Obrazy na stronie
PDF

Jam vero persequi haud vacat, quam longe lateque in Ecclesiis editio ista obtinuerit, obsequente imperatoris auctoritati orbe propemodum universo. Vix tarnen dictn est, quo, semel data sacri textus emendandi facúltate, sludiosorum industria evaserit. Turn scholiis onerati sacrorum codicum margines, nolisque variantium lectionum aut emendationum ex Hebrœo, non illo quidem archetypo, sed aut aliis pro dubitu punciis instructo, aut ex ncolerici Judaizantis ingenio in Latinum converso. Hujusmodi ferme usum libro existimo Hebraeum scholiasten, quem vocant, et supparem faciunt Rábano Mauro, qui taut ilia glossemata, quae et nos retinuimus ad libri oram, congessit, et qui licet sœpius contentiose magis quam veré interpretan videalur, intertlum etiam falsa ipse lectione decipi, aut melioris penitiorisque signiGcatus ignoratione labi, suum tarnen Studium ita ejus aetatis hominibus approbavit, ut vendibiliores nullos haberent librarii codices, quam quibus notas illas apposuissent. Quid quod Hieronymus ipse diu potuit terrae Ule Alius Martianœo videri, ex quo tanta eum inter et Simonium lis fuit? Taceo nunc alios se quiorum temporum, qui cum aliquid sibi viderentur in Hebraica lingua eruditionis coneecuti, ad refigenda suopte ingenio Latina exemplaria operam suam conferebant, eoque plus se pntabant bene de sacris Lilteris meruisse, quo pluribus locis ab recepta lectione abluderent. Insignisin hanc rem Hugonis de S. Victore, qui duodecimo ineunle seeculo floruit, locus est lib. de sacris Scripturis cap. 9, ubi, Octavo, inquit, loco Hieronymus accessit non jam de Hebroso in Orxcum, sicut priores, sed de Hebrxo in Latinum iransfercns sermonem : cujus iranslatio, quia Hebraic« veritati concordare magis probata est, idcirco Ecclesia Christi per universam latitudinem prx cxteris omnibus translationíbus, quas vitiosa interpretatio, sive prima de Hebrxo in Grxcum, sive secunda de Grxco in Latinum facta, corrtiperat : hanc solam legendam et in auctoritate habendam constituit. Usu autem pravo invalescente, qui nonnunquam sólita magis quam vera appétit, factum est ut diversas diversis sequentibus transí aliones, ita tandem omnia confusa sint, ut pene nunc quid cui tribuendum sit, ignorelur. Hinc porro exorla illa correctoria, ut vocant, sive castigatoria, que tametsi hominum costera doctorum studio concinnata sunt, iisdem tarnen vestigiis insistere baud potuerunt: novas autem sacro textui mutationes intulerunt: dum appositas margini librorum notas alii pro veris lectionibus substituant, aut simul una inferunt, ac pro suo quisque arbitratu addit, delet, immutat. Hujusmodi exemplar narrât se vidisse Lindanus pervetustum in Carthusia Zeelhemensi juxta Diesthamiam sita, quoi Biblia ad codices Caroli Magni perdiligenter castigatos notabat emendanda locis sane ut non paucis, ita minime pœnitendis. Allerum Bessarion cardinalis Gommentario in illud: Sic eum volo manere, contra Georg. Trapezuntium laudat, quod ante annos supra trecentos Romas, Nicolaus S. Damasi diaconus, et Vaticanas, ut ipse ait, Bibliothecëe suffraganeus, adornaverat, cujus hœc récitât verba : Lustrons armoria nequibam hoc adipisci, veracia scilicet exemplaria invenire, quia et qux a doctissimis viris dicebantur correcto, unoquoque in suo sensu abundante, adeo discrepabant, ut quotquot codices, tot exemplaria rcperirem. Vere tum dici de Hieronymiana versione poterat, quod de hominum valetudine: quod gravius asgrotant ii, qui cum morbo levati viderentur, in eum de integro incidèrunt.

Puto autem ex his lector intelligit, quod volebamus, quo nos proposito hanc provinciam subierimus, et quanti labor hic steterit. Nempe cum Hieronymi versionem jam inde ab vill saeeulo omne genus vitia depravarint, ejus erat qui vcllet nativam illius germanitatem representare, tantam œtatis memoriam supergredi, in eamque rem primo incumbere, ut quae taeculum illud anteverterent, exemplaria nanciscerentur, aut quae certe criticorum id et sequioris temporis mantis evasissent, manifestis iudiciis dignosceret. Nam in ceeteris quidem omnibus litterarum monimentis recensendis expoliendisque, exemplaris a quo petuntur, aut ad cujus exiguntur fidem, momenti plurimum astas habet, si propiore ab auctoris temporibus intervallo absit: fieri tarnen potest, atque interdum usu venit, ul recentioris aevi apographum antiquiori longe prœferas sui mérito atque emendatione, utpote quod vel a sinceriore alio, vel ab amanuensi et diligentiore et magis erudito dpscriptum sit. Alia est Latinas hujus versionis in mss. codicibus ratio, de quibus vix puto id fere unquam ut eveniat, quod non ad privatam erudilionem, sed ad populi usum describerentur, utque eorum continuo labem temporum ferant, quibus exarati sunt. Non igitur ad earn prístinas integritati restituendam satis erat mss. libros, ul fore lulit obvios, aut, qui sane mullí superant in bibliothecis, elegantes adhibere in consilium, sed conquirendi, quanta maxima id fieri solertia potuit, vetustissimi ac pene exsoleti; usque tota deferenda auctoritas, quibus glossatorum manus pepercerint.

Ejusmodi libros ut longo labore atque indagine ex Ilaliœ bibliothecis, quot ferme opus erant ad rem nostram, comparaverimus : profecto quem Veronensis haec nostra suppeditavit, omnem ut aetatem, ita et opinionem facile exsuperat : quem et prœstat paucis ad periculum faciendum describere, ut et alios ab eo œstimes. Continet codex iste Regum libros, quœ potior ас nobilissima Scripturœ pars est, tarn certis tamque germanis intactas Hieronymianœ Versionis notis, ut caeteris prœstare omnibus, quot ex Europœ bibliothecis hactenus innotuere, non dubitem. Membrana compactus est perquam tenui, in-folii, ut vocant, sed ferme quadrati formam: litleris autem majoribus, quales in antiquissimis omnium monmentis conspicimus, exaratus es tolus. Interdum flavas atque aciem oculorum effugientes litteras posterior manus nigro juxta veteres ductus atramento infecit, ac pene exsoletam atque evanescentem tanta vetustate scripturam renovavit. Interdum et clarius expressit, maxime ubi transversa superne lineóla T litteram efformat, quœ in priore typo haud multum ab I differt. Exemplum ad veri faciendam fidem hoc habeto:

0^тг/саспттвга1гаясЪ1уо сюбшш

hojöGXUSi ^Clp^CíprcA ORÇ?Roptflb\JLiSScr

UNSTCRJue crcobißiracSipt^ca^/smbel. riNudßeaSAcnube/. tÑcplñuulichm

Oratio tamelsi omnis continuata rerum serie continelur, nullum ut pateat interstitium, nequc in capita aut versus distributa: ubi tarnen senlentia aut periocha insignior desinit, parvo Íntervallo ut plurimum intercipilur: quod sequiori amanuensi locum fecit depingendae ibi ginterpunctionis, ut libuit, notae. Orthographia quoque priscam redolet Latinitatis rationem et formam in verbis maxime compositis, in quibus integra prœposilio servatur, ut est, subputare, adloqui, atque his similia. Emendalio autem et satis diligenlem antiquarium probat, atque iis scribentem temporibus, quae Latina adhuc linguae gloriam sustinebant: si illud excipias, quod saepe accusandi casum pro sexto, atque hunc vicissim pro illo adhibet: quod ipsum tarnen verenda? antiquitatis indicium esse, notatum est doctis vais ex veterum Grammaücorum testimoniis, atque alias nobis, qui locum ilium ex domeslici Musœoli nostri veteri ethnico titulo adduximus, SINE. ALTERITRUM. AN1MI. LESI0N1LM. Uno verbo tantam huic libro tribuimus attiquitatem, ut inter Hieronymianos parem esse vilemus ei neminem ; atque Uli etiam praeferamus saepius laudato, qui Vitam S. Pauli Eremilae continet, et constat ex consulari epocha ab amanuense adnotata, vixdum centum esse annis Hieronymo recentiorem: ut hunc adeo, quem Uli œtale preeferimus, propioreadliucinlervallo a S. Doctoris eevo removeamus. Quod porro germanam exhibeat Hieronymi translationem, innumeris propemodum argumentis evincimus, quorum insigniora quaedam, quae ex ipso contextu elucent, in notis proponimus observanda; nunc illud quod petitur ex tola codicis structura, indicemus. Ac primum in duos tantum libros, quorum alter Samuel inscribitur, alter Malachim, totam liegnorum historiam tribuit, nimirum ut fert Hebraicum exemplar, quod Hieronymus affeclabat, monetque in praefatione a se proestitum: non ut Vulgata in quatuor, quod antea ex тш LXX partitione obtinebat. Deinde cum veteris ante Hieronymum divisionis monereantiquarius voluit, hoc ipso monuit testatusque est luculenter, quam perscribebat, rlieronymianam versionem esse. Initio libri apud nos secundi, inTeclis minio prioribus verbis, Factum est, e regione adnotavit, In antiquis cxemplaribus hie incipit liber secundus. Ñeque vero anliqua, nisi ad novae versionis respeclum, cxeniplaiia diceret: neque alia tum poterant aut antiqua appellari, nisi quae pridem oblinueranl, ex Grseco dciivat.i, aut alia nova, quam quœ dudum ex Hebrœo S. Paler excuJerat. Idipsum ad locum ubi quarlus liber incipit in Vulgatis, ferlasse aulem manifestius docuit, hac ad oram codicis adnotatione : Hic finit liber tertius secundum LXX. Nempe quœ superius antiqua dixerat exemplaria, ea nunc vocat de nomine, quae a Septuagintavirali translatione fluxerunt, infertque adeo quod ргаз manibus habebat, esse ad Hebraici textus norraam adornatum, quod Hebraici textus, non Gra-ci partitionem teneat; re enim vera nulla est in códice alia inscriptio, quam isthsec ad finem libri in Vulgata secundi : Finit liber Samuel. Incipit liber Malachim. Ad haec summa cum Hebraeo textu conformitas locis ferme omnibus, quibus in diversa abit Vulgata, sive cum additamenta, quae ex vetustiori translatione irrepserunt omnino reticet sive ubi meliorem multo proferí lectionem ас sensum (quae in notis, ut diximus, pro re nata exponuntur) y^ei6ti\toç Hieronymianae Versionis eo manifestius indicium est, quo luculentius profitetur S. Interpres in Prologo, nihil sibi omnino conscium esse, mutasse se quidpiam de Hebraica veri/ate. Sunt autem praeterea quae ejus prœstantiam libri commendent notulœ qusedam prima eadem manu et characteris forma, multo licet minutioribus litteris, margini passim appositae, nec sane contemníndr«, aut locis, quos explanant, inutiles: quanquam eas satius duximus utpote dévias proposito nostro praetermittete. Specimen ex prima, quae oceurrit ad vocem Ramaihahabeto; Hxc est civitas, cuse in Evangelio Arimathia dicitur, unde et Joseph decurio fuit. Capitula quoque, sive Lemmatum seriem, quae licet abs Hieronymo non videntur elaborate, antiquissima lamen sunt, et ante Cassiodori aevum, unus iste Veronensis ms. postven. card. Thomasii et Benedictinorum editiones integra repraesentat, restituitque, ac solidis interdum titnlis supplet.

Tanto igitur tamque bono exemplari in restituenda ejus libri Hieronymiana interpretatione usi sumus, ulsi nihil fuisset praeterea praestitum, esset tarnen cur ejus nominis atqueeruditionis Studiosi homines mullum sc nobis deberé profiterentur. Verum et in reliquis libris omnibus non iniqua fortuna utimur ; nam, etsi neetantae vetustatis, nec pretii, anliquos tarnen mss. codices, ас bonae cumprirois notae nacti sumus, et unamquamque Scripturao partem ad unius ut minimum, passim vero ad duorum aut trium mss. fidem recensuimus. Pluribus uli potuissemus, si recentiorum rationem habere aliquam, fuisset e re nostra : et non eos modo proposilum esset utiliter adhibere in consilium, qui aut bonis argumentis aetatem Caroli Magni, et quam diximus Alcuini recognitionem antecederé viderentur, aut certe non admisisse.

Hoc vero opus, hie labor: ea enim est ejus aevi codicum charitas, tamque maturo atque acri opus est ad posteriores curas internoscendas judicio, ut qui tantum sibi peritiae tribual, arrogantius fortasse atque ambitiosius, quam verius faceré videalur. Hoc ipsum tarnen summopere iutererat, qnando ipsi minime diffllentur Benedictini editores in altero, ut vocant, prolegómeno num 5, ne unicum quidem Hieronymianae versionis exemplar inveniri in aliis extra Galliam regionibns potuisse. Ab iis scilicet, quos sibi gens una aut natio Scripturarum codices comparaverat, tota eorum edilio describitur. Et nemo est tarnen in Latinaehujus versionis historia tanlisper eruditas qui nesciat, a regionum ас gentium varus inter se usibus et consuetudine, variantium in sacris Libris lectionum causas esse repetendas. Econtrario quae unius, ut ita dicam. Ecclesiae cœtibus inservierunt, pleraque omnia exemplaria labii unius atque eorumdem sermonum esse. Adeo non satis recte ab ejusdem ingenii apographis de prístina operis integritate videtur snmi argumentum : illudque porro ipsum ad eam editionem numeris omnibus absolvendam deerat, quod nos, collatis undique suffragiis, prœstare conati sumus. Nam etsi codices ex Italia quidemomnee accepimus, neque hoc ipsum leve erat ad propositam recensionem post Gallicanos duntaxat subsidium, accedit quod ex orbe propemodum universo in Vaticanam, quae nobis una est pro cunctis bibliolhecam, quantum erat codicum praestantissimorum concesserit. Ad haec non eos modo Mbros, qui sacrum textum perpetua serie exibent, advocavimus; sed et qui commentariis Hieronymianis constant, cum primis vero inprophetas omnes, in quibus ¡Ile continentersuam ex Hebraeo interpretationem proponit primnm atque explicat, hue jussimus, ubi opus erat, proferri testes, adstipulatoresque emendationum nostrarum accederé.

Dicam porro, quod rei caput est, quam haec religiose, fortasse etiam ut aliis videbitur, superstitiosa cum abstinentia tractavimus: ut etiamsi tota promiscué variantium lectionum vis ingens albo per nos calculo donaretur, non esset tarnen cur de mutato temeré inquam textu jure quispiam doleré posset aut queri. Equidem ob oculos saepe illam habuimus cedro dignam Augustini sententiam libro H de Doctrina Christiana, cap. 14: Codicibus emendandis primitus debet invigilare solertia eorum, qui Scripiuras divinas nosse desiderant; sed et vicissim illud menti obeervabatur magistrorum Hebraeorum praeceptum, saaeperquam opportune ad sufflaminandos ingénu ausus excogitatum : ¡TUDO ГРЗП 'rmb, Ex conjectura nihil est corrigendum. Нас autem ratione proposita, quidquid a recepta vulgo lectione dissonura manu exaratae chartae sufficerent, seu verbo tenus et scriplura, seu sensn ipso et significatus buáist, sedulo, expendimus. Et quod sola quidem dissimilitudine vocis abluderet, sine boni a;que sensus dispendio, si nulla, vel non sufficienshanc prae ilia adoptandi ratio suppetebat, salis fuit vel e regione apposuiss«, vel si lanli res videbatur, in subnexis adnotationibus, addita brevibus causa, indicasse. Miseret enimvero me praeposterae ejus curas, qua nihil puto ingratius posse lectori erudito accidere, cum mera veterispronuntiationis aut scriptionis vitia, quae in libris omnibus antiquis occurunt, tertio quoque verbo ingeruntur: quod factum in nupera vetusti Psallerii editione risum omnibus movit, ubi non aliis ferme sunt notis onerati margines libri, quam quibus monetur, В pro V, atqne E pro /, et vicissim in vocibusex. gr. brebi et bobes, pro brevi et boves, et intellege, quod rectum tarnen ip8um quoque est, pro intellige, bisque similes litteras fuisse ab antiquario substitutes.

Cordi fuerunt econtrario nobis quae proprie sensu, eoquein Vulgatis vel imminuto, vel interpolate, diversa in mss. verba, aut commataipsa invenimus. Ac primum si plurium exemplarium suffragiis niterentur, cautius investigare: dein conterre diligenter alia cum aliis, cum noslro Interprete singula; tum ad Hebraico; veritatis Lydium lapidem exigere; ipsum quoque Hebraicum archetypum perscrutari, num errore scribarum peccet, ac possit ipsum ad veteris Interprétations vestigia restituí, ас vicissim: multo autem verosimilius, num ex eo facile appareat Latinorum in pennu tandis litteris lapsus, quo ratiocinandi modo non semel rem acu tetigisse visi sum us: demum et Graecos LXX Interpretes sciscitari, esset necne proposita lectio vetus illa e Vulgata ante Hieronymum edilione, quam aut denuo hue temeré studiosus non nemo revocavit, aut S. lnterpres, utpote non incongrui sensus, ipse retinuerit. Animum prœterea intendimus ad reliquos translatores Aquilam, Symmachum, Theodotionem, atque alios, cumprimis vero Symmachum, cujus mirum in modum ingenio atque eruditione delectatus est. S. Pater. Nulla autem est nobis praetermissa vocula, cui difficultatis aliquid subesse suspicio foret, nulla intata, nullaque indicta. Cumque omnia ad hanc obrussam exegissemus, ac slarel etiam a mss. partibus judicium, rei quidem causas in adnotationibus exponere, et in quam facile sententiam concederemus, novis argumentis confirmare, satius multo duximus, quam inferre textui manus, etiamsi non modo cum melioris significatus compendio liceret, sed etiam tutum esset. Quod si tarnen alicubi audemus, profeclo ejus sincera loci emendatio, germanusque intellectus per se ipse patere visus est nobis, et communitus ita est, ut convelli deinceps nulla vi possit criticaque censura. Caetera nisi resclamaret ipsa, originalium quoque librorum ea fides esset, denique aditüm animosque fecissent magni nominis viri, religiose abstinuimus ; ipsasque maculas, verendoe antiquitatis indicia, cum honoris praefalione, cluendas monslrare, aliis, satis fuit. Hanc omnium oplimam sacri codicie recognoscendi rationem duximus, eaque si nihil aliud, hoc certe speramus consecuturos nos laudis, quod et máximo Christiana; religionis monimento fidem servavimus, et Hieronymianœ gloriae, ejusque sludiosis consulere conati sumus.

Videar porro nunc actum agere, si quae ad hujusmet inlerpretationis, ut ita dicam, naturam atque historiam spectant, de integro velim proferre in medium atque edissercre. Jampridem eorum desiderio, qui hasc nosce cupiunt, satisfecerunt neque indocle Benedictini editores, his ipsis, quae praefationi huic nostrae subnectimusprolegomenis : tum alii sane perquam eruditi viri, Natalis Alexander, Dupinius, Frassenius, Simonius, Calmetus, aliiquc magno numero crilicorum filii, el qui principem in hac eruditionis parte locum obtinet, Humfredus Hodyus , libro de Bibliorum textibus originalibus. Et quanqiiam sunt quaedam in singulis maxime in antiquiorum scriptis, quae nobis parum aut nihil probantur : haud visum tarnen est preliuin operae, quibus ilia argumentis refutentur, hie loci exponere, quod nisi universam ac vulgo tralatitiam disputationem longa oratione retractare pro rei dignitate insliluam, facile suis qureque locis edocere ipse non possim. Sunt etiam lucubrationes ilia; omnibus in promptu : quas siinvicem contendas, atque ad earn exigas, quam nosmetipsi ab Alcuinianœ recensionis epocha historia; particubim attigimus, vix erit cur nostram in hoc c>peram ultra desidercs. Peccant enim pleruraque nimium prolixa in S. Interpretern volúntate: ut est illud, quod aiunt nonnulli, euni Ecclesix totius nomine versioni'in suam ex Hebraeo fuisse mol ¡tum ; aut quod alii trariur t, cam fuisse ab ipso Dámaso papa Ecclesiae universa; commendatam, Platina in ejus pontifias Vita: Primus (Damasus) Hicronymi scriùtis auctoritatem dedit, cum prius Septuaginta Interprctum scripta iantummodo in pretio essen/. Nam et Biblia Hieronymi legi cœpta est, et psalmi ejus fideliter ex Hebrxo 'raducti, cum antea apud Gallospotissimum incompositc legerentur. Quam fabulam et Joannes Franciscus Brixianu«, ut alios interim taceam, epístola ad Pagninum probat: Damasi, inquit,patrocinio cura qm ei castigata Grxca olimper Hicronymum, et conversa in Latinum Hebrxa sacrarum litte

rarum monumento et Damasi redivivam curam, et Hieronymi operam subindc renascentem

sxpenumero desiderant. Dixissent, favisse Damasum Hebraicis Hieronymi studiis, cum se Romee pariter continerent, ut ex a¡xo;6oíai; eorum epislolis liquet: ad Scripturas enira ex Hebrseo interpretandas nondum, illo advivente, manum S. Pater admoverat. Verum haec persequi nostri, ut diximus, instituti non est.

Quin etiam hac ipsa de causa, ut ne te scilicet diutius morari, et quae alii pridem multa cum laude elucubrariint, scripta compilare videar, omitteresatius duxi, quœ de Hebraeorum poesi ad enucleandam vindicandamque ab adversariorum calumniis S. Patris sententiam, expositurum me reeeperam, ac paraveram quidem, atque ad umbilicum fere perduxeram. Experientia aulem comprobalum est illud Itomani oratoris, Nimittm quod est, offendit vehementius, quam quodvideturparum. Accedit, quod proprio opere hanc sibi nuper excoleodam materiam suseeperit, studiaque etiam in hoc nostra praeverterit longe doctissimus amicus noster, cujus propediem edendns in lucem liber; quantum ergo opinione auguror, atque ex eo, quod mecum communieavit, exemplo didici, faciet eruditorum hominum desiderio satis.

At non ita prœtereundum silentio erat, si quid in chronologicis libri uniuseujusque notis contra aliorum, qui easdem rationes inierunt, sententias fuerit animadversum. Pertinet hoc nempe ad Hieronymianarum rerum seriem probe instituendara, nectendamque invicem quam sieubi trajeclione aliqua peccare sinas, facile lota labefactetur. Et vero cum minister diffiteamur, quod uno omnes ore consentiunt, constatque cum aliis, tum hoc praesertim. Hieronymi testimonio in prologo Galeato, Lege ergo primum Samuel et Malachim mettm. Regum libros omnium primos in lucem prodiisse: plncet eos etiam ad annum circiter 390 potius quam ad 392 aul insequentem, nt vulgo putant, referri. Ratio ex ea quam continuo subnectemus, serie constabit: nam eos pone sequi psalterium, et prophetas una omnes sentimus, quos libros anno 392, quo Catalogum scriptorura ecclesiasticorum concinnavit S. Pater, fuisse jam de Latino in Graecum abs Sophronio refnsos, capitulo illo de Sophronio testatur: Ln Grxcum, inquit, eleganti sermone transtulit Psalterium quoque et prophetas, quos nos de Hebrxo in Latinum yertimus. Haud recte igitur Martianœns aliique post an. 393 Psalterü versionem differunl, quam adhuc armario clausam S. Interpretern tenuisse autumant, ex bis quae ad Pammaéhium eepistola 49, quae ejus quidem est anni, scribit: Libros sedeeim Prophetarum (nulla Psalmorum mentione faetaj quos in Latinum de Hebrxo sermone verti, si legeris, et delectari te hoc opere comperero, provocabis nos etiam extera clausa armario non teuere. Nempe significare hoc silentio potuit Hieronyinus, eum intra domesticos paneles continere se librum, quem tandiu antea Sophronio inscriptum, propria ad eum praefatione munierat: quo nullum puto editionis manifpstius indicium est. Neque hoc porro solum, sed et Grœce, quod longi adeo est operis, explicatum ab illo una cum prophetis omnibus salis eleganter, vulgatumque apud ejus ungute homines, ab superiore jam anno noverat. Quin etiam hunc prophetis librum praeponit : ex quo recensionis ordine, editionis quoque praerogativam colligere verosimilius licet : subsecuta autem est stalim Jobi versio, quam se nuper adornasse, ejusque misisse ad Marcellam exemplar, in laudatamodo epístola ait S Pater: ex quo Herum falli perspieuum est post Marcianaeum alios, qui praeivisse Jobum prophetis opinanlur. His valgo addunt tres libros Salomonis, quos ego quidem serius differendos ex prologi ad Chromalium atque Heliodorum verbis existimo : interea tarnen haud ausim receptee apud omnes sententiae refragari.

Atque hi demum libri omnes sunt, quos seimus editionis honori jam permissos eo tempore, quo de se Hieronymus testatus ita est in Catalogo, Fetus Vestamentum juxta Hebraicum transtuli: quod criticorum filii ita »xi¡латисйк dictum aeeipiunt, ut non universam proprio Scripluram, sed quae duntaxat recensuimus modo partes per id temporis transtulisse eum velint. Vere ego dixisse S. Doctorem existimo, totumque jam ab eo redditum Latine Vetus Testamentara, nisi si quam fortasse exiguam ejus partem excipere liceat, cujus ibi sigillatim meminisse, nihil intererat. Et certa quo tempore Jobi versionem refert, jam et extera clause armorio tenere

« PoprzedniaDalej »