Obrazy na stronie
PDF

in malum prona sunt ab adolescentia sua; non igi- A cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda sci

tur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci. Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hyems, nox et dies non requiescent. [C. XXIII, Cap. IX.] Benedixitque Deus Noe et filiis ejus.Et dixit ad eos : Crescite et multiplicamini,et implete [Vulg. replete] terram. Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cœli, cum universis quæ moventur in terra [Vulg. super terram], omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. Et omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum, quasi olera virentia tradidi vobis omnia : excepto, quod carnem cum sanguine comedetis. Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum B bestiarum, et de manu hominis, de manu viri et fratris ejus, requiram animam hominis. Quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius, ad imaginem quippe Dei factus est homo. Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. [C. XXIV.] Hæc quoque dixit Deus ad Noe et ad filios ejus cum eo. Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos : et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ. Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro ab aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas. Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram. Cumque obduxero nubibus coelum,apparebit arcus meus in nubibus; et recordabor fœderis mei vobiscum,et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat, et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendam universam carnem. Eritque arcus in nubibus,et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactuin est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. Dixitque Deus Noe : Boc erit signum fœderis, quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram. [B. XIV, C. XXV.] Erant igitur filii Noe, qui egressi sunt I) de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan. Tres isti sunt filii Noe : et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram. Cœpitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. Quod

[ocr errors]

licet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis,et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. [C. XXVI.] Vixit autem Noe post dilivium trecentis quinquaginta annis. Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est. [T. VI, B. XV, Cap. X.] Hæ generationes filiorum Noe, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post dilivium. Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan et Thubal, et Mosoch, et Thiras. Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma. Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis: unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. Filii autem Cham ; Chus et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. Filii Chus: Saba, et Evila, et Sabatha, et Regma, et Sabathaca. Filii Itegma: Saba, et Dadan. Porro Chus genuit Nemrod : ipse coepit esse potens in terra, et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Nineven, et plateas civitatis, et Chale. Resen quoque inter Nineven et Chale hæc est civitas magna. At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laubim : Nephtuim, et Phetrusim, et Chasluim, de quibus egressi sunt Philisthiim et Chaphturim. Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum:, Ethæum, et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum, Evæum, et Aracæum : Sinæum, et Aradium, Samaræum, et Amathæum, et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram, et Adamam, et Seboim, usque Lesa. Hi filii Chain in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis. De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japhet majore. Filii Sem : Ælam et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. Filii Aram : Hus, et Hul et Gether, et Mes. At vero Arphaxad genuit Sale , de quo ortus

[merged small][ocr errors][merged small]

est Heber. Natique sunt Heber filii duo, nomen uni A vem annis: et genuit filios et filias. Vixitque Thare

Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra, et nomen fratris ejus Jectan. Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, et Aduram, et Uzal, et Decla, et Ebal, et Abimael, Saba, et Ophir, et Evila, et Jobab ; omnes isti filii Jectan. Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. Isti filii Sem, secundum cognationes, et linguas, et regiones, in gentibus suis. Hæ familiæ Noe juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. [B. XVI, C. XXVII, Cap. XI.] Erat autem terra

labii unius, et sermonum eorumdem. Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in

terra Sennaar, et habitaverunt in eo. Dixitque alter B

ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento ; et dixirunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad coelum ; et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificahant filii Adam, et dixit : Ecce unus est populus, et unum labium omnibus ; cœpefuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in uni

septuaginta annis,et genuit Abram,et Nahor,etAran. [C. XXV, 121.] Hæc sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, et Nahor, et Aran. Porro Aran genuit Lot. Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suæ in Ur Chaldæorum. Duxerunt autem Abram et Nahor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai, et nomen uxoris Nahor, Melcha, filia Aran, patris Melchæ et patris Ieschæ. Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

[T. VII, B. XVII, C. XXIX, Cap. XII.] Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui [Vulg. add. et veni] in terram quam monstrabo tibi. Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ. Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus: et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam

versas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. C quam possederant, et animas quas fecerant in Ha

Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. Hæc generationes Sem : Sem centum erat annorum quando genuitArphaxad,biennio post diluvium. VixitqueSem postquam genuitArphaxad,quingentis annis: et genuit filios et filias. Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. Vixitque Arpbaxad postquam genuit Sale, quadringentis tribus annis [Ita cod. mss. S. German. n. 3, Heb. Syr. et Arab. At vero Sam. editi Latini et mss. plurimi libri legunt 3 3], et genuit filios et filias. Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. Vixitque Sale postquam genuit Heber, quadringintis [Vulg. quadraginta] tribus annis, et genuit filios et filias. Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. Et vixit Heber postquam genuit Phleg, quadringentis trigintaannis, et genuit filios et filias. Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. Vixitque Phaleg postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias.Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. Vixit quoque Reu postquam genuit Sarug, ducentis septem annis,et genuit filios et filias. Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nahor. Vixitque Sarug postquam genuit Nahor, ducentis annis, et genuit fiJios et filias. Vixit aufem Nahor viginti novem annis, et genuitThare. Vixitque Nahor postquam genuit Thare, centum decem et no

ran. [C. XXX.] Et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chanaæus autem tunc erat in terra. [B. XVIII.] Apparuitque Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. Et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Ai : ædificavit quoque ibi altare I)omino, et invocavit nomen ejus. Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem. Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra. Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis mulier: et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt. Dic ergo, obsecro te quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. Cum itaque ingressus esset Abram Ægytum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis. Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis. Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi, et famulæ, asinæ, et cameli, Flagellavit autem D0

minus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, A verem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

propter Sarai uxorem Abram. Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est, quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ? Quam ob causam, dixisti esse sororem tuam, ut tollerem

eam mibi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua,

accipe eam, et vade. Præcepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat. [B. XIX, Cap. XIII.] Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam. Erat autem dives valde * in possessione argenti et auri. Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai, in loco altaris quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini, Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe susbtantia eorum multa, et non quibant habitare communiter. Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherenæus habitabant in terra illa. Dixit ergo Abram ad Lot. Ne quæso, sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et patores tuos: fratres enim sumus. Ecce universa terra coram te est: recode a me, obsecro; si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo ; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab Oriente, divisique sunt alterutrum a fratre suo. Abram habitavit in terra Chanaam : Lot vero moratus est in oppidis quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. Homines autem Sodomitæ possiini erant, et peccatores coram Domino * nimis. [B. XX, c. XXXI.] Dixitque Dominus ad Abram, postquam di. visus est Lot ab eo : Leva oculos tuos, et vide a loco in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem. Omnem terram, quam conspiscis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. Faciamque semen tuum sicut pulve

rem terræ ; si quis potest hominum numerare pul. D

[ocr errors]
[ocr errors]

Surge et perambala terram in longitudinem et in latitudunem suam, quia tibi daturus sum eam. Movens igitur Abram tabernaculum suum, venit et habitavit juxta convallem Mamre, quæ est et in Hebron, ædificavitque ibi altare Domino. [T. VIII, C. XXXII, Cap. XIV.] Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel, rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor, rex Elamitarum, et Thadal, rex Gentium, inirent bellum contra Bara, regem Sodomorum, et contra Bersa, regem Gomorrhæ, et contra Sennaab, regem Adamæ, et contra Semeber, regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor. Omnes hi convenerunt in vallem Silvestram, quæ nunc est mare salis. Duodecim enim annis servierant Chodorlahomor, et tertio decimo anno recesserunt ab eo. Igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astaroth Carnaim, et Zuzim cum eis °, et Emim in Save Cariathaim, et Horrhæos in montibus Seir, usque ad campestria Pharan, quæ est in solitudine. Reversique sunt, et venerunt ad fontem Mesphat, ipsa est Cades, et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Ammorhæum qui habitabat in Asason Thamar. Et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, nec non et rex Balæ, quæ est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri, scilicet adversum Chodorlahomor, regem Elamitarum, et Thadal, regem Gentium, et Amraphel, regem Sennaar, et Arioch, regem Ponti : quatuor reges adversus quinque. Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum et Gomorrhæ terga verterunt, cecideruntque ibi, et qui ramanserant, fugerunt ad montem. Tulerunt autem omnem subtantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt; necnon et Lot et substantiam ejus, filium fratris Ahram, qui habitabat in Sodomis. Et ecce unus qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mamre Amorrhæi, fratris Escol, el fratris Amer ; hi enim pepigerant fœdus cum Abram. Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo, et persecutus est * eos usque Dan. Et divisis sociis, irruit

vocis non esse n he, sed n heth. ac legendum cnc bahon, id est, in Hom. Ita ut Homn sit nomem loci in quo Zuzim percussi sunt a quatuor regibus, MART. — Hieronymus ait Baem, pro quo (LXX) diaeerunt άμα αύτοΊς hoc est cum eis, jutaverunt scr ibi per he, ducti e/ementi similitudine, cum per heth scriptum sit. Baem enum cum per tres litteras scribitur. si mediam he habet, interpretatur, in eis ; si autem heth, ut in praesenti, locum significat, id est, in Hom. * In Hebræo hodierno legimus sine pronomine affixo in v n- vaitrdoph ad dam, et persecutus

est usque Dan. LXX autem, ut et Hieronymus, est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci. Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius. mulieres quoque et populum. Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus, postquam reversus est a cæde Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. At vero Melchisedec,rex Salem, proferens panem et vinum (erat enim sacerdos Dei altissiini), benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cœlum et terram, et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cætera tolle tibi. Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum, possessorem cœli et terræ, quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas, Ego ditavi Abram, exceptis his quæ comederunt juvenes, et partibus vivorum qui venerunt mecum, Aner, Escol, et Mamre ; isti accipient partes suas. [T. IX, B. XXI, C. XXXIII, Cap. XV.] His ita transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem, dicens: Noli timere, Abram, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Dixitque Abram, Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ, iste Damascus Eliezer. Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres ineus erit. Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens. Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. Eduxitque eum foras, et ait illi : Suspice coelum, et numera stellas, si potes.Et dixit ei. Sic erit semen tuum. Credidit Domino *, et reputatum est illi ad justitiam. Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam. At ille ait: Domine Deus, unde scire possum, quod possessurus sim eam ? Et respondens Dominus, Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit, aves autem non divisit. Descenderuntque

super eos nocte ; percussitque eos, et persecutus A slantia. Tu autem ibis adpatres tuos in pace, ge

pultus in senectute bona.Generatione autem quarta revertentur huc ; necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. In die illo pepigit Dominus cum Abram foedus, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphratem, Cinæos, et Cenezæos et Cedmonæos,et Ethæos,et Hherezæos,Raphaim quoque, et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos. [T. X, Cap. XVI.] Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos ; sed habens ancillam Ægyptiam nomine Agar, dixit marito suo : Ecce conclusit me Dominus, ne parerem ; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, tulit Agar Ægyptiam ancillam suam,post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. Qui ingressus est ad eam At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. Dixitque Sarai ad Abram : Inique agis contra me : ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit despectui me habet : judicet Dominus inter me et te. Cui respondens Abram : Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. Cumque invenisset illam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui [Vulg. quæ] est in via Sur, dixit ad illam *: Agar ancilla Sarai, unde venis ? et quo vadis ? quae respondit: A facie Sarai dominæ meæ ego fugio. Dixitque ei angelus Domini: Hevertere ad dominam tuam. et humiliare sub manu ipsius. Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine. Ac deinceps : Ecce, ait, concepisti, et paries filium : vocabisque nomen ejus Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. Hic erit ferus homo, manus ejus contra omnes, et manus omnium contra cum, et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam : Tu, Deus, qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. Proptera appcllavit puteum il

volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. D lum, Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter

Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram. et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo, et posthæc egredientur cum magna sub

syrus et Arabs in suis exemplaribus Hebrnicis videntur legisse cnnnx nnm vaiirdoph ahharehem, et persecutus est post eos usque Dan. Aut cEtn* rciira ephem, ut in sequenti versiculo. MARt. — 1ua et in Hebm aicis Quaest. legit, nec tamen verbo admonet de Hebraica lectione, quæ prono

Cades et Barad. Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismael. Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem. [B. XXII. C. XXXIV, Cap. XVII.] Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus om

men eos hic loci non agnoscit. 1 Vulg. , credidit Abram Deo Hebræo dissentiente. * Addit Vulgatus interpres in deserto.,quæ varia lectio videtur, pro in solitudine, ex libri ora in textum intrusa.

nipotens, ambula coram me, et esto perfectus. Po- A paruit autem ei Dominus in convalle Mamre sedenti

namque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. Cecidit Abram pronus in faciem. Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te. Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno, ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. [T. XI.] Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum,et semen tuum poste in generationibus suis. Hoc est pactum moum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te. Circumcidetur vobis omne masculinum, etcircumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. Infans octo dierum circumcidetur in vobis,omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus, quam emptitius circum cidetur,et quicunque non fuerit de stirpe vestra critque pactum meum in carne vestra in foedus æternum. Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. Et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum , eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne, centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ? Dixitqne ad Deum : Utinam Ismael vivat coram te. Et ait Deus ad Abraham. Sara, uxor tua, pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. Super Ismael qnoque exaudivi te ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde, duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. Cumque finitus esset sermo loquentis eum eo, ascendit Deus ad Abraham. Tulit autem Abraham Ismael, filium suum et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos einerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ, et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui. Et Ismael filius ejus [Vulg. toc. ejus] tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. Eadem die circumcisus est Abram et Jsmael filius ejus. Et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ, pariter circumcisi sunt.

[ocr errors]

D

in ostia tabernaculi sui, in ipso fervore diei.Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes propter [Vulg. prope] eum, quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum ; sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum, vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es. Festinavit Abraham in tabernacuum ad Saram, dixitque ei Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericlos panes. Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero, qui festinavit et coxit illum. Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis ; ipse vero stabat juxta eos sub arbore. Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara, uxor tua ? ille respondit : Ecce in tabernaculo est. Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite,et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. Erant autem senes provectæque ætatis, et desierunt 8aræ fieri muliebria. Quæ risitocculte, dicens: Postquam consenui, et dominus neus vetulus est,voluptati operam dabo? Dixit autem Dominus ad Abraham Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus ? Nunquid Deo est quidquam difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. Negavit Sara dicens, Non risi, timore perterrita. Dominus autem, Non est, inquit, ita ; sed risisti. Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam, et Abraham simul gradiebatur deducens eos. Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum, cum futurus sut in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ? Scio enim quod præcepturus sit fillis suis, et domui suæ post se, ut custodiant viam Domini, et faciant justitiam et judicium, ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum. Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorræorum multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum es tnimis. Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam. Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam. Abraham vero adhuc stabat coram Domino. Et appropinquans ait: Nunquid perdes justum cum impio ? Si fuerint quiquaginta justi in civitate, peribunt simul, et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerunt in ca? Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas justum cuum inpio,fiatque justus sicut inpius.Non est hoc tuum. Qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium [Vulg. add. hoc]. Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos

« PoprzedniaDalej »