Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti. Et induravit Dominus cor Pharaonis, necdimisit filios Israel. [9 Plaga.] Dixit autem Dominus ad Mosen Extende manum tuam in cœlum, et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ ut palpari queant. Extenditque Moses manum in cœlum, et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat ubicunque autem habitabant filii Israel, lux erat. Vocavitque Pharao Mosen, et dixit: Ite, sacrificate Domino, oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. Ait Moses: Hostia quoque st holaucausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro. Cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula: quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præser tim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. Dixitque Pharao ad Mosen: Recede a me [Vulg add. et], cave ne ultra videas faciem meam : quocunque die apparueris mihi, morieris. Respondit Moses : Ita fietut locutus est, non videbo ultra faciem tuam.

Mosen: Ingredere ad Pharaonem; ego enim indu- A mentissimum, et arreptam locustam projecit in ravi cor ejus, et servorum illius: ut faciam signa mea hæc in eo, et nares in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Egyptios, et signa mea fecerim in eis, et scietis [Vulg. sciatis] quia ego Dominus. Introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ad eum: Hæc dicit Dominus, Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. Sin autem resistis, et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras locustam in fines tuos quæ operiat superficiem terræ nec [Vulg. ne] quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini: corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris. Et implebunt domos tuas et servorum tuorum, et omniumÆgyptiorum ; quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone. Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum ? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Ægyptus? Revocaveruntque Mosen, et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis: Ite, sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt? Ait Moses: Cum parvulis nostris et senibus [Vulg. senioribus] pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri. Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis? Non fiel ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis. Dixit autem Dominus ad Mosen Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini. Et extendit Moses virgam super terram Ægypti ; et Dominus induxit ventum urentem tota illa die, ac nocte, et mane facto, ventus urens levavit locustas. Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti, et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt. Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quiquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat, nihilque omnino virens D relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Egypto. Quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a memortem istam. Egressusque est de conspetu Pharaonis, et oravit Dominum. Qui flare fecit ventum, ad occidente vehe

Editi libri lectionem LXX interpretum, et textum Samaritanum secuti, hic loci post, Mosen, addunt, et Aaron. Sciendum vero verbum Aaron abesse in Hebr., Syr.Arab. et canone sæpius laudato. Mart.

C

[C. XVII, Cap. XI.] Et dixit Dominus ad Mosen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos et exire compellet. Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea. Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moses vir magnus valde in terra Ægypti, coram servis Pharaonis et omni populo. Et ait Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar [Vulg. ingrediar], in Ægyptum, et morietur omne primogenitum in terra Egyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ, quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus, ul sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israel. Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus, qui subjectus est tibi: post hæc egrediemur. Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Mosen: Non audiet vos Pharao, ut multa signa fiant in terra Ægypti. Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone; et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israel de terra sua Vulg, tacet de terra sua].

[T. XII, B. VI, D. XVIII, Cap. XII.] Dixit quoque

Nostri mss. Moysen et Aaron, et dixit eis: cum editis et juxta Græcum.

Urbinas aliique penes Martian. mss., fiat.

[ocr errors]

Dominus ad Mosen et Aaron in terra Ægypti : Men- A tur in domibus vestris : qui comederit fermentasis iste, vobis principium mensium; primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum cœtum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas 1. Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui ejus, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus juxta quem ritum tolletis et hædum. El servabilis eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperum. Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. Et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. Nec remanebit quidquam ex eo usque mane, si quid residuum fuerit, igne comburetis. Sic autem comedetis illum, renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter est enim Phase (id est transitus) Domini. Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Egypti ab homine usque ad pecus, et in cunctis diis Ægypti faciam judicia, ago Domimus. Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis, et videbo sanguinem, et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Egypti. Habebitis autem hanc diem in monumentum, et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. Septem diebus. azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicunque comederit fermentalum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum. Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis, exceptis his quæ ad vescendum pertinent. Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam, comedetis azyma D [T. VIII.] Profectique sunt filii Israel de Ramesse

tum, peribit anima ejus de cœtu Israel tam de advenis quam de indigenis terræ. Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma. Vocavit autem Moses omnes seniores [b.] Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. Transibit enim `Dominus percutiens Egyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domus veatras et lædere. Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. Cumque intoieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas. Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio? dicetis eis: Victima transitus Domnii est, quando transivit super domos filiorum Israel in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostros liberans. Incurvatusque populus adoravit. Et egressi filii Israel fecerunt sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron. [10 Plaga.] Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Egypti, a primogenito Pharaonis, qui sedebat in solio ejus, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus, C et ortus est clamor magnus in Egypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. Vocatisque [Vulg. add. Pharao] Mose et Aaron nocte, ait: Surgite, egredimini a populo meo, et vos, et filii Israel ite, immolate Domino sicut dicitis, Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abuntes benedicite mihi. Urgebantque Egyptii populum de terra exire velociter, dicentes; Omnes moriemur. Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos. Feceruntque filii Israel sicut præceperat Moses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. Dedit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis, ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

mulieribus]. Sed et vulgnus promiscuum innume- A separabis omne, quod aperit vulvam Domino, et

rabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. Coxeruntque farinam, quam dudum conspersam de Ægypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. [C. XVIII.]Habitatio autem filiorum Israel,qui manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. Nox est ista observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis. [C. XX]. Dixitque Dominus ad Mosen et Aaron: Hæc est religio Phase Omnis alienigena non comedet ex eo. Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. Advena et mercenarius non edent ex eo. In una domo comedetur, nec efferatis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. Omnis cœtus filiorum Israel faciet illud. Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domino, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. Eadem lex erit indigenæ et colono, qui peregrinatur apud vos. Feceruntque omnes filii Israel sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron. Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Ægypti per turmas suas.

[T. VII, C. XXI, Cap. XIII.] Locutusque est Do

[ocr errors]

quod primitivum est in pecoribus tuis, quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino. Primogenitum asini mutabis ove, quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: Quid est hoc ? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti de domo servitutis. Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, oocidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque primogenitum jumentorum; idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos ; eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto. [C. XXII.) Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos eduxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est, reputans ne forte pœniteret cum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum. Sed circumcidit per viam deserti quæ est juxta mare Rubrum, et armati ascenderunt filii Israel de terra Ægypti. Tulit quoque Moses ossa Jacob secum, eo quod adjurasset filios Israel, dicens :Visitabit vos Deus, efferte ossa mea hinc vobiscum. Profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis. [C. VIII.] Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis; et per noctem in C columna igris: utdux esset itineris utroque tempore. Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.

minus ad Mosen, dicens: Sanctifica mihi omne
primogenitum,quod aperit vulvam in filiis Israel tam
de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim
omnia. Et ait Moses ad populum: Mementote diei
hujus, in qua egressi estis de Ægypto et de domo
servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Do-
minus de loco isto, ut non comedatis fermentatum
panem. Hodie egredimini mense novarum frugum.
Cumque introduxerit te Dominus in terram Chana-
næi et Hetthæi et Amorrhæi etEvæi et Jebusæi,
quam juravit patribus tuis ut daret tibi terram
fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem
sacrorum mense isto.Septem diebus vesceris azymis,
et in die septimo erit solemnitas Domini. Azyma
comedetis septem diebus, non apparebit apud te D
aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.
Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est
quod fecit Dominus mihi, quando egressus sum de
Ægypto. Et erit quasi signum in manu tua, et quasi
monumentum ante oculos tuos, et ut lex Domini
semper sit in ore tuo in manu enim forti eduxit
te Dominus de Egypto. Custodies hujuscemodi cul-
tum statuto tempore a diebus in dies. Cumque in-
troduxerit te Dominus in terram Chananæi,sicut ju-
ravit tibi et patribus tuis, et dederit eam tibi,

[C. XXIII, Cap. XIV.] Locutus est autem Dominus ad Mosen, dicens: Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phiabiroth, quæ estinter Magdalum et mare contra Beelsephon, in conspectu ejus castra ponetis super mare. Dicturusque est Pharao super filiis Israel Coarctati sunt in terra, conclusit eos desertum. Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos, et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque Ægyptii, quia ego sum Dominus; Feceruntque ita. Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus, immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt: Quid voluimus facere, ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis ? Junxit ergo currum,et omnem populum suum assumpsit secum. Tulitque sexentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit, et duces totius exercitus. Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israel, at illi egressi erant in manu excelsa. Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare; omnis equitatus el currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phiahiroth con

1 Errore librariorum omittitur in omnibus codd. manuscriptis prima syllaba phí, et legitur tantum,

tra Beelsephon. Cumque appropinquasset Pharao, A et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. Rever

levantes filii Israel oculos, viderunt Ægyptios post se, et timerunt valde, clamaveruntque ad Dominum, et dixerunt ad Mosen: Forsitan non erant sepulcra in Ægypto, ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine? quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto: Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto dicentes: Recede a nobis, et serviamus Ægyptiis? multo enim melius est servire eis, quam mori in solitudine. Et ait Moses ac populum: Nolite state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Dixitque Dominus ad Mosen: Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel, ut proficiscantur. Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et dividej illud ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. Ego autem indurabo cor Ægyptiorum, ut persequantur vos, et glorificabor in Pharaone, et in omni excercitu ejus, in curribus et in equitibus illius. Et scient Egyplii quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus. Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israel, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israel, et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. Cumque extendisset Moses manum super mare, abstulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum divisaque est aqua. Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva. Persequentesque Egyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus Phraonis, currus ejus el equites, per medium maris. Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit excercitum eorum, et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israelem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Et ait Dominus ad Mosen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum. Cumque extendisset Moses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ.

erant in Abireth: quæ exscriptorum incogitantia lectorem non debuit latere. MART

-Optime Urbinas Phyayroth: secus Palatin. Athiroth. Tum idem Urbinas subsequens Pharaonis nomen prætermittit.

1 Laudat Rabanus editionem quæ fert, Dominus nomen est illi.

Hunc locum diversimode legunt mss. codices. Canon Heb. ver. ita habet: Dextram tuam, Dominus, magnificem in fortitudine. Ain, Dextratua, Domine, magnifice in fortitudine Recentior unus legit, Magnificetur in fortitudine. Sic pro voluntate ex

B

C

D

sæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cunctiex cercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare, ne unus quidem superfuit ex eis. Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris liberavitque Dominus in die illa Israel de manu Egyptiorum. Et viderunt Egyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos, timuitque populus Dominum et crediderunt Domino, et Mosi servo ejus.

Tunc cecinit Moses et filii Israel carmen hoc Domino et dixerunt: Cantemus Domino :

gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. Fortitudo mea, Dominus;

et factus est mihi in salutem.

Iste Deus meus, et glorificabo eum ;
Deus patris mei, et exaltabo eum.
Dominus quasi vir pugnator:

omnipotens [in h. Dominus] nomen ejus': currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

et devoravit eos terra. Dux fuisti in misericordia tua. populo quem redemisti.

Et portasti eum in fortitudine tua.

1

ad habitaculum sanctum tuum. Ascenderunt populi, et irati sunt 1 [h. Audierunt populi, et perturbati 'sunt]:

dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor :

obriguerunt omnes habitatores Chanaan. Irruat super eos formido et pavor,

in magnitudine brachii tui.

Fiant immobiles quasi lapis,

donec transeat populus tuus, Domine,

A omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai : quinto decimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti. Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Mosen et contra Aaron in solitudine. Dixeruntque ad eos filii Israel: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus[h.] panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ?Dixit autem Dominus ad Mosen: Ecce ego pluam vobis [h.] panem de cœlo: egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea, an non ? Die autem sexta parent quod inferant, et

donec transeat populus tuus iste, quem 'posse- B sit duplum cuam colligere solebant per singulos

[blocks in formation]

Sanctuarium [ Vulg. add. tuum], Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

Dominus regnabit in æternum et ultra. Ingressus est enim [h. sic] eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare :

et reduxit super eos Dominus aquas maris. Filii autem Israel ambulaverunt per siccum, in medio ejus.

[C. XXV.] Sumpsit ergo Maria prophetis [Vulg. prophetissa soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem ejus dejecit in mare [T. IX, B. IX, C. XXVI] Tulit autem Moses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveuiebant aquam. Et venerunt in Marath nec poterant hibere aquas de Mara, eo quod essent, amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illud Mara id est, amaritudinem. Et mur. muravit populus contra Mosen, dicens, quid bibemus? At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt: ibi constituit ei præcepta atque judicia, et ibi tentavit eum, [h.] et dixit: Si audieris vocem Dominí Dei tui, et quod rectum est corain eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Egypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus. [C. XXVII.] Venerunt autem in Elim filii Israel, erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ, et castrametati sunt juxta aquas. [Cap. XVI.] Profectique sunt de Elim, et venit

ubi

1 Invenit et Rabanus in alia editione, Audierunt gentes, et iratæ sunt.

dies. Dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israel Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti, et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitatis [Vulg. mussitastis] contra nos? Et ait Moses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitatem? eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati esti contra eum, nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Dixitque Moses ad Aaron : Dicuniversæ congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino, audivit enim murmur vestrum. Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israel, respexerunt ad soC litudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. [C. XXVIII.] Locutus est autem Dominus [ad Mosen, dicens: Audivi murmurationes filiorum Israel, loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini [h.] pane:sciestisque quod sim [Vulg. ego sum] Dominus Deus vester. Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tunsum, in similitudinem pruinæ super terram. Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem, MANHU? quod significat Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moses: Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum. Hic est sermo, D quem præcepit Dominus : Colligat unusquisqueex eo quantum sufficiat ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo, sic tolletis. Feceruntque ita filii Israel: et collegerunt alius plus, alius minus. Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt. Dixitque Moses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane.

2 Unus Palat., Magnitudines.

« PoprzedniaDalej »