Obrazy na stronie
PDF
ePub

ac filias stulte operatus cs, et nunc quidem valet manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris cum [Vulg. contra Jacob quidquam durius. Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio tibi erat domus patris tui, cur furatus es deos meos? Respondit Jacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. Quod autem furti me arguis,apud quemcunque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. Scrutare quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer: hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia

et liam in agrum ubi pascebat greges, dixitque eis: A et citharis? Non es passus ut oscularer filios meos Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiusterius: Deus autem patris mei fuit mecum. Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. Sed pater vester cicumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit cum Deus, ut noceret mihi. Si quando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fetus; quando vero econtraric ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit. mihi. Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos et diversorum colorum. Dixitque angelus Dei ad me in somnis Jacob! Et ego respondi: Adsum. Qui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos atque respersos. Vidi enim omnia quæ B juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: fecit tibi Laban. Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. Responderuntque Rachel et Lia: Nunquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ? Nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? Sed Deus tulit opes patris nostri, et nobis eas tradidit, ac filiis nostris; unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac. [B. XXXV.] Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis et conjugibus suis super camelos, abiit. Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. Eo tempore Laban ierat ad tondendas ovos, et Rachel furata est idola patris sui. Noluitque, Jacob confiteri socero suo quod fugeret. Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris ejus erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad, nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem, et comprehendit eum in monte Galaad. Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. Et dixit ad Jacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres flias meas quasi captivas gladio? Cur ignorante me, fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis et tympanis,

[blocks in formation]

sic delusa sollicitudo quærentis est. Tumensque Jacob, cum jurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, et scrutatus es omnem suppellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis, et judicent inter me et te. Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto periebat, a me exigebas: die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. Nisi Deus patris mei Abraham, et fimor Isaac adfuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mcarum reC spexit Deus, et arguit te heri. Respondit in Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui et omnia quæ cernis, mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis? Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te. Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum dixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fece. runt tumulum, comederuntque super eum: quem vocavit Laban, Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii; uterque juxta proprietatem linguæ suæ. Dixitque Laban: Tumulus iste testis erit inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis. Intuea

Mons iste per anticipationem, ut frequenter docet D Hieronymus, illo hic vocatur nomine, quo postea nuncupandus est. MART.

Verba isthæc ab interprete addita sunt, neque in Hebræorum voluminibus hoc modo posita reperiuntur: sed ibi scriptum est, quod Laban acerum lapidum vocaverit igar sedutha, Jacob vero Galaad. Unde S. Hieronymus in Quæst. Hebraicis: Acervus lingua Hebræa (5) gal dicitur, (TY) aad vero testimonium. Rursum lingua Syra acervus (1) igar appellatur, testimonium (NT) sedutha. Jacob igi

tur Dominus et judicet inter nos quando recesseri- A asinas viginti, et pullos earum decem. Et misit per mus a nobis, si afflixeris filias meas, et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit. Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, testis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transierio illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans. Deus Abraham, et Deus Nahor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravitque Jacob per timorem patris sui Isaac, immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos, ut ederent panem.Qui cum comedissent, manserunt ibi. Laban vero, de nocte consurgens, osculatus est filios et filias suas, et benedixit illis reversusque

est in locum suum.

B

[T. XXVII, C. LVIII, Cap. XXXII.] Jacob quoque abiit itinere quo cœperat; fueruntque ei obviam angeli Dei, quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc et appellavit nomen loci illius Mahnaim, id est, Castra. Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram [Vulg. in regionem.] Seir, regionis Edon: præcepitque eis: dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. Ilabeo boves, et asinos, oves, et servos, atque ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. Reversi sunt nuntii ad Jacob, dicentes Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris. Timuitque Jacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos, in duas turmas, dicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ reliqua est, salvabitur. Dixitque Jacob Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine, qui dixisti mihi, Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, C et benefaciam tibi: minor sum cunctis miscrationibus, et veritate [Vulg. miserationibus et veritate tua], quam explesti servo tuo. In baculo meo tranşivi Jordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior. Erue me de manu fratris mei, de manu [Vulg. tac. de manu] Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest. Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo, capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros decem 1, tur acervum testimonii, hoc est. Galaad, lingua appellavit Hebræa: Laban vero idipsum, id est acervum testimonii, igar sedutha, gentis suæ sermone vocavit; erat enim Syrus, et antiquam linguam parentum, provinciæ in qua habitabat, sermone commutaverat. MART.

D

manus servorum suorum singulos seorsum greges: dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. Et præcepit priori dicens Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te, Cujus es? aut, Quo vadis? et [Vulg. aut], Cujus sunt ista quæ sequeris ? Respondebis : Servi tui, Jacob, munera misit domino meo Esau: ipse quoque post nos venit. Similiter mandata dedit secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum. Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur, dixit enim Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo eum, forsitan propitiabitur mihi. Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas, cum undecim filiis et transivit vadum Jebboc. Transductisque omnibus quæ ad se pertinebant, remansit solus: ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus,et statim emarcuit. Dixitque ad eum: Dimitte me, jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Ait ergo: Quod nomen est tibi.? Respondit: Jacob. At ille, Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quo. niam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævaiebis! Interrogavit eum Jacob Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

[Cap. XXXIII.] Levans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros, divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum: et posuit utramque ancillam,et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco Rachel autem et Joseph, novissimos. Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eun stringensque collum ejus et osculans flevit. Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo. Et appropinquantes ancillæ et filii

-Hanc clausulam, uterque juxta proprietatem linguæ suæ, addit Latinus interpres de suo. Vid. Quæst. Hebraicas.

1 Nostri omnes mss. viginti numerant, cum Syriaco et Vulgato interprete.

adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem, etjungamus vicissim connubia; filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite. Et habitate nobiscum terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam. Sed et Sichem ad patrem et fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis, et quæcunque statueritis, dabo: augete dotem, munera postulate, et libens [Vulg. libenter] tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem. Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis : Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos. Sed in hoc valebimus fœderari, si esse volueritis nostri similes, et circumcidatur in vobis omne [Vulg. omnis] masculini sexus: tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras, et habitabimus vobiscum, eri

earum, incurvati sunt. Accessit quoque Lia cum A est itaque Emor ad eos, et dixit: Sichem filii mei liberis [Vulg. pueris] suis et cum similiter adoras sent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. Dixitque Esau Quænam sunt istæ turmæ, quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. Dixitque Jacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis: sic enim vidi facien tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mibi propitius, et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente suscipiens, ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui. Dixitque Jacob Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves et boves fetas, mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. Præcedat dominus meus ante servum suum, et ego sequar paulatim vestigia ejus sicut videro posse parvulos meos, B musque unus populus: sin autem circumcidi no

donec veniam ad dominum meum in Seir. Respondit Esau Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei. Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. [C. LIX.] Et Jacob venit in Sochoth: ubi ædificata domo et fixis tentoriis, appellavit nomen loci illius Sochoth, id est tabernacula. [B. XXXVI.] Transivitque in Salem 2 urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, et habitavit juxta oppidum. Emitque partem agri in qua fixerat tabernacula, a filiis Emor patris Sichem, centum agnis. Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel.

[T. XXVIII, Cap. XXXIV.] Egressa est autem Dina, filia Liæ, ut videret mulieres regionis illius. Quam cum vidisset Sichem filius Emor Evæi, C princeps terræ illius, adamavit eam, et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit. Et pergens ad Emor patrem suum, Accipe mihi, inquit, puellam hanc conjugem. Quod cum audisset Jacob, absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent. Egresso autem Emor patre Sichem, ut loqueretur ad Jacob, ecce filii ejus veniebant de agro, auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fædam rem esset operatus in Israel, et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. Locutus

[blocks in formation]

lueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. Placuit oblatio eorum Emor, et Sichem filio ejus : nec distulit adolescens quin statim quod petebatur, expleret amabat enim puellain valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. Ingressique por. tam urbis, locuti sunt populo: Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cuItoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. Unum est, quo differtur tantum bonum: Si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. Assensi sunt omnes, circumcisis cunctis maribus. Et ecce die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis, duo Jacob filii Simeon et Levi, fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis, et Emor et Sichem filium suum + pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. Quibus egressis, irruerunt super occisos cæteri filii Jacob [In h. non habet, cæteri filii Jacob, sed filii Jacob venerunt super occisos], et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. Oves eorum, el armenta, et asinos, cunclaque vastantes quæ in domibus et in agris erant; parvulos quoque et uxores eorum duxerunt captivas. Quibus patratis audacter Jacob dixit ad Simeon et Levi Turbastis me, et oliosum me fecistis Chananæis et Pheresæis habitatoribus terræ hujus. Nos

urbis nomen; Hebræorum enim magistri de ipso Jacob accipiunt, quod b salem, id est, illæsus, incolumis, venerit Sichem. Obstare autem febræi textus syntaxis videtur.

3 Istud et pecora, quod in Hebræo quoque resonat, Vulgatus interpres nescit.

Hic quoque filium suum, quod in Hebræo est 22, in Vulgat. edit. desideratur.

pauci sumus; illi congregati percutient me, et de- A min. Filii Bale ancilla Rachelis, Dan et Nephtali. lebor ego, et domus mea. Responderunt: Nunquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?

[C. LX, Cap. XXXV.] Interea locutus est Deus ad Jacob Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. Jacob vero, convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. Surgite, et ascendamus in Bethel, et [Vulg. ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei. Dederunt ergo ei omnes deos alicnos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum at ille infodit eas subter terebinthum,quæ est post urbem Sichem. Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. [C. LXI, B. XXXVII.] Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaam, cognomento Bethel; ipse et omnis populus cum eo. Ædifica- B vitque ibi altare, et appellavit nomen loci [Vulg. add. illius] Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum [Vulg. tac. suum]. Eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebecca, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: Vocatumque est nomen loci [Vulg. add. illius], Quercus fletus. Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque ei dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel, dixitque ei Ego Deus omnipotens, cresce et multiplicare: gentes et populi nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur. Terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. Et recessit ab eo. [C. LXII.] Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locntus fuerat ei Deus: libans super eum libamina et effundensfoleum: vocansque nomen loci illius, Bethel. [T. XXIX.] Egressus autem inde,venit verno tempore ad terram C quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix Noli timere, quia et hunc habebis filium. Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Benjamin, id est filius dextræ. Mortua est ergo Rachel, et sepulta in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem. Erexitque Jacob titulum super sepulcrum ejus. Hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem. Egressus inde, fixit tabernaculum trans turrem gregis. Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui, quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon. Filii Rachel: Joseph et Benja

Neque Heb. textus, neque Vulgatus interpres D habent alteram; sed Targum Chald., ubi explicatius

Filii Zelphæ ancillæ Liæ, Gad et Aser; hi filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ. Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mamre, civitatem Arbee, hæc est Hebron; in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum. Consumptusque ætate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

1

[T. XXX, C. LXIII, Cap. XXXVI.] Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. Esau accepit uxores de filiabus Chanaan; Ada filiam Elon Hetthæi, et Olibama filiam Ana, filiam Sebeon Hevei: Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabajoth.Peperit autem Ada, Eliphaz: Basameth genuit Rahuei: Oolibama edidit Jesus et Jalam [Vulg. genuit Jelom] et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. Divites enim erant valde,et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum. Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. Hæ sunt autem generationes Esau patris Edom in monte Seir, et hæc nonina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus. Fueruntque filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephu, et Gatham, et Cenez. Erat autem Thamna, concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Adæ uxoris Esau. Filii autem Rahuel: Nahat et Zara, Semma et Miza [Vulg. Samma et Meza]. Hi filii Basemath uxoris Esau. Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Ana, filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jeus et Jalam, et Core. [C. LXIV.] Hi duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sephu, dux Cenez, dux Core, dux Gatham, dux Amalech. Hi duces Eliphaz in terra Edom, et hi filii Adæ 2. Hi quoque filii Rahuel filii Esau, dux Nahath, dux Zata, dux Semma, dux Miza. Hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jeus, dux Jalam, dux Core. Hi duces Oolibama filiæ Ana uxoris Esau. Isti filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom. Isti sunt filii Seir Horræi habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, Dison, et Eser, et Disan. Hi duces Horrhæi, filii Seir, in terra Edom. Facti sunt autem filii Lothan Hori et Heman; erat autem soror Lothan, Thamna. Et isti filii Sobal: Alvan et Manabath et Hebal, et Sepho et Unam. Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas [in Hebr. Dan mulos in solitudine], cum pasceret asinos Sebeon patris sui: habuitque filium Disan, et filiam Ooli

Sic et Hebr. habet 17, duces. Vulgata editio filii præfert.

.אוחרי additur

bama. Et isti filli Disan: Amdam, et Eseban, et Je- A pulum meum, et stare, vestrosque manipulos cir

thran, et Charan. Hi quoque filii Eser: Balaan et Tavan, et Acan. Habuit autem filios Disan : Hus et Aram. Istis duces Horræorum : dux Lothan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir. [C. LXV.] Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi: Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. Mortuus est autem Bela, et regna. vit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra. Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madan in regione Moab, et nomen urbis ejus Havith. Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masereca. Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth. Cumque et hic obiisset, successit in regnum Bahalanan filius Achobor. Isto quoque mor. tuo regnavit pro eo Adad [Vulg. Adar], nomenque urbis ejus Phau, et appellabatur uxor illius Mehetabel, filia Matred, filia Mesaab. Hæc ergo nomina ducum Esau, in cognationibus, et locis, et vobabulis suis dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, dux Magdiel, dux Iram; hi duces Edom habitantes in terra imperii sui; ipse est Esau pater Idumæorum.

[Cap. XXXVII.] Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua peregrinatus est pater suus. Et hæ sunt generationes ejus [Hebr. Jacob. Vulg. tacet]. [T. XXXI, B. XXXVIII, C. LXVI.] Joseph cum sexdecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer, et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui, accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. Israel autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum, fecitque ei tunicam polymitam2. Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Accedit quoque ut visum somnium referret fratribus suis, quæ causa majoris odii seminarium fuit. Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi: Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere mani

:

cumstantes adorare manipulum meum. Responderunt fratres ejus : Nunquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tua? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. Aliud quodque vidit somnium, quod narrans fratribus suis [Vulg. tac. suis], ait: Vidi per somnium, quasi solem et lunam, et stellas undecim adorare me. Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater [Vulg. add. suus], et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et maler tua et fratres tui adorabimus te super terram? Invidebant ei igitur fratres sui pater vero rem tacitus censiderabat. Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt B oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, Præsto suum, ait [Vulg. add.] ei : Vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora, et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret. At ille respondit: Fratres meos quæro, indica mihi ubi pascant greges. Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes Eamus in Dothain. [C. LXVII]. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere, et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque: Fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. Audiens hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: Non interficiamus 3 animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est solitudine, manusque vestres servate innoxias; hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. Confestim igitur ut pervenit ad fratres [Vulg. add. suos], nudaverunt eum tunica talari et polymita miseruntque [Vulg.add.eum]in cisternam,quæ non habebat aquam. Et sedentes ut comederent panem, viderunt viatores Ismaelitas venire de Galaad, et camelos eorum, portantes aromata,

C

est dotpayλstov, id est tunicam latarem; Symna

1 In Hebræo filius decem et septem annorum dicitur Joseph. Quod sequuntur Græci, et cunctæ Or-chus, tunicam manicatam; sive quod ad talos usientalium versiones; sensum tamen recte expressit Hieronymus, quia annos sexdecim expletos inlelligit. MART.

--Exciderit e Latino apographo ultima numeralis nota, aut quod passim usu venit, effgerit describentis oculos, qui XVI depinxit pro XVII. Cætera enim adeo certum est juxta Hebræum et versiones omnes, septemdecim hic quoque debere legi pro sex. decim, ut nimine audiendus Martianæus sit qui expressisse Hieronymum putat annos jam expletos, et quem nondum exegerat Joseph, decimum septium prætermississe. Nihil minus Hieronymo immutare pro arbitrio textum neque licuit, neque tantum sibi ille unquam tribuit.

Pro varia sive polymita, Aquila interpretatus

que descenderet, et manibus artificis mira esset vareitate distincta: sive quod haberet manicas : antiqui enim magis colobiis utebantur. MARt.

3 Sic canon Hebr. verit. et manuscriptus alter Bibliorum. In Hebræo ac Samaritano textu habetur 1 nacennu, percutiamus eum, sive interficiamus; quam lectionem sequuntur quoque LXX ac cæteri interpretes; sed dissentiunt in consequentibus; nam legunt in tertia persona un-s al-thisphechu, ne effundatis duo autem codices mss. jam memorati habent effundamus, manifesto, ni falllor, scriptorum errore. MART.

:

-Vulgat interpres, non interficiatis. Unus Urbinas ms. consequenter, nec effundamus.

« PoprzedniaDalej »