Obrazy na stronie
PDF

et resinam, et stacten, in Ægyptum. Dixit ergo A Odoliamita, in Timnatha?. Nuntialumque est Tha

Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celverimus sanguinem ipsius ? Melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus ejus. Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt [Vulg. add. eum] Ismaelitis, viginti argenteis, qui duxerunt eum in Ægyptum. Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum, et scissis vestibus, pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ? Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt; mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non. Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. Scissisque vestibus indutus est cilicio, lugens filium multo tempore. Congregatis autem cunctis liberis ejus, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem recipere, et [Vulg. sed] ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militiæ. {T. XXXII, C. LXVIII, Cap. XXXVIII.] Eodem tempore descendens Judas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem,, nomine Hiram. Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sua: et uxore accepta, ingressus est ad eam. Quæ concepit, et peperit filium, vocavitque nomen ejus Her. Rursus concepto fetu, natum filium noiuinavit Onam. Tertium quoquc peperit : quem appellavit Sella; quo nato, parere ultra cessavit. Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar. Fuit quoque Her primogenitus Judæ, nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est. Dixit ergo Judas ad Onam filium suum : Ingredere ad uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. Ille autem sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret. Quamobrem dixit Judas Thamar nuri suæ : Esto vidua in domo patris tui,

donec crescat Sella filius meus : timebat enim, ne D

et ipse moreretur sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui. EvoJutis autem multis diebus, mortua est filia Sua uxor Judæ : qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis '

1 Pro opilione sive pastore, amicus legitur (Tvy Sed verbüm ambiguum est, quia iisdem litteris utrumque nomen scribitur : verum amicus ree, pastor^ roe legitur ; nyn igitur nguen Hebræuin âiversimode legit Hieronymus, roe hic loci, ree vero in Quæstionibùs Hebraicis. De hac diversa inter

refandi ratione apud Hieronymum non insolita, §§î in Prolegomenis nostris. MART.

mar quod socer illius ascenderet in Thimnatha ad tondendas oves. Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thimnatham; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur. Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me, ut coeam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo? dixit : Miltam tibi hædum de gregibus. Sursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris. Ait Judas : Quid vis tibi pro arrhabone dari ? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum tuum [Vulg. tacet tuum] quem in manu tenes. Ad unum igitur coitum concepit mulier et surgens abiit ; depositoque habitu, quem assumpserat, induta est viduitatis vestibus. Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri, qui cum non invenisset eam, interrogavit homines loci illius ? Ubi est mulier quæ sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco isto meretrix, reversus est ad Judam, et dixit ei non inveni eam ; sed et homines loci illius dixerunt mihi nunquam ibi sedisse scortu m. Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii nos arguere non poterit [Vulg. potest]: ego misi hædum quem promiseram, et tu non invenisti eam. Ecce autem post tres menses renuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Tbamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixit Judas : Producite eam, ut comburatur. Quæ cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: De viro, cujus hæc sunt,concepi; agnosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus. Qui agnitis muneribus, ait : Justior me est *, quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit illam. Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantum, unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens: isle egredietur prior. Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam vocavit nornen ejus Phares. Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara. [T. XXXIII, B. XXXIX, C. LXIX, Cap. XXXIX.] Igitur Joseph ductus in Ægyptum est,emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus [Vulg. add. sui], vir Ægyptus, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. Fuitque Dominus

* Vulgatus interpres constanter effert Thamnas Hebræus vero mn>Y^n.

8 In Hebræo habet : Justificata est eae me, non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus mali fecerit, nequaquam vaga ad turpitudinem, sed liberos requirendo. MART.

—Addit ms. Urbinas hic nomen Thamar.

cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: ha- A ribus), et misit eos in carerem principis militum

bitavitque in domo domini sui, qui optime noverat esse Dominum cum eo, et omnia, quæ gereret, ab eo dirigi in manu illius.Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei, a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant : benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus, quam in agris, cunctam ejus substantiam : nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. Post multos itaque dies injecit domina oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi

traditis, ignorat quid habeat in domo sua ; nec B

quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es; quomodo ergo possum malum hoc facere, et peccare in Deum [Vulg. add. * meum] ? Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti, et ille recusabat stnprum. Accidit autem quadam die, ut inlraret Joseph domum, et operis quidpiam absque arbitris faceret ; et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui, relicto in manu illius pallio, fugit, et egressus est foras.Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, vocavit [Vulg. add. ad se] homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum Hebræum, ut illuderet nobis ; ingressus est ad me, ut coiret mecum, cumque ego

succlamassem, et audisset vocem meam, reliquit C.

pallium quod tenebam, et fugit foras. In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti in domum suam [Vulg. tucet in et suam], et ait: Ingressus est ad me servus Hebræus quem adduxisti ut illuderet mihi; cumque audisset me clamare ', reliquit pallium [Vulg. add. quod tenebam |, et fugit foras. His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde ; tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris, qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur; et quidquid fiebat, sub ipso erat. Nec noverat aliquid cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat. [T. XXXIV, C. LXX, Cap. XL.] His itaque gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna * regis Ægypti, et pistor, domino suo. Iratusque Pharao contra eos (nam alter pincernis præerat,alter pisto

* Aliter mss. codices et canon Hebr. verit. qui legunt: Cumque vidisset me clamare ; sed idem est sensus in utraque lectione. MARt.

— Nostri et quos Marvian.consuluit mss., vidisset pro audisset.

* Notat sanctus Hieronymus in Hebræo scriptum

in quo erat vinctus et Jospph. At custos carceris tradidit eos Joseph,qui et ministrabat eis. Aliquantum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. Videruntque ambo somnium nocte una juxta inlerpretationem congruam sibi; ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes, sciscitatus est dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra ? Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph : Nunquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis. Narravit prior, præpositus

pincernarum, somnium suum : Videbam coram me

vitem, in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere : calicemque Pharaonis in manu mea;tulli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : Tres propagines, tres adhuc dies sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui et restituet te in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut facere ante consueveras. Tantum memento mei, cum tibi bene fuerit, et facias mecum misericordiam ; ut suggeras Pharaoni, et [Vulg. ut] educat me de isto carcere ; quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait : Et ego vidi somnium : Quod haberem tria canistra farinæ super caput menm; et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omne8 cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. Respondit, Joseph : Hæc est interpretatio somnii: Tria canistra tres adbuc dies sunt; post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. Exin dies tertius natalis [Vulg. natalitius] Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum,et pistorum principis.Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret regi [Vulg. ei] poculum : alterum suspendit in cruce [Vulg. patibulo], ut conjectoris veritas probaretur Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui. [C. LXXI, Cap. XLI.] Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,

D de quo ascendebant septem boves, pulchræ et alterum somnium. Septem spicæ pullulabant in A anni venient fertilitatis magnæ in universa terra

crassæ nimis : pascebantur in locis palustribus. Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis vircntibus : devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat. Σxpergefactus Pharao, rursum dormivit, et vidit

esse Masec, illud verbum quod in nomine servi Abraham supra legitur, Hodie tamen in Hebræo illud verbum nonnihil habet diversitatis, quia pro servo Abraham supra, cap. xv, 2, scribitur ; Ewnmasec : hic vero npvY... musce. Nomen autem masec more vulgi pincernam vocat Hieronymus, MART.

culmo uno plenæ atque formosæ : aliæ quoque totidem, spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur, devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, et facto mane, pavore perterritus, misit ad [Vulg. add. omnes] conjectores Ægypti cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. 'Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait : Confiteor peccatum meum : Iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum : ubi una nocte uterque vidimus somnium, præsagium: futurorum. Erat ibi puer Hebræus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia, audivimus quidquid postea rei probavit eventus : ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce. [B. XL.] Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata, oblatus est ei. Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat: quæ audivi te prudentissime [Vulg. sapientissime] conjicere. Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni '. Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis, et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus, quæ in pastu paludis vireta carpebant. Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves in tantum deformes et macilentæ, ut nunquam tales in terra Ægypti viderim : quæ, devoratis et comsumptis prioribus, nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie

et squalore torpebant. Evigilans, rursum sopore C.

[merged small][ocr errors][merged small]

Ægypti: quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cunctaretro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo. Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis indicium, est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti ; qui constituat præpositos per singulas [Vulg. cunctas] regiones, et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis [Vulg. sterilitatis], qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea, et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus. Et paretur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia. Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus: locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ? Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit Deus tibi omnia quæ locutus es, nunquid sapientiorem et similem tui invenire potero ? Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te præcedam. Dixit quoque rursum Pharao ad Joseph: Ecce constitui te super universam terram Ægypti. Tulit annulum de manu sua et dedit eum in manu ejus, vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. Dixit quoque, rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuoimperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti. Vertitque nomen illius, et vocavit eum lingua Ægyptiaca,Salvatorem mundi *. Deditque illi uxorem Aseneth, filiam Pntiphares, sacerdotis Hieliopoleos. [T. XXXV.] Egressusitaque Josepb ad terram Ægypti (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), circuivit omnes regiones Ægypti. Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti. Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. Tantaque fuit multitudo

braice hoc nomen absconditorum repertQrem sonet, tamen quia ab Ægyptio ponitur, ipsius linguæ debet habere rationem. Interpretatur ergo sermone Ægyptio Saphaneth phane,sive, ut Septuaginta transferre voluerunt, Voga0àg. qανῖχ; Salvator mundi : eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberarit. MART. — Nonnihil ab Hebræo abludit, neque enim habet textus, vertitque nomen ejus, multoque minus illud, lingua Ægyptiaca : sed tantum, et vocavit Pharao nomen Joseph. Zaphnat Pantach. Nec ignorabat Hieron. commoduin in Hebræo significatum habere has voces, scillicet, abscondita revelantis : sed maluit Ægyptiæ putare originis, quod alii tamen auctores nön probant : Vide Quaest. Hebraicas.

[Vulg. abundantia] tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet. Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames; quos ei peperit Aseneth, filia Putiphares, sacerdotis Heliopoleos. Vocavitque nomen primogeniti. Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ. Igitur transactis septem annis ubertatis, qui fuerant in .Egypto, cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph : et in universo orbe fames prævaluit ; in cuncta autem terra Ægypti deerat panis. Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph, et quidquid vobis dixerit, facite. Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque Joseph universa horrea et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames. 0mnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerentescas, et malum inopiæ temperarent.

[B. XLI, C. LXXII, Cap. XLII.] Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis: Quare negligitis ? audivi quod triticum venundetur in Ægypto: descendite et emite nobis necessaria, ut possimus vivere et non consumamur inopia. Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto (Benjamin domi retento ab Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali), ingressi sunt terram AEgypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. Et Joseph, princeps (Vulg. add. erat in terra) Ægypti, atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. Et tamen fratres ipse cognoscens, non est agnitus ab eis. Recordatusque somnorum, quæ aliquanio viderat, ait ad eos: Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ, venistis. Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. Quibus ille respondit: Aliter est : immunita terræ hujus considerare venistis. Et [Vulg. At] illi, Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan, minimus cum patre nostro est, et alius non est super. Hoc est, ait, quod locutus sum : Exploratores estis. Jam nunc experimentum vestri capiam; per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. Mittite e vobis unum, et adducat eum, vos autem eritis, in vinculis, donec probentur quae dixistis, utrum falsa an vera sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. Tradidit ergo eos custodiæ tribus diebus. Die autem tertio eductis e carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis:

A Deum enim timeo. Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras, et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt, ut dixerat, et locuti sunt ad invicem : Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus ; idcirco venit super nos ista tribulatio. E quibus unus Ruben, ait: Nunquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum, et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. Nesciebant autem quod intelligeret Joseph : eo quod per interpretem loqueretur ad eos. Avertitque se parumper; et flevit: et reversus locutus est ad eos. Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent saccos eorum tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita. At illi portantes frumenta in asinis [Vulg. add. suis] profecti sunt. Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia mea [Vulg. tac. mea], en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, dixerunt mutuo: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes : Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores provinciæ. Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias, C Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non ost super, minimus cum patre versatur in terra Chanaan. Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis : Fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, fratremque veslrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores, et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis, ac deinceps emendi quæ vultis habeatis licentiam. His dictis cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus, dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis, Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, Benjamin auferetis: in me hæc mala omnia reciderunt. Cui respondit Ruben : D Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducelis canos meos cum dolore ad inferos.

[B. LXII, C. LXXIII, Cap. XLIII.] Interim fames omnem terram vehementer premebat. Consumptisque cibis, quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos: Revertimini, et emite [I'ulg. add. nobis] pauxillum escarum. Respondit Judas: Denuntiavit vir nobis ille sub testificationejurandi, dicens: Non

B

videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum mini- A culis vestris ; nam pecuniam, quam dedistis mihi,

mum adduxeritis vobiscum. Si ergo vis mittere eum nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria : sin autem non vis, non ibimus : vir enim, ut sæpe diximus, denuntiavít nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fi atre vestro minimo. Dixit eis Israel: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis et alium habere vos fratrem. At illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem, nostram progeniem : si pater viveret, si haberemus fratrem, et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus : nunquid scire poteramus quod dicturus esset : Adducite vobiscum fratrem vestrum ? Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et

possimus vivere, ne moriamur nos et parvuli nostri. B

Ego suscipio puerum : de manu mea require illum: nisi reduxero, et tradidero eum tibi, ero peccati in te reus omni tempore. Si non intercessisset dilatio, jam vice altera venissemus. Igitur Israel pater eorum dixit ad eos : Si sic necesse est, facite quod vultis, sumite de optimis [Vulg. add. fructibus] terræ in vasis vestris, et ferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et slyracis, sfactes, et terebinthi, et amygdalarum. Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum, et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit ; sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum. Deus autem {Vulg. add. meus] omnipotens faciat vobis eum placabilem, et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin : ego autem quasi orbatus absque liberis ero. Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin : descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph. Quos cum ille vidisset, et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium, quoniam [Vulg. add. hodie] mecum sunt comesturi meridie. Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum. Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti, et nos, et asinos nostros. Quamobrem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem [Vulg. add. domus] locuti sunt : Oramus, domine,

probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon. Et introdu3tis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabula asinis eorum. Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie : audierant enim quod ibi comesuri essent panem. Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus [Vulg. add. suis] : et adoraverunt proni in terram. At ille clementer resalutatis eis, interrogavit [Vulg. add. eos], dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi ? adhuc vivit ? Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc

vivit. Et incurvati, adoraverunt eum. Attollens bu

tem oculos Joseph, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait : Iste est frater vester parvulus. de quo dixeratis mihi ? Et rursus : Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. Festinavitque, quia commota fuerunt viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrymae, et introiens cubiculum, flevit. Rursusque lota facie egressus, continuit se et ait : Ponite panes. Quibus appositis seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque, qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebreis, et profanum putant hujuscemodi convivium), sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Et mirabantur (nimis) [h. viri ad invicem] sumptis partibus, quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo 1. [Cap. XLIV.] Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possint capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris *. Factumque est ita. Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. Jamque urbe exierant, et processerant paululum : tunc Joseph, accersito dispensatore domus : Surge, in'quit, persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono? Scyphum quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis. Fecit ille ut jusserat. Et apprehensis per ordinem

ut audias [Vulg. add. nos]. Jam ante descendimus D locutus est. Qui responderunt : Quare sic loquitur

ut emeremus escas, quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus sacculos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum : quam nunc eodem pondere reportavimus. Sed et aliud attulimus argentum, ut emanus quæ [Vulg. add. nobis] necessaria sunt: non est in nostra conscientia, quis eam posuerit in marsupiis nostris. At ille respondit. Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester. et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in sac

t Idioma est linguæ Hebraicæ, ut ebrietate pro satietate ponat, sicut Psal. . Lxiy, A ! ; In stillicidiis ejus inebriabitur germinans haud dubium quin terra

dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ? Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quo modo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ? Apud quemcunque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos servi erimus domini nostri. Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcunque fuerit inventum, ipse sit

pluviis irrigata. MART. * Pro sacco , peronem vel follem in Hebræo habet. Ita S. Hieronymus. MART.

« PoprzedniaDalej »