Obrazy na stronie
PDF

num meum. Responderunt fratres ejus et mater: A ætatis, et plenus dierum : congregatusque est ad

Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur. Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam ; dimittite me ut pergam ad dominum meum. Dixerunt, Vocemus puellam, et quæramus ipsius voluntatem. Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto ? Quæ ait, Vadam., Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, c0mites ejus, imprecantes prospera sonori suæ, atque dicentes : Soror nostra, crescas in mille millia, et possedeat semen tuum portas inimicorum suorum Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum, qui festinus revertebatur ad dominum suum. Eo tempore Isaac deambulabat per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomem est Viventis [Vulg. add. et] videntis, habitabat euim in terra australi, et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die ; cumque levasset oculos suos, vidit camelos venientes procul. Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, et ait ad puerum. Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis ? Dixitque ei, Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac. Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ, matris suæ, et accepit eam uxorem, et iu tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. [T. XVIII, B. XXIV. Cap. XXV]. Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam, quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. Jecsan quoque genuit Saba, et Dadan. Filii Dadan fuerunt, Asurim, et Latusim, et Laomim. At vero ex Madian ortus est Epha, et Epher [Vulg. Opher], et Enoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. Deditque Abraham cuncta quæ possederat Isaac : filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac, filio suo dum adhuc ipse viveret, ac plagam orientalem [C. XLV] Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni. Et deficiens mortuus est ' in senectute bona, provectæque

* Hieronymus libro Quæst. Hebraicarum, dicit male in Septuaginta Interpretibus additum, Et deficiens Abraham mortuus est, quia non convenit Abrahæ deficere et imminui. sed tunc ludit in allegoriis, et anagogicos sensus prosequitur ; hic autem verba Scripturæ plena fide, ut optimus interpres, expressit. Quare n^** y*x** vaiigva vaiiamoth, j';? hodie in Hebræo legimus, interpretatur, Et eficiens mom tuus est. Addit simililer, `dierum, ad y9cem ple nus; et si in textu, ynw sabea tantum, id est satur vel plenus, legatur. Confer ista cum Hieronymi commentariis in cap 1 sophoniæ, ubi verba illa probat, quæ hic male addita d;cit. MART.

--_Hebræus proprie habet, Eaespiravit et mnrtuus est. Vide Quaest. Hebraic. et quæ nos ibi observaIn u 8.

* In Vulgala editione. Et facti sunt anni, etc. Hebræus iv ηχNY et hi anni, etc.

[merged small][ocr errors]

populum suum. Et sepelierunt eum Isaac et Ismael, filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron, filii Sohar [Vulg. Seor] Hetthæi, e regione Mamre, quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus. Et post obitum illius benedixit Deus lsaac, filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis [Vulg. add. et] videntis. [C. XLVI,] Hæ sunt generationes Ismael, filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ, et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabajoth, deiude Cedar, et Adbeel, et Mabsam, Masma quoque, et Duma, et Masa, Hadar, et Thema, et Itur [Vulg. Jethur], et Naphis, et Cedma. Isti sunt filii Ismael, et bæc nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suorum. Anni vitæ Ismaelis centum triginta septem *, et deficiens mortuus est, et appositus ad populum suum. Habitavit autem ab Evila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introeuntibus Assyrios.Coram(a)cunctis fratribus suis obiit [C. XLVII.] Hæ quoque sunt generationes Isaac, filii Abraham: Abraham genuit Isaac: qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam, filiam Bathuel Syri de Mesopotamia, sororem Laban. Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait: Si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere ? Perrexitque ut consuleret Dominum. Qui respondens, ait: Duæ gentes in utero tuo sunt, et duo populi ex ventre tuo dividentur,populusque populum superabit, et major serviet minori. Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: voeatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tcnebat manu, et idcirco appellavit eum Jacob. Sexagenarius erat, Isaac quando nati sunt ei parvuli. Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. Isaac amabat

[blocks in formation]

Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur ; A taretque ibi: rursumque fodit alios puteos, quos

et Rebecca diligebat Jacob. [B. XXX.] Coxit autem Jacob pulmentum, ad quem cum venisset Esau de agro lassus, ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua. Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ? Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit Esau ', et vendidit primogenita. Et sic accepto pane et lentis edulio, et comedit, et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset. [C. XLVIII, Cap. XXVI.] Orta autem fame super terram, post eam sterilitatem quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Philistinorum in Gerara. [T. XX, B. XXX.] Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi. Et peregrinare in ea, eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regione8 bas, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo. Et multiplicabo semen tuüm, sicut stellas cœli ; daboque posteris tuis universas regiones has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit. Mansit itaque Isaac iu Geraris. Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum pro

pter illius pulchritudinem. Cumque pertransissent C

dies plurimi, et ibidem moraretur ; prospiciens Abimelech, Philistinorum rex, per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca, uxore sua. Et accersito, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit, cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum.Præcepitque omni populo, dicens: Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus. Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est : habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Philistini, omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo, in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nostri [Vulg. nobis} factus es valde. Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habi

[ocr errors]

D

foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim ; appellavitque eos iisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. Foderuntque in torrente et repererunt aquam vivam. Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversum pastores lsaac, dicentium, Nostra est aqua. Quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat, vocavit Calumniam. Foderunt et alium, et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias *. Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt, itaque vocavit nomen ejus, Latitudo, dicens. Nunc dilatavit nos Dominus,et fecit crescere nos superterram. [T. XXI.] Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens. Ego sum Deus Abrabam patris tui, noli metuere, quia tecum sum, et benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. Itaque aedificavit ibi altare, et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum. Ad quem locum cum venisset de Geraris, Abimelech, et Ohuzath [Vulg. Ohozath] amicus illius, et Phichol, dux militum, locutus est eis Isaac. Quid venistis ad me, hominem quem odistis et expulistis a vobis ? Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nunc [Vulg. nos] diximus. Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, ut non facias nobis quiddam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet, sed cum pace dimisumus auctum benedictione Domini. Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum, surgentes mane, juraverunt sibi mutuo, dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac, annuntiantes ei de puteo quem foderant, atque dicentes. Invenimus aquam. Unde appellavit eum, Abundantiam, et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem. Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith, filiam Beeri Hetthæi, et Basemath, filiam Elon ejusdem loci, quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ. [T. XXII, B. XXXII, C. XLVIII. Cap. XXVII.] Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, ut videre non poterat: vocavitque Esau filium suum inajorem, et dixit ei: Fili mi ! Qui respondit: Adsum, Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ. Sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer,ut comedam, et benedicat tibi anima mea antequam moriar. Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jus

versum atque contrarium ; in Hebræo habet nicv Satana. Ex quo intelligimus Satanam contrarium interpretari. MARt.

— Hebraic. n>ucuJ Satana. Vid. Quæst. HebraiCQlS.

sionem patris expleret, dixit filio suo Jacob: Au- A Isaac stupore vehementi,et ultra quam credi potest,

divi patrem tuum loquentem cum Esau, fratre tuo, et dicentem ei : Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis: et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciain ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur, quas cum intuleris et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur. Cui ille respondit: Nosti quod Esau, frater meus, homo pilosus sit, et ego lenis : si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi, tantum audi vocem meam, et pergens affer quæ dixi. Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos,sicut noverat velle patrem illius. Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi induit eum : pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit. Dedit pulmentum ; et panes, quos coxerat, tradidit. Quibus i]]atis, dixit : Pater mi ! At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ? Dixitque Jacob : Ego sum Esau primogenitus tuus ; feci sicut præcepisti mihi : surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. Rursum Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam. Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. Ac

cessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : C.

Vox quidem, vox Jacob est: sed manus manus sunt Esau.Et non cognovit eum,quia pilosæ manus similitudinem, majoris expresserant. Benedicens ergo illi, ait: Tu es filius meus Esau ? Respondit, Ego sum. At ille; Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum, quo hausto, dixit ad eum ; Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens [Vulg. add. illi], ait; Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Dei tibi Deus de rore cœli, et de pinguedine terræ, abundantiam frumenti et vini. Et serviant tibi populi, et adorent te tribus ; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ ; qui maledixerit tibi, sit maledictus; et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. Vix Isaac sermonem impleverat ; et egresso Jacob foras, venit Esau, coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens ; Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui ; ut benedicat mihi anima tua. Dixitque illi Isaac ; Quis enim es tu ? Qui respondit; Ego sum filius tuus primogenitus Esau. Expavit

* Codices mss. antiquiores et LXX legunt ; Venient dies luctus patris mei, ut occidam Jacob, etc.

admirans ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi,etcomedi ex omnibus, priusquam tu venires? benedixique ei, et erit benedictus. Auditis Esau sermonibus patris irrugiit clamore magno, et consternatus ait: Benedic etiam mihi, pater mi. Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me in altera vice, primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Nunquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, etomnes fratres ejus servituti illius subjugavi, frumento et vino stabilivi eum, et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ? Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut bene licas. Cuirque ejulatu magno fieret, motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terræ et in rore cœli despper, erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis. [B. XXXIII]. Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob 1, fratrem meum.Nuntiata sunt hæc Rebeccæ, quæ mittens et vocans Jacob, filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.Nunc ergo [Vulg. add. mi] fili, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban,fratrem meum, in Ilaran : habitabisque cum eo dies paucos, donec quiescat furor fratris tui, et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc.Cur utroque orbabor filio in uno die? Dixit quoque Rebecca ad Isaac : Tædet me vitæ meæ propter filias Heth; si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.

[T. XXI!I, C. L., Cap. XXVIII.] Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit ei, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan : sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ,ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet : ut sis in turbas populorum. Et

D det tibi benedictionem Abraham, et semini tuo

post te: ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban,filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ. Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob,et misisset eum in MesopotaniamSyriæ, utinde uxorem duceret; et quod post benedictionem præcepisset ei,dicens: Non accipias conjugem de filiabus Chanaan : quodque obediens Jacob parenti

MART. — Palatin. ms. et occidam.

[ocr errors]

bus isset * in Syriam : probans quoque quod non A gregem ipsa pascebat. Quam cum vidisset Jacob,et

libenter aspiceret filias Chanaan pater suus : ivit ad Ismaelem, et duxit uxorem, absque iis quas prius babebat, Mahelath, filiam Ismael, filii Abraham, sororem Nabajoth. [T. XXIV, C. Ll.] Igitur egressus Jacob de Bersabee pergebat Haran, Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant,et supponens capiti suo,dormivitin eodem loco. Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cœlum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego suin Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini teo. Eritque semen tuum quasi pulvis terræ *: dilataberis ad Occidentem, et Orientem, Septentrionem, et Meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ. Et ero custos tuu8 quocunque perrexeris,et reducam tein terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi. Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere D0minus est in loco isto, et ego nesciebam. Pavensque, Quarn terribilis, inquit, est locus iste ! non est bic aliud nisi domus Dei et porta cœli. Surgens ergo Jacob mane tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. Appellavitque nomen urbis Bethel,quæ prius Luza vocabatur. Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam [Vulg. add. ego] ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste, quem erexi in tilulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi. (B. XXXIV, C. LII, Cap. XXIX.] Profectus ergo Jacob venit ad terram Orientalem. Et vidit puleum in agro, tres quoque greges ovium accubantesjuxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. Morisque erat, ut cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem, et refectis gregibus, rursum super os putei ponerent. Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt: De Haran. Quos interrogans, Nunquid, ait, nostis Laban, filium Nahor? Dixerunt : Novimus. Sanusne est? inquit., Valet, inquiunt, et ecce Rachel, filia ejus, venit cum grege [Vulg. add. suo]. Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic ad pastum eas reducite. Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam

1 Vulgat. addit suis; Hebr., patri suo et matri suæ habet. Levia id genus deinceps satis nobis erit ad libri oram annotasse.

• In canone Heb. verit., inque plurimis libris mss.

PATROL. XXVIII.

[ocr errors]

sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. Et adaquato grege, osculatus est eam : elevataque voce flevit, et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo. Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei, complexusque eum, et in oscula ruens,duxit in domum suam.Auditis autem [Vulg. tamen] causis itineris, respondit : Os meum es,et caro mea.Et postquam expleti sunt dies mensis unius, dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias [Vul. accipies]. Habebat vero filias duas, nomen majoris Lia [h. Lea] : minor vero appellabatur Rachel. Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu. Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam viro alteri, mane apud me. Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris tmagnitudine. Dixitque ad Laban. Da mihi uxorem meam: quia jam tempus expletum est, ut ingrediar ad illam. Qui, vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.Et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum,dans ancillam filiæ, Zelpham nomine.Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane, vidit Liam : et dixit ad socerum suum [Vulg. tac. suum] : Quid est quod facere voluisti? Nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi? Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. Acquievit placito, et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem : cui pater servam Balam dederat.Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. [T. XXV, C. LIII.] Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam ; nunc amabit re vir meus. Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi, vocavitque nomen ejus Simeon. Concepit tertio, et genuit alium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios, et idcirco appellavit nomen ejus, Levi. Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum, Judam : cessavitque parere. [C. LIV, Cap. XXX.] Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito

habetur, Eritque germen tuum quasi pulvis terræ. MART. — Palat. ms., germen pro semen.

suo : Da mihi liberos, alioquin moriar. Cui iratus A antequam venirem [Vulg. add. ad te], et nunc dives

respondit Jacob: Num pro Deo ergo sum, qui privavit te fructu ventris tui? At illa : IIabeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios. Dedique illi Balam in conjugium, quæ, ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium. Et dixit Rachel : Judicavit mihi Deus, et exaudivit vocem meam, et dedit mihi filium : et idcirco appellavit nomen illius, Dan. Rursumque Bala coneipiens peperit alterum pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui. Vocavitque eum. Nephthali. [C. LV.] Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. Qua post conceptum edente filium, dixit : Feliciter : et idcirco vocavit nomen ejus, Gad. Peperit quoque Zelpha alterum. Dixitque Iia: Hoc pro beatitudine mea : Beatam quippe me dicent mulieres. Propterea appellavit eum, Aser. Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras : quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. Illa respondit : Parumne tibi videtur, quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. Redeuntique ad vesperam de agro Jacob, egressa est in occursum ejus Lia : et, Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivit cum ea nocte illa. Et exaudivit Deus preces ejus : concepitque et peperit filium quintum, et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo, appellavitque nomen ejus, Issachar '. Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium, et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus, Zabulon. Post quem peperit filiam, nomine Dinam. [C. L. VI.] Recordatus quoque Deus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus. Quæ concepit et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. Et vocavit nomen illius Joseph, dicens : Addat mihi Dominus Filium alterum. Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam. Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem quæ servivi tibi. Ait ei Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo : experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te ; constitue mercedem tuam quam dem tibi. At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. Modicum habuisti

1 Manuscripti codices Isachar semper legunt cum unico s, et in Hebræo hodierno alterum schin otiosum esse videtur, quia nullam habet vocalem sibi sociam. Nihilominus duplex ss ab Hieronymo legendum discimus; de eodem enim nomine ita disserunt in Quæst. Hebraicis. Etymologiam, inquit, hujus n0minis Septuaginta Interpretes ediderunt, est merces:

effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur, ut aliquando provideam etiam domui meæ.Dixitque Laban:Quid dabo tibi? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias et sparso vellere : et quodcunque fulvum et maculosum, variumquo fuerit, tam i; ovibus,quam in capris, erit merces mea. Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te, et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et rufa [vulg. furva], tam in ovibus quam in capris, furti me arguent. Dixitque Laban : Gratum habeo quod petis. Et separavit in die illo capras, et oves, hircos, et arietes varios atque macnlosos, cunctum autem gregem unicolorem,id est, albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum. Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et [h. Jacob] generum, qui pascebat reliquos greges ejus. [T. XXVI.] Tollens ergo Jacob virgas populeas virides et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his quæ spoliata fuerant candor apparuit: illa vero quae integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius. Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. Factumque est ut in ipso calore coitug oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, di

C verso colore respersa. Divisitque gregem Jacob, et

posuit virgas [Vulg. add. in canalibus] ante oculos arietum ; erant autem alba quæque et nigra Laban; cætera vero, Jacob, separatis inter se gregibus. Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium,utin earum contemplatione conciperent: quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea, quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob. Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. [C. LVII, Cap. XXXI.] Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob

D omnia quæ fuerant patris nostri,et de illius facultate

ditatus, factus est inclytus : animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. Misit et vocavit Rachel

non utique ut plerique, addito pronomine, male tegunt, æstimandum est ita scriptum esse, quod est merces, sed totum nomen interpretatur. est merces. Is quippe dicitur est et Sachar mcrces. MART.

— Nostri mss. constanter Isachar legunt. Vid. Quæst. Hebraicas.

« PoprzedniaDalej »