi tibi, facient. [C. CXVI.] Et

locutus est Dominus [h. Et dixit Dominus] ad Mosen, dicens: Loquere filiis Israel. et dices ad eos : Videte utSabbatum meum custiodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. Custodite Sabbatum [Vulg. add. meum], sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morielur : qui fecerit in eo opus, peribitanimaillius de medio populi sui. Sex diebus facietis opus: in die septimo Sabbatum est, requies sancta Domino. Omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. Custodiant filii

1 Werbum istud Hebraicum hoc modo punctatum reperitur in margine interiori canonis I Hebraicæ veritatis, e regione dictionis, thymiama. Verum manu recentiori, ac temere fuisse positum multa suadent.Hrimum est, quod Hebraicis characteribus sit exscriptum,cum verba Hebræa in scholiis ejusdem canonis, litteris ubique Latinis reperiantur exressa, ut in cæteris Hiéronymi lucubrationibus. einde eodem atramento adnotationes marginales semper scribuntur in canone, quo et textus ipse : atin hoc verbo Cetoreth minus atrum apparet degenerans in flavum colorem. Nullo denique signo lectorem monet,sicut cætera scholia, quid sibi respondeat in corpore, vel ad quam ambiguitatem dissolvendam sit appositum. Quiquid sit de illo verbo, certum exstat non esse Hieronymi,qui puncta Massoretbarum vocalia nusquam agnovit. MART

suis. Pactum est sempiternum inter me et filios Israel, signumque perpetuum. Sex enim diebus fecit Dominus cœlum et terram, et in septimo ab opere cessavit. [T. XV, B. XIX, Cap. CXXVII.] Deditque Dominus Mosi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei. [C. CXVIII, Cap. XXXII.] Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses, congregatus adversus Aaron, ait : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Mosi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus, afferte ad me. Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron. Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque : Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo * [h. coram monte], et præconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est. Surgcntesque mane obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus comedere, et bibere, et surrexerunt ludere. [C. CXIX.] Locutus est autem Dominus ad Mosen: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti. Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui, Israel, qui te edu

C xerunt de terra Ægypti. Rursumque ait Dominus ad

Mosen : Cerno quod populus iste dt;ræ cervicis sit: dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. [C.CXX.] Moses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna,et in manu robusta ? Ne quæso, dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. Recordare Abraham,Isaac, et Israel, servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen

—Expunximus a libri ora verbum Hebraicum Ant-p

I) quod in margine interiori Canonis Hebraicæ veri

tatis e regione dictionis thymiuma, Martianæus repetit ; quodque non diffitetur, et a sequiori mânu, et â sciolo scholiaste appositum. Verum Hieronymus epist. 106, ad Summiam et Fretelam, ad spaI. Lxv, Caloreth legit, et incensum interpretatür. Vide quæ nos ibi adnotamus. * Hebraicæ habet **E5, lephanau, id est, ad facies ejus. Docet itaque nota isthæc marginalis, quod juxta sensum IIebraicæ Scripturæ Aaron ædificarit altare coram monte, non coram vitulo conflatili. Sed contrarium volunt critici sacri hujus temporis, qui ad hæc verba, coram eo, monent subaudiri, vitulo: quorum sententiam nos quoque ut veriorem amplectimur : nec par est credere hujusmodi scholion ab Hicronymo fuisse profectum.

hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. Placatusque est Deminus,ne faceret maulum quod locutus fuerat adversus populum suum. [C. CXXI.] Et reversus est Moses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu

sua, scriptas ex utraque parte, 1, et factas opere

Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Mosen : Ululatus pugnæ audftur in castris. Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio. Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros, iratusque valde projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel. [C. CXXII.] Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ? Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum : dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui præcedant nos : huic : enim Mosi qui eduxit nos terra Ægypti, nescimus quid acciderit. Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egresusque est hic vitulus. Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat), [C. CXXIII] et stans in porta castrorum ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi : quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum, suum. Feceruntque filii Levi juxta sermonem Mosi, cecideruntque in die illa quasi tria millia hominum *. Et ait Moses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et fratre suo, ut detur vobis benedictio. [C. CXXIV.] Facto autem die altero, locutus est Moses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo eum quivero deprecari pro scelere vestro. Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele

* Canon Hebr. verit. cum duobus aliis ms. codicibus, uno Colbertinæ bibliothecæ, num. 74, et altero S. Germani, num. 3, legit hic, Portans duas tabulas testimonii manu Dei scriptas ex utraque parte; sed manifestus est error librariorum, qui ad suum sensum omnia sæpius refundunt. Mart.

— Urbinas ms. Portans duas tabulas in manu scriptas eae utraque parte. Palatinus ab impressa lectione abludit una vocula sua, quamiprætermittit: alii mss. manu Dei præferunt. Hebræus ad verbum: IEt duæ tabulae testimonii in manu ejus, tabulæ scriptæ duobus lateribus suis, et hinc illae scriptae.

minus: Qui peccaverit mihi, delebo cum de libro meo: tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi; angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum e9rum. Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecit Aaron. [C. CXXV, Cap. XXXIII.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus [h. non habet, tuus] quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam : et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hetthæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disqerdam te in via. Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit ; et nullus ex more indutus est cultu suo. [C. CXXVI.] Dixitque Dominus ad Mosen : Loquere filiis Israel Populus duræ cerxicis es, semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. Deposuerunt ergo filii Israel: ornatum suum a monte Horeb. [T. XVI.] Moses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum foederis, extra castra. Cumque egrederetur Moses &d tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Mosi, donec ingrederetur tentorium. Ingresso autem illo tabernaculum foederis,descendebat columna nubis et stabat ad ostium, loquebaturque cum Mose. Cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum [c. cxxvII.] Loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum.Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. Dixit autem Moses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum:et non indicas mihi quem missurus sis mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine [h. Notescam tibi in nomine], et invenisti

D gratiam coram me, [C. CXXVIII.] Si ergo inveni

gratiam in conspectu tuo, ostendemihi viam tuam*, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos:

* In editis ac mss. quamplurimis libris, Quasi viginti tria millia hominum, legimus. Quod ad canonis fidem, atque ad tres alios codices mss. emendavimus, auctoritatem etiam Hebræorum voluminum secuti. MARt.

— Palatin, cum editis aliisque apud Martian.mss. libris viginti tria millia, etc., qui numerus in Latinos codices irrepsisse videtur occasione ejus testimonii I ad Corinth. x, 8: Ceciderunt una die viginti tria millia.

° Editi cum aliquot ms8. legunt, faciem tuam. In Hebræo scriptum est pnt, deracheca, sive, ut Hierespice populum tuum gentum hanc. Dixit Domi- A nus: Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi. Et ait Moses : Si non tu ipse præcedes, ne educas nos de loco isto. In quo enim scire poterimus ego et populus tuus, invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram? Dixit autem Dominus ad Mosen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine [h. notescam tibi in nomine]. Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam. Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te ; et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit [h. hoc est,ostendam tibi quomodo me debeas deprecari, et ad misericordiam flectere]. Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : B non enim videbit me homo, et vivet. et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam : tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris. [B. XX, C. CXXIX, Cap. XXXIV.] Ac deinceps: Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti. Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai,stabisque mecum super verticem montis. Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : oves quoque et boves non pascantur e contra. Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales ante fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut ei præceperat Dominus, portans secum tabulas. Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit ibidem cum eo 1 {id est, cum Mose, sic habet in h. ], invocans in nomine Domini. Et transiens Dominus coram eo, ait: Dominator Domine Deus*, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax, qui custodis

ronymus alibi legit, darchach, id est, viam tuam. In textu Hebræo-Samaritano legimus pluraliter -----t darchecha, vias tuas. LXX interpretati sunt, ostende mihi teipsum : Chaldæus denique, ostende mihi viam bonitatis tuæ. Inter has variantes loctiones, canonem Hebr. veritatis e suo fonte hic pure fluenteny secuti sumus. MART. 1 Urbinas ms., stetit Moyses cum eo, juxta Vulgatam. * Hactenus insignem hunc locum ita Latini intel1exerunt, ut Mosés steterit cum Deo invocans nornen Domini et clamans transeunte Domino, D0minator Domine Deus, etc. Sed ex Hebræo, seu ex canone Hebraisæ veritatis, manifestum est omnia quæ sequuntur, esse Dei verba, non Mosis : ut enim supra dixerat, cum transiero, vocabo in nomine D0„mini, sic nunc vocans in nomine illo, id est, nomen Album magnificum ΠΥπ* Adomai exprimens ait: Dominator Domine Deus, misericors, etc. Nqtandum āmen Vulgatam Latinam editionem suæ lectignis ābere astipulatorem Tnargum Hierosol, quod ita Lit : Eu cum transiret gloria majestatis Domini 2;am eo, oravit Moses et dixit : Domine, Domine

misericordiam in millia : qui aufers iniquitatem,et scelera, atque peccata, nullusque apud te perseinnocens est.Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus, in tertiam et quartam progeniem. Festinusque Moses curvatus est pronus in terram, et adorans ait: Si invenigratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est), et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam quæ nunquam sunt visa super terram, nec in ullis gentibusut cernat populus, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. Observa cuncta quæ hodie mandavi [Vulg. mando] tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum,etChananæum, et Hetthæum, Pherezæum {quoque, et Hevæum, et Jebusæum. Cave ne unquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ tibi sint in ruinam: sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:noli adorare Deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus, Deus est æmulator.Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam, et (Vulg. ut) comedas de immolatis. Nec uxorem de filiabus eorum accipias filiis tuis: ne postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos. Deos conflatiles non facies tibi. Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus ve8ceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto. [C CXXX.] Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit, de cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit. Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes:nec apparebis in conspectu meo vacuus. Sex diebus operaberis, die septimo cessabis arare et metere.Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ.

Deus misericors, etc. Quæ propterea post eruditum virum adnotamus,ne temere quis Wulgatam nostram damnare præsumat, si quando a veritate Hebraica nobis discrepare videtur ; habet enim optimos auctores quos secuta est, et dignos Deo ubique sensus promit. MART.

— Cum Vulgatæ lectione faciunt nostri mss. quo transeunte coram eo ait : Dominator, etc., ut Mósis hæc sint, Dominum ante os speluncæ pertranseuntem compellantis verba. E contrario habet impressa lectio, quam ex Canone, ut vocat, Hebfaicæ veritatis Martianæus reposuit, et cui quidem et Hebræus textus suffragatur, ut ea significet esse Dei verba, qui coram Moyse pertransiens, dotes illi suas relevat. Sed ut nihil hic de alterutrius lectionis præstantia, quæ non levis est quæstio, disputem : multum sane vereor, ne correctoris Hebræi verba ex libri albo in textum pridem intrusa in uno Memmiano codice, pro Hieronymi interpretatione perperam Martianæüs obtrudat. Equidem præferre malim reliquorum omnium librorum fidem. Videsis tamen Martianæi Prolegomenon iiiversus finem, ubi de hac Scholiastæ emendatione loquitur.

et solemnitatem, quando redeunte anni tempore A bus, paxillos et bases: arcam et vectes, propitiato

cuncta conduntur. Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel. Cum enim tulero gentes a facie tua,et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. [T. XVII, C. CXXXI. ] Dixitque Dominus ad Mosen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israel pepigi fœdus. Fuit ergo ibi cum Domino quadra. ginta dies et quadraginta noctes panem non c0medit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem. [C. CXXXII.] Cumque descenderet Moses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei. Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Mosi faciem, timuerunt prope accedere. Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron quam principes Synagogæ. Et postquam locutus est,venerunt ad eum etiam omnes filii Israel: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai ; impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam. Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quæ sibi fuerant imperata. Qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, si quando loquebatur ad eos. [C. CXXXIII, Cap. XXXV.] Igitur congregata omni turba filiorum Israe], Dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri. Sex diebus facietis opus; Beptimus dies erit vobis sanctus, Sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur. Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem Sabbati. [C. CXXXIV.] Et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens: Separate apud vos primitias [h. oblationes] Domino : omnis voluntarius et prompto [Vulg. prono] animo offerat eas Domino : aurum, argentum, et æs, hyacinthum et purpuram,coccumque bis tinctum, et byssum,pilos caprarum, et pelles arietum rubricatas, et ianthinas, ligna settim, et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, lapides onychinos,et gemmas ad ornatum superhumeralis * et rationalis. Quisquis vestrum est sapiens, veniat et faciat quod Dominus imperavit. Tabernaculum scilicet et tectum ejus, atque operimentum,annulos, et tabulata cum vecti

* Ubicunque in Exodo, sive in Levitico superhurmerale legitur, sciamus apud Hebræos ephod appellari. Hoc autem esse pontificis vestimentum, et solis conveniens pontificibus omnis Scriplura testatur. Hæc S. Hieronymus ad Fabiolam 8cribens de vestitu sacerdotum. Mart.

rium, et velum quod ante illud oppanditur. Mensam cum vectibus et vasis,et propositionis panibus: candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium : altare thymiamatis, et vectes, oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi: altare holocausti, et craticulam ejus aeneam cum vectibus el vasis suis: labrum et basim ejus: cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, paxillos labernaculi et atrii cum funiculis suis : vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Mosi, obtulit [Vulg. obtulerunt] mente promptissima atque devota primitias [b. oblationes] Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,viri cum mulieribus præbuerunt armillas et inaures, annulos et dextraria : omne vas aureum in donaria Domini separatum est. Si quis habuit [Vulg. habebat] hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et ianthinas, argenti et æris metalla, obtulerunt Domino, lignaque settim in varios usus. Sed et mulieres doctæ dederunt quæ neverant, hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum, et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. Principes vero obtulerunt lapides onychinos, ct gemmas ad superhumerale et rationale, aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, et thymiama odoris suavissimi componendum. Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Mosi.Cuncti filii lsrael voluntaria Domino dedicaverunt. [C. CXXXV.] Dixitque Moses ad filios Israel : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda. Implevitque eum spiritu Dei, sapientia, et intelligentia, et scientia, et omni doctrina, ad excogitandum, et faciendum opus in auro et argento, et ære, sculpendisque lapidibus,et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Ahisamach de tribu Dan: ambos erudivit sapientia,ut faciant opera

D abietarii polymitarii, ac plumarii, de hyacintho, et

purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant. [Cap. XXXVI.] Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum (a), ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præce

* Et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et scientiam; hoc modo legunt nonnulli eodices mss. et can. Hebr. verit. post LXX lnterretes. Alii habent, intelligentiam, sive intellectum jú quod scriptum est in Hebræo, nam n>n>n, thebunú in eo legitur. MARt.

pit Dominus. Cumque vocasset eos Moses, et omnem A Bent simul tabulæ,et haberontes bases argenteas se

eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. Unde artifices venire compulsi, dixerunt Mosi: Plus offert populis quam necessarium est. Jussit ergo Moses præconis voce cantari: Nec vir nec mulier quidquam ultra offerat in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, eo quod oblata sufficerent, et superabundarent. Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem, de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario et arte polymita : quarum una habebat in

longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine B

quatuor, una mensura erat omnium cortinarum. Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit. Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter, ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur. Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi : unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga, quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim. Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur. Et fibulas æneas quinquaginta,quibus necteretur tectum,ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus iantinis. Fecit et tabulas tabernaculi de lignis settim stantes. Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius, et unum ac semiscubiturn latitudo retinebat: binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi. E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra Austrum, cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur. Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad Aquilonem, fecit viginti tabulas, cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. Contra Occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi, quæ mare respicit, fecit sex tabulas, et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro: quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et unam compagem pariter ferebantur. Ita ferit ex utraque parte per angulos ; ut octo es

* In editis et in omnibus mss. libris adduntur ista, fusis basibus earum argenteis ; quæ canon Hebr. verit. erasit, docens hoc signa h.T marginali non esee in Hebræo. MARt.

- Addunt et nostri mss. fusis basibus earum ar

D

decim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. Fecit et veetes de lignis setlim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas, et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. Ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum *, fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit. Fecit et velum de hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum, et quatuor columnas de lignis settim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis. Fecit et tentorium in introitu tabernaculi, ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii, et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas. [C. CXXXVI, Cap. XXXVII.] Fecit autem Beseleel et arcam de lignis settim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine: altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii, vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. Et fecit illi coronam auream per gyrum, conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero. Vectes quoque fecit de lignis settim, quos vestivit auro, et quos misit in annulos, qui erant in lAteribus arcæ ad portandum eam. Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. Duos etiam Cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii: Cherub unum in summitate unius partis, et Cherub alterum in summitate partis alterius ; duos Cherubim in singulis summitatibus propitiatorii extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respectantes. Fecit et mensam de lignis settim in longitudime duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti,quæ habebat in altitudine [Vulg. latitudine] cubitum ac semissem. Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum, ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem,alteram coronam auream. Fuditet quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ contra coronam: misitquein eos vectes, ut possit mensa portari. Ipsos quoque vectes fecit de lignis settim, et circundedit eos auro. Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, cyathos, et thuribula, exauro puro, in quibus offerenda sunt libamina. Fecit et candelabrum

genteis, ut et in suis Martian. invenit, et vulgati li• bri retinent, verba ex tertio ab hoc versiculo repetita. Canon Hæbraicæ viritatis erasit juxta archetypum.

« PoprzedniaDalej »