Obrazy na stronie
PDF
ePub

vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de con- A Mosen, dicens: Loquere filiis Israel, ut tollant spectu vestro. Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum. Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.

mihi primitias [h. oblationes,]ab omni homine qui offeret ultroneus 1, acciepietis eas. [C. CIV.] Hæc sunt autem quæ accipere debetis: Aurum, et argentum, et æs, hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, et pelles arietum rubricatas, pellesque ianthinas, et ligna settim, oleum ad luminaria concinnanda [h. non habet, concinnanda;] aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris; lapides onychinos et gemmas ad ornandum Ephod ac Rationale. Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum; juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus: sicque facietis illud: [C. CV.] Arcam de lignis settim compingite, cujus longitudo habeat duos B semis cubitos: latitudo cubitum et dimidium; altitudo cubitum similiter ac semissem. Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra coronam auream per circuitum, et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angu. los; duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. Facies quoque vectes de lignis settim, et operies eos auro. Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis. qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab eis. Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. Facies et propitiatorium de auro mundissimo,duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus: semissem et cubitum latitudo. Duos quoque Cherubim aureoset productiles facies, ex utraque parte oraculi.Cherub unus sit in latere uno 2, et alter in altero. Utrumque latus propitiatorii tegant, expandentes alas et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, in qua pones testimonium quod dabo tibi. Inde præcipiam, et loquar ad te super propitiatorio scilicet, ac medio duorum Cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israel. Facies et mensam de lignis settim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum ac semissem. Et inaurabis eam auro purissimo, faciesque illi labium aureum per circuitum, et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis, et super illam, alteram coronam [h. non habet hæc *] aureolam. Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. Ipsos quoque vectes facis de lignis settim,

(C. XCVII, Cap XXIV.) Mosi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu, et septuaginta seniores ex Israel, et adorabitis procul. Solusque Moses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo. (T. XIII, B. XIII.) Venit ergo Moses, et narravit plebi omnia verba Domini atque judicia; responditque cunctus populus una voce: Omnia verba Domini,quæ locutus est, faciemus. (C.XCVIII.) Scripsit autem Moses universos sermones Domini, et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel. Misitque juvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. Tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare. Assumensque volumen fœderis, legit, audiente populo, qui dixerunt Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fœderis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. (C. XCIX.) Ascenderuntque Moses et Aaron, Nadab et A bin, et septuaginte de senibus Israel. (C. C.) Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini,et quasi cœlum, cum serenum est. Nec super eos qui C procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. (C. CI. Dixit autem Dominus ad Mosen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem ac mandata, quæ scripsi, ut doceas eos. Surrexerunt Moses et Josue minister ejus; ascendensque Moses in montem Dei, senioribus ait: Exspectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hurvobiscum; si quid natum fuerit quæstionis,referetis ad eos.Cumque ascendisset Moses, operuit nubes montem, et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus. (C. CII.) Septimo autem die vocavit eum (Vulg.add. Dominus de medio caliginis. Erat autem species gloriæ Domini, quasi ignis ardens super verticem montis, in conspectu filiorum Israel. Ingressusque Moses medium nebulæ ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. (C. CIII, Cap. XXV.) Locutusque est Dominus ad

Unus Palat. Palæstinorum cætera notum maluisse Hieronymum, Philistinorum.

1 Manuscripti codices, nullo excepto, legunt, qui offert editorum nihilominus lectio præferenda videtur, quia ad sensum Scripturæ, et ad veritatem Hebraicam propius accedit. MART.

In uno ms. Corbeiensis monasterii codice, atque in canone Hebr. veritatis additum est hoc loco verbum, oraculi, sic enim habent; Cherub unus sit

D

oraculi in latere uno. MART.

Apud Vulg. supra propitiatorium ac de medio, etc.

Nota isthæc marginalis minime vera comprobatur, aut suo loco neutiquam apposita dicenda est: nam dictiones asterisco natatas, quas in Hebræo abesse dicit invenimus in omnibus libris Hebræorum. Quid ergo sibi velit hoc scholion, scire non possumus. Mart.

et circumdabis auro ad subvehendam mensam. Et A tudine,utrumque latus tabernaculi protegens. Facies parabis acetabula, ac phialas, thuribula, et ciathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo,hastile ejus,et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia, ipso procedentia. Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere,et tres ex altero. Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul et lilium, et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili: in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. Sphæ rula sub duobus calamis per tria loca, qui simu' sex fiunt, procedentes de hastili uno. Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. Facies et luternas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt exstinguantur,fiant de auro purissimo. Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi. Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

[Cap. XXVI. ] Tabernaculum vero ita facies 1 : Decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, varias opere plumario facies, Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos: Iatitudo, quatuor cubitorum erit Unius mensuræ fient universa tentoria. Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et alia quinque nexu simili cohærebunt. Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas, ut ansæ contra ansas veniant, et altera alteri possit aptari. Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: æqua erit mensura sagorum omnium. E quibus quinque junges seorsum et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. Facies et quinquaginta ansas in era sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. Facies 2 et quinquaginta fibulas æneas,quibus jugantur ænsæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat. Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est, unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. Et cubitus ex una parte pendebit, et aiter ex altera, qui plus est sagorum longi

1 Pro, ila facies, canon et aliquot mss. habent, ila fil. MART.

Hæc cum superioribus conjungit canon ac mss. omnes codices. Quare in nullo eorum legas, facies et; sed post copuletur, immediate scriptum est,

B

C

et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis, et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus. Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis settim, quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. In lateribus tabulæ duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur, atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur. Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad Austrum. Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. In latere quoque secundo tabernaculi, quod vergit ad Aquilonem, viginti tabulæ erunt, quadraginta habentes bases argenteas. Binæ bases singulis tabulis supponentur. Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas, el rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi. Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur. Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. Facies et vectes de lignis settim, quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, et quinque alios in altero. et ejusdem numeri ad occidentalem plagam, qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum. Ipsasque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos, per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis. Et eriges tabernaculum juxta exemplum quod tibi in monte monstratum est. Facies et velum de hyacintho, et purpura coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra. varietate contextum, quod appendes ante quatuor columnas de lignis settim quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, et quo Sanctuarium, et sanctuari Sanctuaria dividentur. Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum: mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte Aquilonis. Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, corcoque bis tincto, el byssoretorta, opere plumario. Et quinque columnas deaurabis lignorum seltim,ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.

[Cap. XXXVII. ] Facies et altare de lignis settim, quod habebit quinque cubitos in longitudine,et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. Cornua autem per quatuor angulos ex

quinquaginta fibulas. etc. Nos morem Hieronymia. num secuti, mutare nolumus librorum editorum lectiones, ubi nullum est damnum in sensibus. MART.

ipso erunt, ot oderies illud ære. Faciesque in usus A mihi. [C. CIX.] Hæc autem erunt vestimenta quæ ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula. Omnia vasa ex ære fabricabis. Craticalamque in modum retis æneam per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ærei [Vulg. ænei], quos pones subter arulam altaris. Eritque craticula usque ad altaris medium. Facies et vectes altaris [Vulg. tac. altaris] de lignis settim duos, quos operies laminis æneis, et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. Facies et atrium tabernoculi, in cujus plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. Similiter in latere Aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem basesque totidem. In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad Orientem, quinquaginta cubiti erunt. In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem, et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bascs totidem. In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit C quatuor cum basibus totidem. Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenti laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta [Vulg. quadraginta], altitudo quinque cubitorum erit. Fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias,tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. [C. CVI.] Præcipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus,ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel. D [C. CVII, Cap. XXVIII.] Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. [C. CVIII.] Faciesqne vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. Et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret

1 De quatuor lapidum ordinibus, sive versibus in rationali Aaron sæpe meminit S. Hieronymus, ut lib. xv Comment, in cap. LIV Isaiæ. Hi inquit, duodecim lapides scribuntur per ordinem in Exodo,

facient Rationale, et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum. Facient autem superhumerale de auro et hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. Ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel: sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. Opere sculptoris et cæB latura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos auro atque circumdatos: et pones in utroque latere superhumeralis, Memoriale filiis Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. Facies et uncinos ex auro, et duas catenulas auri purissimi sibi invicem cohærentes, quas inseres, uncinis. Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho,et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitu· dine. Ponesque in eo quatuor ordines lapidum 1: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaradgus in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis; in tertio ligurius, achates, et amethystus; in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus cælabuntur. singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo: et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate; catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uucinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt super. humeralis, et posteriora ejus aspiciunt. Nec non et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali judici super pectus suum quando ingre

et in Ezechiele, id est, v top λoyelw pontificis, et in corona atque diademate principis Tyrii, etc. Sed et de veste sacerdotoli tractatum edidit in epistola ad Fabiolam, cujus initium est: Usque hodie, etc. Mart.

dietur sanctuarium, memoriale coram Domino in A unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu æternum. Pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israel in pectore suo, in conspectu Domini semper. Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunica, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, etcocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis, ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum, rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum. Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. Facies et laminam de auro purissimo: in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram, imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israel, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus eis sit Dominus. Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii. Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis, et balteos ac tiaras, in gloriam et decorem: vestique his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejns cum eo. Et cunctorum consecrabis manus,sanctificabisque illos, ut sacerdolio fungantur mihi. Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femina: et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum. (B. XVII, C. CX, Cap. XXIX] Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotium consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, panesque azymos, et crustula absque fermento, quæ conspersa sint oleo, langana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies. Et posita in canistro offeres: vitulum autem et duos arietes, et Aaron ac filios ejus applicabis ad hostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis [Vulg. D add. suis} aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo. Et pones tiaram, in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram, et oleum

1 Ita habetur in canone Hebr. verit, in codicibus mss. antiquoribus. MART.

- Palatinus, et quibus usus est Martian. mss. sacerdotes mei.

* Hebraice est . jothereth Bochartus autem cum nihil retiforme velit esse in jecore, hanc ipsam emendandam lectionem putat, et pro reticulum,legi resticulum quo quidem vocabulo, quod & resti, et resticula deducitur, usus est S. Doctor etiam I Reg.

consecrabitur. Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo. Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras: eruntque sacerdotes mihi religione perpetua 1. [L. CXI]. Postquam intiaveris manus eorum, applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii, sumptunque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus. Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris ? ac duos renes, et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare: carnes vero vituli et corium et fimum combures B foris extra castra, eo quod pro peccato [Vulg. peccatis] sit. Unum quoque arietem sumes,super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus. Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare. Ipsum autem arietem secabis in frusta, lotaque intestina ejus ac pedes pones super concisas carnes, et super caput illius. Et offeres totum arietem in cinsum super altare. [C. CXII.] Oblatio est Domino odor suavissimus victimæ Domini. Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus. Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius, et pones super extremum dextræ auriculæ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum et pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum. Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque et ipsis, et vestibus, tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum, tortamquam panis unius, crustulum conspersum oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini: ponesque omnia supermanus Aaron, et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino. Suscipiesque universa de manibus, eorum et incendes super altare in holocaustum. odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est. Sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam. Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti, quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et

C

VII, 23. Sed præterquam quod alia ibi vox Hebræa est, non hoc tantum et Bocharti sententia, resticulum,oporteat rescribere, sed et alibi sæpius in Levitic. 1, 4, 10, 15; et iv, 9; et vii, 4 ; et viii, 16, 25; et ix, 10, quibus locis omnibus eadem et vox Hebraica est nin,et Latina explicatio reticulum in vulgatis æque ac mss. libris. Lectione autem nihil iminutata, pingues jecoris fibras denotari, par magis est credere.

filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israel: quia [h. A propritiatorio,quo tegitur testimonium, ubi loquar oblatio] primitiva sunt et initia de victimis eorum pacifimis quæ offerunt Domino. Vest em autem sanctam,qua utetur Aaron,habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrentur manus eorum. Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario. Arietem autem consecrationis tolles, et coquens carnes ejus in loco sancto, quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent, ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex iis, quia sancti sunt. Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt. Omnia quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum, et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiatonis hostiam, et unges illud in sanctificationem. Septem diebus expiabis altare et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum. Omnis qui tetigerit illud, sanctificabitur. Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter, unum agnum mane, et alterum vespere, decimam partem simila conspersæ oleo tunso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno. Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus in odorem suavitatis: sacrificium Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te. Ibique præcipiam filiis Israel, et sanctificabitur altare in gloria mea. Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis ut sacerdotio fungantur mihi. Et habitabo in medio filiorum Israel, eroque eis Deus, ct scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

tibi. Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud et quando collocat [Vulg.] collocabit] eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum co-ram Domino in generationes vestras. Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec liba libabitis. Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino, [T. XIV.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Quando tuleris summam filiorum Israel juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino. et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti. Hoc autem dabit B omnis qui transit [h.] ad numerum, dimidium sicli juxta mensuram templi. Siclus viginti habet obolos. Media pars sicli offeretur Domino. Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium, Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. Susceptamque pecuniam, quæ coliata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. [D. CXIII.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, lavabunt in eo [ Vulg. ea] Aaron et filii ejus manus suas ac pedes, quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare, Cut offerant in eo thymiama Domino, ne forte moriantur; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones. [C. CXIV.] Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Sume tibi aromata [h. aromata prima smyrrhæ electæ], primæ myrrhæ electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta, calami similiter ducentos quinquaginta, casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, mensamque cum vasis suis, candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, et holocausti, et universam supellectilem, quæ ad cultum eorum per

[Cap. XXX.] Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis settim, hadens cubitum longitudinis,et alterum latitudinis,id est, qnadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso D tinet. Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta procedent. Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Facies quoque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. Ipsos quoque vectes facies de lignis settim, et inaurabis. Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii coram

1 Non myrrhæ, sed smyrnæ legunt omnes codices mss. juxta Græcam vocem ouúpvns LXX interpretum. Poteramus et nos veterum exempla sequi, nisi usus scribendi myrrham non smyrnam, præva

sanctorum qui tetigerit ea, sanctificabitur. Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi-Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. Homo quicunque tale composuerit, et

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »