Obrazy na stronie
PDF

Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam A cussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade. En

ex eis usque mane, scatere cœpit vermibus, atque computruit, et iratus est contra eos Moses. Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum, cumque incaluisset sol, liquefiebat. In die vero sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Mosi. Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies Sabbati sanctificata erit Domino cras; quodcunque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt, coquite; quiquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. Feceruntque ita ut præceperat Moses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. Dixitque Moses: Comedite illud hodie, quia Sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro. Sex diebus colligite, in die autem septimo Sabbatum est [Vulg. add. Domini], idcirco non invenietur. Venit septima dies, et egressi de populo, ut colligerent, non invenerunt. Dixit autem Dominus ad Mosen : Usquequo non vultis custodire mandata mea, et legem meam ? Videte quod Dominus dederit vobis Sabbatum, et propter hoc die sexta tribuerit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo. Et sabbatizavit populus die septimo. Appellavitque domus Israel nomen ejus MAN : quod erat quasi semen coriandi album, gustusque ejus quasi similæ cum melle. Dixit autem Moses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: Imple gomor ex

eo, et custodiatur in futuras retro [h. non habet C

retro] generationes, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti. Dixitque Moses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi MAN, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino, ad servandum in generationes vestras, sicut præcepit Dominus Mosi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. [C. XXIX.] Filii autem Israel comederunt MAN quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terræ Chanaan. Gomor autem decima pars est [b.] Epha.

[T. X, B. X, C. XXX, Cap. XVII.] Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castramietati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. Qui jurgatus contra Mosen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ? Sitivit ergo populus ibi pro aquæ penuria, el murmuravit contra Mosen, dicens : Cur nos exire fecisti de Ægypto, ut occideres et nos, et liberos nostros, ac jumenta siti ? Clamavit autem Moses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic ? adbuc pauxillum et lapidabit me. Ait Dominus ad Mosen : Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel: et virgam, qua per

PATaOL. XXVIII.

ego stabo coram te ibi, supra petram Horeb, percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moses ita coram senioribus Israel: et vocavit nomen illius loci, Tentatio, [h] et lis. propter jurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ? [C. XXXI.] Venit autem Amalech, et pugnabat contra Israel in Raphidim. Dixitque Moses ad Josue: Elige viros, et egressus, pugna contra Amalech : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea: Fecit Josue ut locutus ei erat Moses, et pugnavit contra Amalech : Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. Cumque levaret Moses manus, vincebat Israel: sin autem paululum remisisset, superabat Amalech. Manus autem Mosi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt super eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus

ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis.

Fugavitque Josue Amalech et populum ejus in ore

gladii. Dixit autem Dominus ad Mosen : Scribe

hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue: delebo enim memoriam Amalech sub coelo.

AEdificavitque Moses altare, et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens: Quia manus super solium [Vulg. solii] Domini, bellum Domini erit contra Amalech, a generatione in generationem.

[C. XXXII,Cap.XVIII.] Cumque audisset Jethro, Bacerdos Madian, cognatus Mosi, omnia quæ fecerat Deus Mosi et Israeli populo suo, eo quod adduxisset Dominus Israel de Ægypto : tulit Sephoram uxorem Mosi quam remiserat, et duos filios ejus, quorum unus vocabatur Gersom, dicente patre: Advena fui in terra aliena: alter vero Eliezer Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis. Venit ergo Jethro cognatus Mosi, et filii ejus, et uxor ad Mosen in deserium, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. Et mandavit Mosi, dicens: Ego cognatus tuus Jethro venio ad te, et uxor tua, et duo filii tui cum ea. Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum, salutaveruntque se mutuo verI) bis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum. narravit Moses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni,et Ægyptiis propter Israel, universum laborem, qui accidisset eis in inere, qua [Vulg. et quod] liberaverat eos Dominus. Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum, et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis, qui eruit populum suum de manu Ægypti. Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos. Obtulit ergo cognatus Mosi holocausta et

10

hostias Deo 1 : veneruntque Aaron et omnes se- A universus populus simul: Cuncta quæ locutus est

niores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo. [C. XXXIII.] Altera autem die sedit Moses, ut judicaret populum,qui assistebat Mosi de mane usque ad vesperam. Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ? Cui respondit Moses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei. Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei et leges ejus. At ille : Non bonam, inquit, rem facis : stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere. Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, nt referas quæ dicuntur ad eum : ostendasque populo cæremonias el ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere [Vulg. add. debeant]. Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decano8, qui judicent populum omni tempore: quiquid autem majus fuerit, referant ad te, ipsi minora tantummodo judicent, leviusque tibi sit, partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua. Quibus auditis, Moses fecit omnia quæ ille sugesserat. Et, electis, viris strenuis de cuncto Israel,constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, Qui judicabant plebem omni tempore ; quiquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. Dimisitque cognatum [Vulg. add. suum], qui reversus abiit in terram suam. [T. XI, B. XI, C. XXXIV, Cap. XIX.] Mense tertio egressionis [h.] filiorum Israel de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. Nam, profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis. Moses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus

[blocks in formation]

Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moses verba popnli ad Dominum, ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat ibi in perpetuum. [C. XXXV.] Nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum. Qui dixit ei: Vade ad populum : et sanctifica illos, hodie et cras, laventque vestimenta sua. Et sint parati in diem tertium : in die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. Constituesque terminos populo per circuitum, et dices [Vulg. add. ad eos]: Cavete, ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur. Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur [h. Aliter, manus non tangat eum, quia si tetigerit, lapidibus opprimetur], aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. Descenditque Moses de monte ad populum,et sanctificavitque eum. Cumque lavissent vestimenta sua, ait ad eos : Estote parati in diem tertium, ne appropinquetis uxoribus vestris. Jam advenerat tertius dies, et mane inclaruerat, et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : timuitque omnis [Vulg. tac. omnis] populus, qui erat in castris. Cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. Totus [Vulg. Tunc] autem mons Sinai fumabat, eo

C quod descendisset Dominus super eum in igne, et

ascenderet fumus ex eo quasi de fornace : eratque mons omnis terribilis,et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur. Moses loquebatur,etDeus respondebatei. DescenditqueDominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Mosen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset, dixit ad eum: Descende, et contestare populum, ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum: et pereat ex eis plurima multitudo. Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. Dixitque Moses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es et jussisti: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. [C. XXXVI.] Cui ait Dominus: Vade, descende; ascendesque tu, et Aaron tecum ; sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. Descenditque Moses ad populum, et omnia narravit eis.

[C, XXXVII, Cap. XX.] Locutusque est Deus cunctos sermones hos: [1 Præceptum] Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. [2 Praec.] Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quæ est in cœlo desuper, et aquis sub terra. Non adorabis ea, neque coles; ego enim sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me : et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea. [3. Praec.] Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum ; nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. [4 Praec.] Memento, ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebusoperaberis, eu facies omnia opera tua. Septimo autem die Sabbatum Domini Dei tui : non facies in eo omne opus, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena, qui est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus cœlum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diem Sabbati et sanctificaviteum. [5 Præc.] Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longrævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. [6 P.] Non occides. [7 P.] Non mœchaberis. [8. P.] Non furtum facies. [9 P.] Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. [10. P.] Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem, ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt. [C. XXXVIII.] Cunctus autem populus videbat voces, et lampades, et Boniturm buccinæ, montemque fumantem : et perteriti ac pavore concussi, steterunt procul, dicentes Mosi : Loquere tu nobis, ct audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Et ait Moses ad populum : Nolite timere, ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. Stetitque populus de longe. [T. XlI, C. XXXIX.] Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. Dixit præterea Dominus ad Mosen : Hæc dices filiis Israel : Vos vidistis quod de cœlo locutus sim vobis. Non facietis mecum * deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves, in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei, veniam ad te, et benedicam tibi. Quod si altare lapideum feceris mibi, non ædificabis illud de seclis lapidibus: si

* Ita et nostri mss. ; Martian. in aliis invenit Domino.

quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in A enim levaveris cultrum tuum [Vulg. tac. tuum] super

1 Particula mecum abest in editis: exstat tamen in fonte Hebraico, canone Hebr. verit. et in aliis mss. codd. Latinis antiquioribus ac melioris notæ. Eamdem reperies lectionem apud Augustinum in Speculo, ubi Scripturæ recitantur juxta translalionem Latinam S. Hieronymi, quam ille ex Hebræo nobis edidit. Maat. — Unus Palatin, e nostris mss. vocem mecum ignorat. * Sic legit canon Hebr. ver. et mss. alter codex S. Germani a Pratis n. 3. Porro in editis alius est omnino sensus, ac ordo verborum ; quia in iis ÉÉÉ præceptum est de quolibet homine, qui iam suam vendiderit : hic autem sen8us est de

[ocr errors][ocr errors]

eum, polluetur. Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua [h. super illud]. [C. XL, Cap. XXI.] Hæc sunt judicia quæ propones eis. Si emeris servum Hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis. Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul. Sin autem dominus dederit illi uxorem, et peperit filios et filias mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. Quod si dixerit servus Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber ; offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula, et erit ei servus in sæculum *. [C. XLI. ] Et si vendiderit filiam ejus in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerit, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia. [C. XLII.] Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. Qui autem non est insidiatus, sed Deus ilIum tradidit in manus ejus ; constituam tibi locum quo fugere debeat. [C. XLIII.] Si quis industria occiderit proximum suum, et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. [C. XLIV.] Qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur. [C. XLV.] Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ morte moriatur. [C. XLVI.] Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur. [C. XLVII.]Si rixati fuerunt viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo: si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit: ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. [C. XLVUII.] Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortuus fuerit s in manibus ejus, criminis reus erit. Sin autem uno die supervixerit vel duobus, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est. [C. XLIX.] Si rixati fuerint viri,

servo, cujus filiam in famulam vendit domiuus servi. Conferat qui voluerit,hanc editionem nostram cum antea vulgatis exemplaribus. MARt.

— Urbinas ms. servus usque in saeculum. Tum cum Palatino, Memmiano, atque editis, Si quis vendiderit filiam suam in famulam.

* Hunc locum restituimus ad fidem Speculi sancti Augustini, in quo legimus ut in Hebræo, et mortuüs fuerit, etc. Alii omnes libri legunt in plurali, et mortui fuerint. MARt.

— Idem inss. editique libri, et mortui fuerint. Impressam lectionem éx AugustiniSpeculo Martian. accepit.

et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum expetierit maritus mulieris, et arbitri judicarint. [C. L.] Sin autem mors °J°° fuerit $ubsecuta, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. [C. LI,] si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. Dentem quoque si excusserit servo ve! úncillæ suæ, similiter eos dimittet liber. [0. LII.] Si boscornu petierit [Vulg. percusserit] virum aut mulierem,etmortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus,dominusque bovis innocens er;t. Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : hos lapidibus obruetur, et dom.inus illius occident. Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit. Si servum ancillamque invaserit. triginta siclos argenti dabit domino, bos vero lapidibus opprimetur. [C. LIII.] Si quis aperuit cisternam, eífoderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternæ reddet pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit. [c. LIV.] Si bos alienus bovem alterius vulnenaverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter $e dispertient. Si autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus ; reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet. [c. Lv, cap. XXII.] Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit: quinque boves pro uno boves restituet, et quatuor oves pro uno ove. [C. LVI.] Si effringens fur domum, sive guoftodiens fuerit inventus, et accepto vulnere, mortuus fuerit ; percussor non erit reus sanguinis. Quod si, orto sole, hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro

1 proclivi librariorum lapsu spicas hoc loco legimus in omnibus codicibus mss. uno exceptQcanome iiobr. veritatis, qui veram lectionem, id e$t; spinas, retinet. Errorem vero exscriptorm no$tri sequuntur in Speculo sangui Augustini, non quidem imperitia, sed religlone ducti propter unaniimem çoisensum mss. Códicum quos inspexerunt. MARt.

Iita et vulgatæ exempfar et Canon Hebraicæ veritatis apud Martian, réctissime habent. Plerique alii Latini libri, nostrique mss. spicas.

* Diversa est interpunctio hujus loci in Hebræo hodierno, et in Samiaritano textu ; nam Hebraico hoc mod6 legitur : adducet eum testem : raptum Imón reddet. Ät in Samaritanorum volumine ita scriptum est, c5* »57 nENEn T; 8**, ,iabi , ed mattérepha, velo tessalem, id est,t adducet testem raptus: et hon reddet. Nec solum inerpuncto differunt hic quo textus, sed vocibus £tiam nonnihit discrepani. Hebræus legit cum aflixo pronomine

A furto reddat, [Vulg. add. ipse] venumdabitur. Si

[ocr errors]

inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens, sive bos, sive asinus, sive ovis : duplum restituet. [C. LVII.] Si læserit quispiam agrum vel vineam : et dimiseritjumentum suum, ut depascatur aliena: quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni æstimatione restituet, [C. LVIII.] Si egressus ignis invenerit spinas *, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit. [C. LIX.] Si quis cemmendaverit amico pecuniam, aut vas in custodiam, et ab eo qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet. Si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, ad perpetrandam fraudem, tam in bove, quam in asino, et ove ac vestimento ; et quidquid damni inferre potest: ad eos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo. [C. LX.] Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum, ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit: jusjurandum erit in medio, quod non exlenderit manum ad rem proximi sui : suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur. Quod si furto, abblatum fuerit, restituet damnum domino. Si comestum a bestia, proferat ad eum quod occisum est, et non restituet*. [C. LXI.] Quia proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit, domino non præsente, reddere compellelur. Quod si in præsentiarum fuerit dominus, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui. [C. LXIl.] Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea: dotabit eam,et habebiteam uxorem.Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. [C. LXIII.] Maleficos non patieris vivere. [C. LXIV. ]Qui coierit cum jumento, morte moriatur. [C. LXIV.] Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli. [C. LXVI ] Advenam non contristabis, nequeaffliges eum : advenæ

[ocr errors][merged small][merged small]

enim et ipsi fuistis in terra Ægypti. [C. LXVII.] A ancillæ tuæ, et advena. (C. LXXXXVI.) Omnia quæ

Viduæ et pupillo non nocebitis. Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum, et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.[C. LVIII.] Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. Ipsum enim est solum quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat; si clamaverit [h. et erit, si clamaverit] ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. [C. LXIX.] Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. [C. LXX.] Decimas tuas et primitias tuas non tardabis offerre. [C. LXXI.] Primogenitam filiorum tuorum dabis mihi. De bobus quoque et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi. [C. LXXII.} Viri sancti eritis mihi. Carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus.

(C. LXXIII, Cap. XXIII.] Non suspicies vocem mendacii. [C. LXXIV.] Nec junges manum tuam,ut pro impio dicas falsum testimonium. [C.LXXV.] Non sequeris turbam ad faciendum malum . [C. LXXVI.] Nec injudicio plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies. [C. LXXII.] Pauperis quoque non misereberis in negotio 1. [C. LXXVIII.] Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. [C. LXXIX.] Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. [C. LXXX.] Non declinabis in judicio pauperis *. [C. LXXXI.] Mendacium fugies. (C. LXXXII.] Insontem et justum non occides: quia aversor impium. [C. LXXXIII.] Nec accipies munera, quæ excæcant etiam prudentes, et subvertunt verba justorum. [C, LXXXIV.] Peregrino molestus non eris: scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti. [B. XII.] Sex annis seminabis terram tuam,et congregabis fruges ejus. Anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui, et quidquid reliquum fuerit,edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo. [C. LXXXV.] Sex diebus operaberis: septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius

' Huic canonis lectioni consentiunt veteres Bibliorum codices mss. ac Speculum S. Aug. in codice ms. Carnutensis Eclesiæ. In Hebræo scriptum est, *>*- > beribo, quod interpretatur, in causa sua, in lite ejus vel in negotio ejus. MAnt.

— Palatin, etiam absque negandi particula, pauperis quoque misereberis in judicio. Urbinas ab impressa lectione abludit una vocula quoque, quam praetermittit.

* Sensus est : Non pervertes judicium cum apud te pauper litigabit. Porro ita legendum monuit nos Speculum S. Augustini : cæteri enim libri tum editi, tum manuscripti non bene legunt, non declirabus in judicium pauperis. Hebræus habet, non

[ocr errors][ocr errors]

dixi vobis, custodite. Et per nomen æternoru m deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro (C. LXXXVII.) Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. (B. LXXXVIII.) Solemnitatem azymorum custodie8. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum quando egressus es de Ægypto. (C. LXXXIX.) Non apparebis in conspectu meo vacuus. Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcunque seminaveris in agro. Solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. (C. XC.) Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo (Vulg. add. tuo.) Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane. (C. XCI.) Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. (C. XCII.) Non coques hædum in lacte matris suæ.(C. XCIII.) Ecce ego mittam angelum, qui præcedat te, et oustodiat in via, et introducat ad locum quem paravi. Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes, quia non dimittet cum peccaveritis, et est nomen meum in illo. (C. XCIV.) Quod si aüdieris vocem ejns, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hetthæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, etJebusæum, quos ego conteram. (C. VCV.) Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. Servictisque Domino Deo vestro, ut benedicam pani tuo et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. Non erit infecunda nec sterilis in terratua: numerum dierum tuorum implebo. (C. XCVI.) Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris, cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam, emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hetthæum, antequam introeas. Non ejiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ. Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram. Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Philistinorum *. et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus

declinabis, sive, non flectes judicium pauperis tui in lite ejus, quæ sententia optime congruit cum nostro textu Latino. MaRt. s Non Palaestinorum, ut habetur in editis ac mss. libris, sed Philistinorum legimus freti auctoritate ipsius Hieronymi, qui in Danielis caput undecimum ita disserit : Notandum autem, quod cum τ litteram Hebræus sermo non habeat, sed pro ipsa utatur phe (5) cujus vim Graecum ; sonat, in isto tantum loco ùjjud lIebraeos scribatur quidem phe, sed legitur p. Excepto itaque verbo Apalho in Daniele, semper 5 legitür ph in vocibus Hebræis: quod $æpius etiam obsefvavit canon Hebr. verit. ubi alii habent p, ut supra in nomine Putipharis, etc. MARr.

« PoprzedniaDalej »