Obrazy na stronie
PDF
ePub

Et audivit gemitum eorum,ac recordatus est fœde- A dixi ut educam vos de afflictione Ægypti, in terris quod pepigerat eum Abraham, Isaac et Jacob. Et respexit Dominus filios Israel, et cognovit [Vulg, add. eos].

B

[C. V, Cap. III.] Moses autern pascebat oves Jethro cognati [Vulg. soceri] sui, sacerdotis Madian. Cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. Apparuitque ei Dominus [b. apparuitque angelus Domini] in flamma ignis de medio rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. Dixit ergo Moses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moses Moses. Qui respondit: Adsum. At ille : Ne appropies, inquit, huc solve calceamentum,de pedibus : tuis locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham Deus Isaac, Deus Jacob. Asbcondit Moses faciem suam: non enim audebat respicere contra Deum. Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus: et sciens dolorem ejus, descendi ut liberarem [Vulg. liberem el educam] eum de manibus Ægyptiorum, et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananææi, et Hetthæi, et Amorrhæi, Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi. Clamor ergo filiorum Israel venit ad me vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur. Sed veni, mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel de Ægypto. Dixit Moses C ad Deum : Quis ego sum, ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Ægypto? Qui dixit ei: Ego ero tecum, et hoc habebis signum, quod miserim te: Cum eduxeris populum [Vulg. add. meum] de Ægypto, immolabis Deo super montem istum. Ait Moses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum vestorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis? Dixit Deus ad Mosen : Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. Dixitque iterum Deus ad Mosen Hæc dices filiis Israel : Dominus Deus patrum vestorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generatio-D nem et generationem. Vade, congrega seniores Israel et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, dicens: visitans visitavi vos, et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto. Et

1 Loco, patrum suorum, omnes mss. codices legunt, patrum tuorum: quod perperam imitata est versio Latina textus Samaritani, cum in Samaritanorum ac Hebræorum voluminibus scriptum reperiatur anas avotham, id est, patrum eorum vel

suorum MART.

- Et nostri, et quos laudat Martian. ms. tuorum,

ram Chananæi et Hetthæi, et Amorrhæi Pherezæi, et Hevæi, et Jebuzæi, ad terram fluentem lacte et melle. Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israel, ad regem Ægypti, et dicetis [Vulg. dices] ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. Sed ego scio quod non dimittet vox rex Ægypti, ut eatis, nisi per manum validam. Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos. Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis, et cum egrediemini, non exibitis vacui sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea, et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.

[Cap. IV.] Respondit Moses et ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam; sed dicent: Non apparuit tibi Dominus. [B. III, C. VI.] Dixit ergo ad eum Quid est hoc quod tenes in manu tua? Respondit: Virga. Dixitque Dominus: Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moses. Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam. Ut credant, inquit. quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum. Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. [C. VII. ] Dixitque Dominus rursum :Mitte manum tuam in sinum tuum.Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. Retrahe, ait, manum [Vulg add. tuam] in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ. Si non crediderint, inquit tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. [C.[VIII.] Quod si noc duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. Ait Moses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius, et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. Dixit Dominus ad eum Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum aut surdum, videntemjet cæcum? nonne ego? Perge igitur, et ego in ore tuo: doceboque te quid loquaris. At ille; Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es3. Iratus Dominus in Mosen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit ecce ipse egredietur in occursum tuum, vidensque te, lætabitur corde. Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus, et ego ero in ore tuo.

[blocks in formation]

B

et in ore illius, et ostendam vobis quid agere de- A Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam beatis. Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris [Vulg. add. ei] in his quæ ad Deum pertinent. Virgam quoque hanc sumes [Vulg.. sume] in manu tua, in qua facturus es signa. [C. IX.] Abiit Moses, el reversus est ad Jethro cognatum [Vulg. socerum] suum, dixitque ei Vadam, et revertar ad fratres meos in Ægyptum ut videam, si adhuc vivunt. Cui ait Jethro : Vade in pace [T. III, C. X.] Dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian: Vade, et revertere in Ægyptum, mortui enim sunt omnes qui quærebant animam tuam. Tulit ergo Moses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum, reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua. Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta, quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus filius primogenitus meus est Israel. Dixi tibi Dimitte filium meum, ut serviat mihi, et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. Tulit illico Sephora acutissimam petram, el circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es. Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum, ob circumcisionem 1. [C. XI.] Dixit autem Dominus ad Aaron Vade in occursum Mosi in desertum. Qui perrexit ei obviam in Montem Dei, et osculatus est eum. Narravitque Moses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat. Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel. Locutusque est Aaron omnia verba, quæ dixerat Dominus ad Mosen, et fecit signa coram populo, et credidit populus. Audieruntque, quod visitasset Dominus filios Israel, et quod rexpexisset afflictionem eorum, et proni adoraverunt.

[C. XII] Post hæc ingressi sunt Moses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dixit Dominus Deus Israel Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israel? nescio Dominum, et Israel non dimittam. Dixeruntque:

trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius. Ait ad eos rex Ægypti : Quare, Moses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? ite ad onera vestra: Dixitque Pharao : Multus est populus terræ: videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis3 eis requiem ab operibus? Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens : Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius: sed ipsi vadant, et colligant stipulas. Et mensuram laterum, quos [Vulg. quam] prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam; vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes Eamus, et sacrificemus Deo nostro. Opprimantur operibus, ef expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus. Igitur egressi præfecti operum et exactores, ad populum dixerunt : Sic dixit Pharao : Non do vobis paleas ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas. Præfecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis, quando dabantur vobis paleæ. Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israel, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie? Venerunique præpositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos ? Paleæ C non dantur nobis, et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino. Ite ergo, et operamini, paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. Videbantque se præpositi filiorum, Israel in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. Occurreruntque Mosi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientes [ Vulg. egredientibus] a Pharaone, et dixerunt ad eos: Videat Dominus, et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. Reversusque est Moses ad Dominum, et ait: Domine,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

nomen Israel, et pro eo appositum verbum Hebræorum cum isto signch in margine, quo docere nos voluit ita scriptum legi in Hebræo. Restat igitur ex hac observatione, in aliquot saltem exemplaribus Hebraicis olim scriptum : Dominus Deus Hebræorum contrarium tamen manifeste suadet unus omnium interpres tum cum hodierno Hebræo consensus necnon Pharaonis responsio subnexa: Nescio Dominum, et Israel non dimittam. Itaque hæc suspensus hæreo. MART.

3 In pluribus mss. codicibus scriptum est,si dederimus. Hoc vero mutuatum videtur a Græcis, qui legunt in prima persona, xxтaпzúσwμev, id est, cessationem demus, vel quiescere faciamus. MART.

cur afflixisti populum istum ? quare misisti me? A ginta tres. Filii Merari: Mooli [h. Mahali] et Musi. Ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum, et non liberasti eos.

(Cap. VI). Dixitque Dominus ad Mosen: Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua C. XIII.] Locutusque est Deus ad Mosen dicens: Ego Dominus, qui apparuit Abraham, Isaac, et Jacob, in Deo omnipotente, et nomen meum Adonai non indicavi eis. Pepigique cum eis fœdus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ. Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo Ægyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei. Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Ægy- B ptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso, et judiciis magnis. Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sim Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac, et Jacob daboque illam vobis possidendam, ego Dominus. [T. IV.] Narravit ergo Moses omnia filiis Israel, qui non acquieverunt ei, propter angustiam spiritus, et opus durissimum. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Ingredere et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israel de terra sua. Respondit Moses coram Domino : Ecce filii Israel non me audiunt, et quomodo audiet Pharao, præsertim cum sim incircumcisus labiis ? [C. XIV.] Locutusque est Donimus ad Mosen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem Ægypti, ut educerent filios Israel de terra Ægypti. [B. IV.] isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Enoch et Phallu, Esron et Charmi. Hæ cognationes Ruben. Filii Simeon Jamuel, et Jamin, et Ohad [Vulg. Ahod]. Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis. Hæ progenies Simeon. Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem. Filii Gerson [h.] Libeni et Semei, per cognationes suas. Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, at Oziel, annique vitæ Caath, centum tri

-In Palatin. mss., si dederitis ei.

1 Urbinas ms tacet ei: tum cnm Palatino post Moysen addit et Mariam ex LXX editione.

Septuaginta addunt hoc loco, et Mariam sororem eorum. Hæc quoque leguntur in textu HebræoSamaritano, in quem non pauca fluxisse e LXX interpretibus, constans est virorum doctorum sententia. Syrus cum aliquot mss. exemplaribus Latinorum legit quidem, et Mariam; sed non habet, sororem eorum. Quæ, omnia adscititia esse satis manifeste demonstrat canon Hebr. veritatis, ubi erasis in corpore hujusmodi verbis, scholion istud e latere appositum legitur: h. non habet Mariam, id est, Hebræus non habet, Mariam. Huic adjungendi Chaldæus et Arabs, apud quos nihil reperias

C

D

1

Hæ cognationes Levi per familias suas. Accepit
autem Amram uxorem [h.] Jochebed patruelem
suam, quæ peperit ei Aaron et Mosen 2. Fuerunt
que anni vitæ Amram, centum triginta septem.
Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri.
Filii quoque Oziel: Misael, et Elsaphan, et Sithri.
Accepit autem Aaron uxorem
Elisabe 3, filiam
Aminadab, sororem Naasson, quæ peperit ei Nadab,
et Abiu, Eleazar, et Ithamar. Filii quoque Core:
Asir, et Elcana, et Abiasaph. Hæ sunt cognationes
Coritarum. At vero Eleazar filius Aaron accepit
uxorem de filiabus Phutiel; quæ peperit ei Phi-
nees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum
per cognationes suas. Iste est Aaron et Moses,
quibus præcepit Dominus, ut educerent filios Israel
de terra Ægypti per turmas suas. Hi sunt, qui lo-
quuntur ad Pharaonem regem Egypti, ut educant
filios Israel de Ægypto: iste Moses et Aaron, in
die qua locutus est Dominus ad Mosen, in terra
Ægypti. [C. XV. JEt locutus est Dominus ad Mo-
sen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem
regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi. Et ait
Moses coram Domino : En incircumcisus labiis sum,
quomodo audiet me Pharao ?

[Cap. VIIJ. Dixitque Dominus ad Mosen: Ecce
constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus
erit propheta tuus. Tu loqueris [Vulg. add. ei]
omnia quæ mando tibi: ille loquetur ad Pharao-
nem, ut dimittat filios Israel de terra sua. Sed ego
indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta
mea in terra Ægypti, et non audient vos: immit-
tamque manum meam super Ægyptum, et educam
exercitum et populum meum filios Israel de terra
Ægypti perjudicia maxima. Et scient Ægyptii quod
ego sim Dominus qui extenderim manum meam
super Ægyptum, et eduxerim filios Israel de me.
dio eorum. Fecit itaque Moses, et Aaron sicut præ-
ceperat eis [Vulg. tacet eis] Dominus: ita egerunt.
[C. XVI.] Erat autem Moses octoginta annorum,
Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pha-
raonem. Dixitque Dominus ad Mosen et Aaron :
Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa, dices
ad Aaron: Tolle virgam tuam, et Projice eam co-
ram Pharaone, ac vertetur in colubrum. Ingressi
itaque Moses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt si-

et

quod Mariam spectat; sed neque in codicibus Latinis melioris notæ. MART.

3 In Hebræo legimus ab hoc est, Elisabe, non Elisabeth, ut habent LXX interpretes, quos sequuntur editi, et nonnulli codd. mss. recentiores. Porro nomen Elisabe in exemplaribus Græcis fuisse corruptum probari potest non solum e canone Hebraicæ veritatis, aliisque mss. codd. Latinis antiquioribus ac melioris notæ; sed ex libris etiam Hebraicorum nominum, ubi S. Hieronymus de Exodo hoc nomen recensens legit Elisabe, quod interpretatur Dei mei juramentum, etc. Hoc vere non esset, si Elisabeth leperetur, MART. - Palatin ms., Helsabee.

cut præceperat Dominus, tulitque Aaron virgam A Dixitque Dominus ad Mosen; Dic ad Aaron: Ex

B

coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes Egyptias et arcana quædam similiter. Projece'runtque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones; sed devoravit virga Aaron virgas eorum. Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut [h.] dixerat Dominus. [1 Plaga.] Dixit autem Dominus ad Mosen : Ingravatum est cor Pharaonis, non vult dimittere populum. Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas: et stabis in occursum ejus super ripum fluminis: et virgam, quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua. Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebræorum misit me ed te, dicens : Dimitte populum meum, ut mihi sacrificet in deserto: et usque ad præsens audire noluisti. Hæc igitur dicit Dominus: In hoc scies quod Dominus sim: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem: Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægypti, bibentes aquam fluminis. Dixit quoque Dominus ad Mosen: Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypli, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum. ut vertantur in sanguinem, et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis. Feceruntque ita Moses et Aaron, sicut præceperat Dominus: et elevans virgam, percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus ; quæ versa est in sanguinem. Et C pisces, qui erant in flumine, mortui sunt: computruitque fluvius, et non poterant Egyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Egypti. Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut [h.] dixerat Dominus. Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice. Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis. Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.

[B. V, Cap. VIII, 2 Plaga.] Dixit quoque Dominus ad Mosen Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi : sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis. Et ebulliet fluvius ranas; quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum, et ad le, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos, intrabunt rane.

1 Legunt hic, post LXX, editi Latini libri, ut abigantur ranæ a te, et a domo tua, et a servis, tuis, et a populo, tuo; et tantum etc. At in Hebræo, cui consentit canon Heb. veritatis, legitur ut nos edi

D

tende manum tuam super fluxios et super rivos ac paludes, et educ ranas super terram Ægypti. Et extendit Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt rane [In h. rana], operueruntque terram Ægypti. Fecerunt autem malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Ægypti. Vocavit autem Pharao Mosen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo: et dimittam populum ut sacrificet Domino. Dixitque Moses Pharaoni: Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis, tuis et pro populo tuo, ut abigantur ranæ a te 1, et a domo tua: et tantum in flumine remaneant. Qui respondit: Cras. At ille: Juxta verbum, inquit, tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. Et recedent ranæ, a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: tantum in flumine remanebunt. Egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone; et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni. Fecitque Dominuз juxta verbum Mosi, et mortuæ sunt ranæ de domibus, et de villis, et dejagris. Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut dixerat [Vulg. præceperat]. Dominus. [T. V, 3 Plaga.] Dixitque Dominus ad Mosen Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terræ : et sint ciniphes in universa terra Ægypti. Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terræ, et facti sunt ciniphes in hominibus, et in jumentis: omnis pulvis terræ versus est in ciniphes per totam terram Egypti. Feceruntque similiter malefici per incantationes suas, ut educerent ciniphes, et non potuerunt: erantque ciniphes tam in hominibus quam in jumentis. Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hoc [Vulg. hic], induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut locutus est [Vulg. præceperat] Dominus. [4 Plaga.] Dixit quoque Dominus ad Mosen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone, egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum : et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint. Faciamque mirabilem in die illa terram Gesen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ, et scias quoniam ego Dominus in medio terræ. Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum : cras erit signum istud: Fecitque Dominus ita. Et venit mu

dimus. MART. Addit idem ms. cum editis libris, juxta Græcum, et a servis tuis, et a populo tuo, tantum, etc.

sca gravissima in domos Pharaonis et servorum A crificet mihi.Quia in hac vice mittam omnes plagas ejus, et in omnem terram Ægypti, corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. Vocavitque Pharao Mosen et Aaron, et ait eis; Ite, sacrificate Deo vestro in terra [Vulg. et cod. Mem. addunt hac]. Et ait Moses: Non potest ita fieri abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii ceram eis, lapidibus nos obruent. Viam trium dierum pergemus in solitudinem: et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut præcepit nobis. Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro, in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me. Et ait Moses: Egressus a te, rogabo Dominum, et recedet musca a Pharaone, et a servis,

et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino. Egressusque Moses a Pharaone, oravit Dominum. Qui fecit juxta verbum illius et abstulit muscas a Pharaone, et a servis, et a populo ejus: non superfuit ne una quidem. Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum.

[Cap. IX, 5 Plaga.] Dixit autem Dominus ad Mosen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. Quod si adhuc renuis, et retines eos: ecce manus mea erit super agros tuos: super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. Et faciet Dominus mirabile, inter possessiones Israel et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his quæ pertinent ad filios Israel. Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra. Fecit ergo Dominus verbum boc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum: de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possideba Israel. [6 Plaga.] Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. Et dixit Dominus ad Mosen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moses in cœlum coram Pharaone: sitque pulvis super omnem terram Egypti: erunt enim hominibus et jumentis vulnera [Vulg. ulcera], et vesica turgentes, in universa

[ocr errors]

C

meas super cor tuum [Vulg. add. et], super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra. Nunc enim extendens manum meam [Vulg. tac. meam], percutiam te et populum tuum peste, peribisque de terra. Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in ommi terra. Adhuc retines populum meum, et non vis eum dimittere? En pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis, qualis non fuit in Egypto, a die qua fundata est, usque in præsens tempus. Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa, quæ inventa fuerint foris, nec congre. gata de agris, cecideritque super ea grando, mo

rientur. Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos et jumenta in domos: qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. Et dixit Dominus ad Mosen: Extende manum tuam in cœlum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Egypti. Extenditque Moses virgam in cœlum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. Et grando et ignis immista pariter ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante nunquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est. Et percussit grando in omni terra Egypti cuncta quæ fuerant in agris, ab homine usque ad jumentum, cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. Tantum in terra Gesen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit. Misitque Pharao, et vocavit Mosen et Aaron, dicens an eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus: ego et populus meus, impii. Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. Ait Moses; Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit: ut scias quia Domini est terra: novi autem, quod et tu, et servi tui, necdum timeatis Dominum Deum. Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod esset hordeum virens, et linum

terra Ægypti. Tulerunt cineremn de camino, et D jam folliculos germinaret: triticum autem et far

steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moses in cœlum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus, et jumentis, nec poterant malefici stare coram Mose propter vulnera, quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti. Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen [7 Plaga.] Dixitque Dominus ad Mosen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populuin meum ut sa

non sunt læsa, quia serotina erant. Egressusque Moses a Pharaone ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum, et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israel, sicut locutus est Dominus per manum Mosi.

[L. VI, Cap. X, 8 Plaga.] Et dixit Dominus ad

Aliter canon Hebraicæ veritatis, sed eodem sensu; legit enim hunc in modum: Ex quo gens in illa condita est MART.

« PoprzedniaDalej »