Obrazy na stronie
PDF
ePub

testis assistam.

servus meus, vos autem eritis innoxii. Itaque festi- A calamitatis, quæ oppressura ést patrem meum, nato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit cyphum in sacco Benjamin. At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum in terram pariter corruerunt. Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. Respondit Joseph Absit a me ut sic agam; qui furatus est cyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum. Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim post Pharaonem dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem,aut fratrem? et nos respondimus tibi domino meo; Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senecta illius natus est; cujus uterinus frater mortuus est, et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum. Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum. Suggessimus domino meo; Non potest puer relinquere patrem suum ; si enim illum dimiserit, morietur. Et dixisti servis tuis; Nisi venerit frater vester minimus vo- C biscum,non videbitis amplius faciem meam. Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum, patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici. Cui diximus; Ire non possumus; si frater noster minimus descendat [Vulg. descenderit] nobiscum, proficiscemur simul; alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. Egressus est unus, et dixistis Bestia devoravit eum et hucusque non comparet. Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum morore ad inferos.Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex D hujus anima pendeat), videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. Ego proprie servus tuus sim, qui in meam hunc recepi fidem; et spopondi, dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei, et fuer ascendat cum fratribus suis. Non enim possum redire ad patrem meum,absente puero, ne

Eodem modo legit sanctus Hieronymus in Quæstionibus Hebraicis. MART.

[Cap. XLV.] Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus; unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alie. nus agnitioni mutuæ. Elevavitque vocem cum fletu ; quam audierunt Egyptii, omnisque domus Pharaonis. Et dixit fratribus suis; Ego sum Joseph; adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me.Et cum accessissent prope, Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum. Nolite pavere, nec vobis durum esse videatur, quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos. Biennium est quod fames esse cœpit in terra; B et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escus ad vivendum habere possitis. Non vestro consilio,sed Dei huc voluntate missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Egypti. Festinate et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Hæc mandat filius tuus Joseph Deus me fecit Dominum universæ terræ Ægypti; descende ad me, ne moreris, et habita [Vulg. habitabis] in terra Gesen 1; erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ,et armenta tua, et universa quæ possides. Ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis), ne tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides. En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto. Festinate et adducite eum ad me. Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit; illo quoque flente similiter super collum ejus. Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos. Post quæ ausi sunt loqui ad eum. Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis Venerunt fratres Joseph; et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens ; Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan, et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ. Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum et conjugum ; ac dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes. Nec dimittatis [h. amittatis] quidquam de supellectili vestro; quia omnes opes Ægypti vestræ erunt. [B. XLIII.] Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium; et cibaria in itinere.

Palatin. ms. cum Vulgatis libris, Gessen. Vide Quæstion. Hebraicas.

Singulisque proferri jussit binas stolas; Benjamin A cerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. Filii vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis; tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti; et totidem asinas, triticum in itinere panesque portantes. Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascimini in via. Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob. Et nuntiaverunt ei, dicentes; Joseph filius tuus vivit, et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito [Vulg. add. Jacob], quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis. Illi contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus, et ait: Sufficit mihi si adhuc filius meus Joseph vivit; vadam, et videbo illum antequam moriar.

[T. XXXVI, C. LXXIV, Cap. XLVI] Profectusque Israel cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteumjuramenti,et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, audivit eum per visionem noctis vocantem se et dicentem sibi : Jacob, Jacob; qui respondit: Ecce adsum. Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertendum: Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos. [C. LXXV.] Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti; tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem et omnia quæ possederant [In h. et duxerunt secum greges suos] in terra Chanaan; venitque in Ægyptum cum omni semine suo, filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies. Hæc sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Egyptum, ipse cum liberis suis; Primogenitus Ruben. Filii Ruben : Enoch et Phallu et Esron et Charmi. Filii Simeon : Jemuel et Jamin, et Ohad [Vulg. Ahad], et Jachin et Soher, et Saul filius Chanaanitidis. Filii Levi : Gerson et Caath et Merari. Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara, mortui sunt autem ler et Onan in terra Chanaan. Fueruntque filii [Vulg. Natique sunt] Phares: Esron et Amul. Filii Issachar

B

C

Thola et Phua et Job et Simron. Filil Zabulon Sared et Elon et Jahelel. Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua, D omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta et tres. Filii Gad: Sephion et Ilaggi, Suni, et Esebon et Heri et Arodi et Areli. Filii Aser: Jimna; et Jisua, et Jisui, et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria Heber et Melchiel: hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ, et hos genuit Jacob sexdecim animas. Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin. Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti,quos genuit ei Aseneth, filia Putiphare, sa

Benjamin Bela et Becher et Asbel, Gera et Naaman, et Ehi, et Ros, Moptim, et Ophim, et Ared. Hi filii Rachel quos genuit Jacob; omnes animæ, quatuordecim. Filii Dan: Husim. Filii Nephthali: Jaseel, et Guni, et Jeser, et Sellem. Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli, filiæ suæ : et hos genuit Jacob omnes animæ, septem. Cunctæque animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex. Filii autem Joseph,qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt Egyptum, fuere septuaginta. [C. LXXVI.] Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et ille occurreret in Gesen. Quo cum pervenisset, juncto Joseph curru suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. Dixitque pater ad Joseph : Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstilem te relinquam. [C. LXXVII.] Et [Vulg. relinquo.At]ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui : Ascendam et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei Fratres mei, et domus patris mei,qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me: et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum. Cumque vocaverit vos, et dixerit : Quod est opus vestrum? Respondebitis : Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gesen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.

[Cap. XLVII.] Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni,dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gesen. Extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege: quos ille interrogavit : Quid habetis operis ? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos, et patres nostri. Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gesen. [C. LXXVIII.] Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te; terra Ægypti in conspectu tuo est; in optimo loco fac habitare eos, et trade eis terram Gesen. Quod si nosti esse in eis viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. [B. XLIV.] Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo; qui benedicens illi, et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ ? Respondit: Dies peregrinationis meæ 1 centum tringinta annorum sunt,

In antiquis mss. codd.inque canone Hebr. verit. legitur, Dies peregrinationis vitæ meæ, sed vitæ mu

parvi, et mali, et non pervenernnt usque ad dies A patrum meorum quibus peregrinati sunt ; et benedicto rege, egressus est foras. Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Egypto in optimo terræ solo [Vulg. loco]. Ramesses, ut præceperat Pharao. Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis: in toto enim orbe panis deerat, et opresserat fames terram, maxime Egypti et Chanaan. E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis. Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes : quare morimur coram te, deficiente pecunia? Quibus ille respondit; adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celamus domino [Vulg. celabimus donum] nostro, quod, deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus. Cur ergo moriemur, te vidente? et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam, et præbesemina, ne, pereunte cultore, redigatur terra in solitudinem. Emit igitur Joseph omnem terram Egypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni, et cunctos populos ejus, a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus, præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis: quibus et C statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros, ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris. Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum Dominus noster, et læti serviemus regi. Ex eo tempore usque in præstentem diem, in universa terra Ægypti, regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit. [C. LXXIX.] Habitavit ergo Israel in Ægypto, id est, in terra Gesen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis. Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitæ illius centum quadraginta et septem annorum. Cumque appropinquare cerneret mortis diem [Vulg. add. suæ]. vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo, et facies mihi mise

tuatum videtur e LXX interpretibus, qui legunt. Dies annorum vitæ meæ. MART.

- Addunt nostri mss. vitæ. Sed et Hebræus, et Aquila nescio quid plus habet, quam dies peregrina

262

ricordiam et veritatem: ut non sepelias me in Ægypto: sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de hac terra, condasque in sepulcro majorum meorum. Cui respondit Joseph : Ego faciam quod jussisti. Etille: Jura ergo,inquit, mihi.Quo jurante, adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput.

[T. XXVII, C. LXXX, Cap. XLVIII] His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan : Benedixitque mihi,et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam [Vulg. add. te] in turbas populorum daboque tibi terram hanc, et semini tuo B post te, in possessionem sempiternam. Duo igitur filii tui, qui nati sunt [Vulg. add. tibi] in terra Ægypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabunturin possesssionibus suis. Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephrata, quæ alio nomine appellatur Bethlehem. Videns autem filios ejus dixit ad eum Qui sunt isti? Respondit: Filii mei sunt, quos dedit mihi Deus in hoc loco. Adduc. induit, eos ad me, ut benedicam illis. [B. XLV.] Oculi enim Israel caligaverant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus est, et circumplexus [Vulg. add. eos] dicit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum. Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israel: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum, Qui extendens manum dexteram posuit super caput Ephraim junioris [Vulg. minoris] fratris : sinistram autem super cuput Manasse, qui major natu erat, commutans manus. Benedixitque Joseph filio suo*, et ait: Deus,in cujus conspectu ambulaverunt patres mei, Abraham et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem ; angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris [Vulg. add. istis]: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque Patrum meorum Abraham et Isaac ; et crescant in multitudinem super terram, Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accedit et apprehensam patris manum levare cona

D

[blocks in formation]

tus est de capite Ephraim, et tranferre super caput Manasse. Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus. Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus junior major illo erit et semen illius crescet in gentes. Benedixitque eis in ipso tempore, dicens: In te benedicetur Israel, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. Do tibi partem unam ' extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.

A

[T. XXXVIII, C. LXXXI, Cap. XLIX.] Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, B ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum: Ruben primogenitus meus 2, tu fortitudo mea, et principium doloris mei prior in donis, major in imperio. Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Simeon et Levi fratres 3; vasa iniquitatis bellantia. In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.

1 Hebræus habet N D Sichem ahad, quod Septuaginta interpretantur Σικιμα εξαίρετον, id est, Sicimam præcipuam. Hunc locum satis obscurum varia eruditione Hieronymus explicavit Sicima, in- C quit, juxta Græcam et Latinam consuetudinem declinata est. Alioquin Hebraice Sichem dicitur, ut Joannes quoque evangelista testatur ; licet vitiose, ut Sichar legatur, error inolevit et est nunc Neapolis urbe Samaritanorum. Quia igitur Sichem lingua Hebræa transferetur in humerum, pulchre allusil ad nomen dicens : Et ego dabo tibi humerum unum; propræcipuo enim, id est, alpetov unum scribitur in Hebræo. Quod autem dicit se eam in arcu et gladio possedisse. arcum hic et gladium, justitiam vocal, etc. Vide in Quæst. Hebr. MART.

Nostri mss., Dabo in futuro; Hebræus præteritum potius notat 'n dedi, Porro quod ait parlem unam. Hebræus præfert humerum unum TN DOW, quanquam pro parte, exponunt, quæ scilicet in humero portatur. Cæterum vid. Quæst. Her.

2 Verba Hebraica non semper eodem modo interpretatur Hieronymus: in Quæst. enim Hebraicis de Ruben in Hebræo ita scriptum esse docet; Ruben D primogenitus meus, fortitudo mea, et capitulum in liberis meis. Major ad portandum, et major robore: effusus es sicut aqua, ne adjicias. Ascendisti enim cubile patris tui, et contaminasti stratum in ascensu. Quis sit horum verborum sensus apud eum, discere nemo non potest. MART.

[ocr errors]

Unus Palat. hic quoque addit, et ait eis. Ad sequentia patriarcharum nomina confer Qu. Hebraicas, ubi aliter ex Hebræo S. P ter interpretatur.

3 Ex eodem Hieronymo legitur hic loci in Hebraica veritate, Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis arma eorum. In arcanum eorum me intret anima, et in conventu corum ne dissolvatur gloria mea: quia in furore suo interfecerunt virum, et in libidine sua suffoderunt murum. MART.

Maledictus furor eorum,quia pertinax; et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel; Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum: adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna, quis suscitabit eum? Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus [Vulg. femorcjejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. Ligans ad vineam pullum suum, 5, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvæ pallium suum. Pulchriores oculi ejus vino, et dentes lacte candidiores. Zabulon in littore maris habitabit [Al. habitavit], et in statione navium pertingens usque ad Sidonem, Issachar asinus fortis accubans inter terminos. Vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens . Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum exspectabo, Domine. Gad, accinctus præliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum 7. Aseer, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis . Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu :

In Hebræo habet juxta Hieronymum : De captivitate, fili mi, ascendisti. Mart.

Hic quoque in Hebræo scriptum est: Alligans ad vitem pullum suum, et in Sorec, fili mi, asinam suam. Sorec autem electa vitis dicitur. Sed et hoc sciendum, quod ubi nos legimus: alligans ad vitem pullum suum, pro pullo in Hebræo possit legi, urbem

MART .עירה,suam

6 Issachar asinus osseus recumbens inter terminos et videns requiem, quia bona est: et terram, quia pulchra est; inclinavit humerum suum ad portandum, et factus est intributum serviens. Ita ad verbum transtulit Hieronymus. MART.

7 Gad latrunculus labrocinabitur eum, et ipse latrocinabitur plantam. Juxta Hebræum sic se interpretari dicit Hieronymus, et deinde: Ubi nos latrunculum posuimus, ibi scriptum estGEDUD, ut ad Gad nomen alluderet, qui significantius eCwvos, id est accinctus sive expeditus, exprimi potest. MART.

In lebræo ita scriptum est: Nephtali ager irriguus, dans eloquia pulchritudinis. Hebræi autem volunt propter Tiberiadem, quæ legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum, et eloquia pulchritudinis prophetari, porro ubi nos agrum irriguum, et LXX virgultum resolutum posuerunt, in Hebræo legitur AIALA SELUA (bw bis) quod potest et cervus missus transferri propter temporaneas fruges, velocitatem terræ uberioris ostendens. llæc sanctus Hieronymus. Variantes autem ex Hebræo hujusmodi lectiones afferre curavintus,ut intelligeret lector quam diversas habeamus ejusdem Hebraici contextus ab uno Hieronymo interpretationes, et quemquam moveat, si parum sibi constare videatur: quia nunc verbum de verbo, modo sensum e sensu exprimere voluit. MART.

Alterum, filius accrescens, in Palat. ms. inducitar, contra textus fidem.

filiæ discurerrunt super marum. Sed exasperaverunt A Habuit quoque in comitatu currus et equites et facta eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est lapis Israel. Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cœli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benectionibus uberum et vulvæ. Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus : donec veniret desiderium collium æternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.Benjamin lupus rapax, mane comedet prædam, et vespere dividet spolia. Omnes hi in tribus Israel duodecim hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis, benedictionibus propriis. Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in sepelunca duplici, quæ est in agro Ephron Hethæi contra .Mamre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthæo in possesionem sepulcri. Ibi sepelierunt cum, et Saram uxorem ejus : ibi sepuitus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet. Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.

[B. XLVI. Cap. L.] Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris flens et deosculans eum. Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem. Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum, flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus. Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: eo quod pater meus adjuraverit me, dicens : En morior; in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. Dixitque ei Pharao; Ascende et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. Quo ascendente,ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti; domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus, atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gesen.

est turba non modica. Veneruntque ad Aream Atad quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exsequiis planctu magno atque vehementi, impleverunt septem dies. Qnod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco appellaverunt [Vulg. vocatum est] nomen loci ejus, Planctus Ægypti. Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis. Et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Iletthæo contra faciem Mamre. Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre. Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et B reddat nobis omne malum, quod fecimus, mandaverunt ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur, ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittasinquitatem hanc. Quibus auditis, flevit Joseph. Veneruntque ad eum fratres sui, et proni [Vulg. add. adorantes] in terram dixerunt : Servi tui sumus. Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus renuere [Vulg.resistere] voluntati? Vos cogitastis de me malum,et Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. Nolite metucre; ego pascam vos et parvulos vestros; consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. [C LXXXII.] Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere faciet de terra ista ad terram, quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. Cumque adjurasset eos, atque dixisset: Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto; mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.

C

Explicit liber Bresith, id est Geneseos.

TITULI LIBRI EXODI.

I. Numerus eorum, qui ingressi sunt Egyptum. In- D
crementum populi, ac depressio ejus a rege. Obste-
trices convocat, et ut masculos necarent imperat.
De nativitate Moysi, ac adoptione apud filiam Pha-
raonis. Egyptum percutit: a conspectu Pbaraonis
fugit: filiam sacerdotis Madian a pastoribus defen-
dit, et sephoram sortitur uxorem.

11. Mortuo rege Ægypti, clamorem Israel Deus
PATROL. XXVIII.

exaudivit: Moyses in monte OrebDominum conspicit in rubo flammante vocatus accedit: ad Pharaonem ire præcipitur. Signa deposcit, et accipit: excusat, et ineloquentem se esse pronuntiat. Iratus Dominus, ut cum Aaron pergeret, jubet. II. Moysi revertenti in Ægyptum occurrit angelus Domini ob circumcisionem filii, et sponsionem sanguinum Aaron præcipitur obviam Moysi pergere

9

« PoprzedniaDalej »