Obrazy na stronie
PDF
ePub

PAULUS Apostolus ad septem scribit Ecclesias: octava enim, ad HEBRÆOS, a plerisque extra numerum. ponitur. TIMOTHEUM instruit ac TITUM et PHILEMONEM pro fugitivo famulo deprecatur. Super quo melius tacere puto quam pauca scribere.

ACTUS APOSTOLORUM nudam quidem sonare videntur historiam et nascentis Ecclesiæ infantiam texere; sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum (Coloss. 11, 14), cujus laus est in Evangelio, animadvertemus pariter omnia verba illius animæ languentis esse medicinam.

JACOBUS, PETRUS, JOANNES, JUDAS, septem Epistolas ediderunt, tam mysticas quam succinctas, et breves pariter ac longas breves in verbis, longas in sententiis: ut rarus sit qui non in earum lectione cæcutiat.

APOCALYPSIS JOANNIS tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi et pro merito voluminis laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentiæ. Oro te, frater charissime, inter hæc vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quærere. Nonne tibi videtur jam hic in terris regni cœlestis habitaculum? Nolo offendaris in Scripturis sanctis simplicitate, et quasi vilitate verborum, quæ vel vitio interpretum, vel de industria, sic prolata sunt, ut rusticam concionem facilius instruerent, et in una eademque sententia aliter doctus,aliter audiret indoctus. Non sum tam petulans et hebes, ut hæc me nosse pollicear et eorum fructus capere quorum radices in cœlo fixæ sunt; sed velle fateor. Sedenti me præfero magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur, quærens invenit. Discamus in terris quorum scientia nobis perseveret in cœlo. Obviis te manibus excipiam, et (ut inepte aliquid ac de Hermagoræ tumiditate effutiam) quidquid quæsieris, tecum scire conabor. Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum sæculi, fidem amicitiæ, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem etiam absque illo ipsa epistola præferebat. Festina, quæso te, et hærentis in salo naviculæ funem magis præcide quam solve. Nemo renuntiaturus sæculo bene potest vendere quæ contempsit ut venderet. Quidquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa. Antiquum dictum est, Avaro tam deest quod habet quam quod non hahet. Credenti totus mundus divitiarum est: infidelis autem etiam obolo indiget. Sic vivamus, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. vi, 10). Victus et vestitus divitiæ Christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam, vende; si non habes, projice. Tollenti tunicam, et pallium relinquendum est (Matth. v. 40). Scilicet nisi tu, semper recrastinans, et diem de die trahens, caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui seipsum obtulit. Apostoli navem tantum et retia reliquerunt (Matth. iv, 20; Luc. v, 11). Vidua duo æra misit in gazophylacium, et præfertur Crosi divitiis (Luc. XXI, 2, 3). Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum.

S. EUSEBI¡ HIERONYMI

STRIDONENSIS PRESBYTERI,

DIVINE BIBLIOTHECÆ

PARS PRIMA,

Quæ complectitur Canonem Hebraicæ veritatis, cum annotationibus marginalibus Hebræi cujusdam qui tempore Rabani Mauri in scientia Legis celebratissimus fuit.

ORDO PRIMUS, LEGIS.

PRÆFATIO S. HIERONYMI IN PENTATEUCHUM1,

AD DESIDERIUM.

Desiderii mei desideratas accepi epistolas, qui A tus est nomen, obsecrantis (Dan. ix, 23), ut transquodam præsagio futurorum, cum Daniele sorti

1 Exegimus hanc epistolam ad tres mss. codices: unum collegii Romani PP. Soc. Jesu, et duos qui nunc suntVaticanæ bibliothecæ,alterum Palatinum sub n. 3

latum in Latinam linguam de Hebræo sermone

2 Hic ille Desiderius videtur, ad quem epistola in nostra

3 lisdem fere verbis eum compellat in modo laudata ad

1

Pentateucheum, nostrorum auribus traderem. Peri. A mento legimus, quæ in nostris codicibus non ha. culosum opus certe, et obtrectatorum meorum latratibus patens, qui me asserunt in Septuaginta Interpretum suggillationem nova pro veteribus cudere, ita ingenium quasi vinum probantes ; cum ego sæpissime testatus sim, me pro virili portione in tabernaculo Dei offerre quæ possim 3, nec opes alterius aliorum paupertate fœdari. Quod ut auderem, Origenis me studium provocavit, qui editioni antiquæ translationem Theodotionis miscuit, asterisco, et obelo, id est, stella et veru opus omne distinguens dum aut illucescere facit quæ minus ante fuerant, aut superflua quæque jugulat, et confodit: maximeque quæ evangelistarum et apostolorum auctoritas promulgavit : in quibus multa de Veteri Testasub n. 3, alterum Urbinatem. In his Prologus, sive Præfatio in Pentateuchum inscribitur: quod ipse. met Hieronymus hac ipsa præfatione innuit, quanquam lib. II contra Rufinum, n. 25, Prologum in Genesim vocat eumque ab initio ad finem totidem verbis replicat.

nostra resensione 47 ab Hieronymo data est. Quotus ille quantusque fuerit, ex eadem intelliges, ubi scientiæ ac pietatis, maxime vero eloquentiæ laudibus effertur. Nobis etiam aliquando visus est Romæ in presbyteri gradu meruisse : isque idem esse, cui et S. Paulinus epist. 43 et Severus S. Martini Vitam inscripsit.

data ad eumdem epist. : « Hoc nominis vaticinio in te prædestinatum est; legimus enim sanctum quoque Danielem appellatum desideriorum virum (Dan. ix, 23) et amicum Dei, quia mysteria ejus scire desideravit.

1 Illud meorum in laudata contra Rufinum Apologia S. Pater non agnoscit.

Eos carpit qui libros annis æstimant non suis meritis. Vina enim ætate exquiisit aredduntur: libri non item. Hoc sensu ad Augustinum aiebat, epistol. 89 Bibat vinum vetus cum suavitate, et nostra musta contemnat. » MART.

Ita canon Memmianæ bibliothecæ, qui tamen retinet in margine lectionem alteram, nempe, pro vili portione; ut legendum putavit Haimo monachus, qui commentarios edidit in Genesim, et in Deuteronomium, quos habeo in codice ms. perantiquo. Hic igitur scriptor prologi præsentis singula verba dum explicaret sic de illa lectione sermonem habuit: Pro vili portione, seu paupertate mea. In alia enim præfatione dicit quod in tabernaculo Dei alii offerrent aurum, ladides onychinos, byssum, coccum et purpuram (Exod. xxxv, 5): sibi vero sufficere si saltem pilos caprarum offerat (Ibid. 6). Hanc dicit vilem portionem humiliando se, cum tamen magna ipse offerret in tabernaculo Dei,hoc est in Ecclesia. » Præfatio quam isto loco Haimo citavit, est prologus Galeatus libris Samuel et Malachim præfixus. Quare idem Hieronymus, lib. II Apologia adversus Rufinum, his verbis ejus imperitiam redarguit : « Vide quanto contra Septuaginta Interpretes tumeam supercilio,ut illos aurum, et pretiosos lapides et purpuram; me pelles et pilos caprarum in tabernaculo Dei obtulisse profitear. » Legimus tamen hic loci cum canone Memmiano, et aliis quibusdam mss. antiquioribus, pro virili portione, sive pro virili parte, ut scriptum infra invenies præfatione in Josue, ubi se ipsum explicat Hieron. MART.

Nostri omnes codices pro vili legunt sicque olim lectum vulgo est et vilia quidem se pro vi

bentur; ut est illud: Ex Egypto vocavi filium meum (Matth. 11, 15); et : Quoniam Nazaræus vocabitur (ibid. 23); et Videbunt in quem compunxerunt (Joan. XIX. 37); et: Flumina de ventre ejus fluent æquæ vivæ (Joan. vII, 38); et: Quæ nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascender unt®, quæ præparavit Deus diligentibus se (I Cor. 11, 9), et multa alia quæ proprium súvτzyuz desiderant. Interrogemus ergo eos, ubi hæc scripta sint : et cum dicere non potuerint, de libris Hebraicis proferamus. Primum testimonium est in Osee (cap. x1, vers, 1), secundum in Isaia (cap. xII, vers. 1), tertium in Zacharia (cap. XII, vers. 10, quartum in Proverbiis (cap. XVII, vers. 4). quintum æque in Isaia (cap. LXIV, vers. 4), Quod multi ignorantes, B rium tenuitate offerre, excusarit Hieronymus. Verior tamen impressa est lectio, quam probat etiam in Commentariis in Ezechielem 1. XXIV: « In tabernaculo quoque factum legimus, ut pro varietate virium (hoc nempe est, pro virili parte) alius aurum, alius argentuni, coccum, byssum, etc. alii pelles et caprarum offerant pilos, » etc. (Ezech. XXXVII, 16-18).

C

D

Alias Obelisco. Audi jam Isodorum: « Obelus, id est virgula jacens, apponitur in verbis, aut sententiis, superflue iteratis, sive ubi lectio aliqua falsitate notata est, ut quasi sagitta jugulet supervacua, et falsa confodiat: sagitta enim Græce 86 λός dicitur. » Hesychio dicuntur ῥάοδοι περιτεθέ μενοι τοῖς Ὁμήρου στίχοις, Virgulæ versibus Hom meri appositæ. Vide si lubet et Cicer. epist. ad Dolabellam.

Canon Memmianus, stella et virgula; in margine autem notat alibi veru. Hoc modo innumeras variantes lectiones observatas retinet idem manuscriptus codex Memmianus, quo nescio an sit præstantior in orbe Christiano. MART.

Nuperus quæstionum Hieronymianarum auctor contendit pro illucescere verbo, hic rescribendum illustria quemadmodum in Apologia contra Rufinum Erasmus et Victorius excuderunt. Sed videntur illi mutasse eam vocem ex ingenio, ut elegantius pro arbitrio suo legerent. Cætera enim optime habel, estque ad omnium mss. fidem, illucescere : atque illud, illustria, textu nihil mutato commode subintelligitur post vocem fuerant, id est, facit illucescere quæ minus ante fuerant (illustria). Hieronymo autem non insolens loquendi modus hic est, quem simillimo iisdemque fere verbis exemplo asseram. Scribit nempe in præfatione ad Paralip. : Asteriscis designans, quæ minus ante fuerant, id est, designata.

Restituimus ad Palatini atque alterius codici fidem, tuum ad eam, quæ in Apologia durat lectionem, maximeque quæ evangelistarum, etc., sensu nunc demum perspicuo ac verissimo. Hoc nimirum ait Hieronymus, Ut hanc interpretationem ex Hebræo aggrederer. Origenis me studium provocavit, maximeque ea, quæ evangelistarum et apostolorum auctoritas promulgavit, etc., quæ deinde recitat testimonia. Veteres editiones, in quibus erat maximeque evangelistarum, et Martianæus rescribens, maxime quæ evangelistarum, aut nullum, aut plane falsam, et S. Doctoris menti contrarium sensum reddunt, ut videretur dixisse de Origene, quod inter superflua jugularit maxime quæ evangelistarum et apostolorum auctoritas promulgavit, et in versione ex LXX non erant.

8 Alibi ascendit, juxta Græcum ¿vé6ŋ.

apocryphorum deliramenta sectantur ; Et Iberas A Ptolemæi Sпepanions, et multo post tempore nænias libris authenticis præferunt. Causas erroris non est meum exponere. Judæi prudenti factum dicunt esse consilio, ne Ptolemæus unius Dei cultor, etiam apud Hebræos duplicem divinitatem deprehenderet. Quod maxime idcirco faciebant, quia in Platonis dogma cadere videbatur. Denique ubicunque sacratum aliquid Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu sancto, aut aliter interpretati sunt, aut omnino tacuerunt; ut et regi satisfacerent et arcanum fidei non vulgarent. Et nescio quis primus auctor septuaginta cellulas Alexandriæ mendacio suo exstruxerit, quibus divisi eadem scriptitarent, cum Aristeas [Al. Aristæus] ejusdem

1 Assumptionem sive Elia Apocalypsin spuriam intelligit propter ultimum Epistolæ Pauli testimo- B nium, de quo ita scribit ad ammachium, lib. de Optimo genere interpretandi: «Solent in hoc loco apocryphorum quidam deliramenta sectari, et dicere, quod de Apocalypsi Eliæ testimonium sumptum sit, cum in Isaia juxta Hebraicum ita legatur, A sæculo non audierunt, etc. (Isa. LIV, 4). Intelligimus unde sumptum sit testimonium; et tamen Apostolus non verbum expressit e verbo; sed napappastixis eumdem sensum aliis sermonibus indicavit. » Idem intelligas et de aliis Scripturæ testimoniis, maxime de eo quod e Proverbiis sumptum a Joanne refertur, ubi sensum indicat aliis verbis S. evangelista. MART.

Apocryphos libros, quorum titulus Ascensio Isaiæ, et Apocalypsis Eliæ, notat, ex quibus Gnostici et Basilidis discipuli depromptum putabant Pauli locum hunc ad Corinth. quod ipse Hieronymus tum epist. 57, ad Pammachium de Optimo genere interpretandi, cum luculentius in commen- C fario in c. LXIV Isaiæ, mox adducendo testimonio prodit.

Idem Hieronymus ita scribebat: Et Iberas nænias Egyptiaque portenta sectari. Ad Hedibiam, quæst. 10, Iberas nænias appellari putant nonnulli portentosas nugas, quod apud Iberos, ut et Thessajos, magica miracula narrentur. Næniæ sunt etiam querimoniæ flentium muliercularum pretio adductarum a parentibus defunctorum, ut ineptas laudes mortuis persolvant. Hic usus obtinet hodie apud incolas montium Pyrenæorum, e quibus, si Dionysio eredimus, Iberes populi profecti in Asiam, sedes in Iberia posuerunt. At hoc loco, ni fallor, aliud voluit Hieronymus, fabulamenta scilicet librorum apocryphorum, in quibus de Gog et Magog multa forsitan narrabantur. Gog et Magog cum Iberis sibi junctis adversus sanctos et civitatem sanctam pugnaturi credebantur a Chiliastis tum Judæis, tum Christianis. Illorum opinionem vocat S Doctor, Judaicas et aniles fabulas. Eos vero, qui somniabant diabolum cum omni exercitu suo aliquando Jerusalem cœlestem oppugnaturum, multo pejores nænias fingere asserit, lib. x1 Comment. in e. xxxvi Ezechielis, MART. Non alia de causa vocat Iberas nænias, quam quod illi iidem hæretici, qui apocryphorum Ascensionis, Isaiæ et Apocalypsis Eliæ deliramenta sectabantur, in Iberia, sive Hispaniarum et Lusitaniæ regionibus illa jactabant. Luculentissime hoc prodit in c. LXIV Isaiæ, ubi de hoc loco Pauli disputans ex authenticis Isaiæ libris assumpto, « Unde, inquit, apocryphorum deliramenta conticeant, quæ ex occasione hujus testimonii ingeruntur Ecclesiis Christi..... Ascensio enim Isaiæ, et Apocalysis Eliæ hoc habent testimonium, et per hanc occasionem, multaque hujusmodi Hispaniarum et Lusitaniæ deceptæ sunt muliercula... de quibus diligentissime vir apostolicus scribit Irenæus episcopus Lugdu

D

Josephus, nihil tale retulerint; sed in una basilica congregatos, contulisse scribant, non prophetasse. Aliud est enim vatem, aliud esse interpretem. Ibi Spiritus ventura prædicit: hic eruditio et verboram copia, ea quæ intelligit, transfert. Nisi forte putandus est Tullius OEconomicum Xeno, phontis, et Platonis Protagoram, et Demosthenis pro Ctesiphonte, afflatus rhetorico spiritu transtulisse. Aut aliter de eisdem libris per Septuaginta Interpretes, aliter per apostolos Spiritus sanctus testimonia texuit, ut quod illi tacuerunt, hi scriptum esse mentiti sint. Quid igitur? Damnamus veteres? minime: sed post priorum studia, in domo nensis multarum originem explicans hæreseon, et maxime Gnosticorum, qui per Marcum Ægyptium, Galliarum primum circa Rhodanum, deinde Hispaniarum nobiles feminas deceperunt.» Quæ postrema ex Irenæo repetit in epistola ad Theodorum. Iberæ igitur næniæ, quas dicit, visiones sunt Gnosticorum et Basilidis, quibus Hispanias occupavit eorum discipulus Marcus Egyptius. Paria his habet in epist. ad Hedibiam, quæst. 10: « Multo melius est simpliciter imperitiam confiteri, quam Basilidis hæresim defendere, et Iberas nænías, Egyptiaque portenta sectari. » Denique et in c. 1 in Amos hoc plane sensu: « Et Iberæ ineptiæ de Balsamo Barbeloque mirantur. » Recole et quæ nos ibi obser

vamus.

Cod. Palatin. videbantur. Platonis effatum, coŬ εὑρεῖν τε ἔργον, εὑρόντα τε εἰς πολλοὺς ἐκφέρειν ἀδύνατον.

Omnium vetustissimi, qui fabulæ ab Hellenistis Judæis ad suæ gentis gloriam confictæ, aurem præbuere. Sancti sunt Patres, Justinus, Irenæus, Clemens, Cyrillus Hierosolymit. et Augustinus, qui singulum quemque interpretem suæ inclusum cellulæ fuisse narrant a quibus abludunt tamen alii, qui binos commoratos esse aiunt, S. Epiphanius et Justinianus imperator novella 146, atque alii.

5 Addunt duo mss. ut et Memmianus apud Martianæum, id est protector: proprie autem est Eρασπιστής corporis custos, sive satelles, qui ἀσπί doc, seu clypei objectu, Regis corpus protegebat.

6 Vetus Apologiæ editio cum negandi particula, et non multo post tempore Josephus, etc. Porro Josephi testimonium habes lib. x11 Antiquit. c. 2: Σuvéδριον ἐποιήσατο ἐν τῷ παρὰ τὴν ἠϊόνα κατεσκευα ouve oxy: Congregavit (Demetrius) eos (Septua ginta seniores) in domum prope littus exstructam. In quem locum, paulo post tradit, perfecta jam legis interpretatione, congregasse Demetrium Judæos omnes, præsentibus etiam interpretibus. Non tamen esse, Aristeas cum Josepho convenit.

7 Conferendus S. ipse Pater præfatione altera in Paralipomenon libros ex Græco versos, ubi sentit de Septuaginta Interpretibus, quod Spiritu sancto pleni ea que vera fuerant, transtulerint.

8 Pythagoram, loco Protagoram, legimus in mss. omnibus sed hoc scriptorum inolevisse imperitia, nulli erudito dubium esse potest, hi enim manifestiora et magis trita vocabula scribunt pro iis quæ ignorant. Juda v. g. pro Jehu, Isaias olim pro Asaph, uti monet Hieronym. in cap. 1 Osee, et in cap. XIII Matth. MART.

[ocr errors]

Falso nostri etiam mss. Pythagoram legunt, Ciceronis autem versiones illæ omnes interciderunt.

Vocem interpretes nostri mss. sufficiunt,quæ et in Apologia recitatur.

ubi in translatione tibi videor errare, interroga Hebræos, diversarum urbium magistros consule. Quod illi habent de Christo, tui codices non habent. Aliud est, si contra se postea ab apostolis usurpata testimonia, probaverunt 2, et emendatiora sunt exemplaria Latina quam Græca, Græca quam Hebræa. Verum hæc contra invidos. Nunc te precor, Desideri charissime, ut quia tantum opus me subire fecisti, et a Genesi exordium capere, orationibus juves: quo possim eodem spiritu quo scripti sunt libri, in Latinum eos transferre ser

Domini quod possumus, laboramus. Illi interpretati A quid imperitorum animos contra me concitas ? Sicsunt ante adventum Christi, et quod nesciebant, dubiis protulere sententiis. Nos post passionem et resurrectionem ejus, non tam prophetiam quam historiam scribimus. Aliter enim audita, aliter visa narrantur. Quod melius intelligimus, melius et proferimus. Audi igitur, æmule; obtrectator, ausculta non damno, non reprehendo Septuaginta, sed confidenter cunctis illis apostolos præfero. Per istorum os mihi Christus sonat 1, quos ante prophetas inter spiritalia charismata positos lego (I Cor. x11, 28; Ephes. iv, 11): in quibus ultimum pene gradum interpretes tenent. Quid livore torqueris?

1 Minus recte legebatur antea, Per illorum. Mss. nostri cum Apologiæ lectione castigant.

Imo econtrario inferendum videtur mihi,repro- B baverunt: id est, Hebræi contra se usurpata ab apostolis testimonia rejecerunt, suisque e codicibus vel eraserunt, vel subdola lectione adultera

monem.

[ocr errors]

runt. Id profecto est, quod omnis S. Doctoris contextus intendit; vixque ego dubito, quin scriptum ab eo fuerit hoc sensu, reprobaverunt; minor autem editores et criticos huc animum non advertisse.

Unus Palatin. ut qui, pro quia, æque bene.

TITULI LIBRI BRESITH, ID EST GENESIS 1.

I. De creatione mundi, et plasmatione hominis. De interdictione arboris, et prævaricatione et sententia Dei.

II. Tunicis pelliciis indutum Adam et uxorem, et custodiam ligni vitæ, et nativitatem Cain et Abel. De muneribus eorum, et parricidio Cain in Abel, et Catalogus vitæ Patrum.

III. Corrupta terra per immunditiam hominum. Dominus ad Noe dicit ut arcam sibimet fabricaret, et universæ carnis seminario reservato,diluvium superinducit.

IV. Noe ædificat altare Domino, et Dominus promittit super terram ultra diluvii aquas non missurum. Signum fœderis arcum ponit in nube,et ubi Noe vineam plantat, redactis fructibus inebriatur, atque nudatus, nuditatem patris Cham impie ridens, jugum servitutis incurrit.

V. Catalogus filiorum Noe quemadmodum disseminati sunt super omnem terram. De ædificatione turris et confusione linguarum, et nativitate Abrahæ.

VI. Dicit Deus ad Abraham, egredere de terra tua et de cognatione tua. Dezcendit in Ægyptum, et Saram uxorem suam sororem visus est appellare, et propter eam flagellavit Dominus Pharaonem. Et divisionem Lot et Abraham. VII. Reges gentium congregati contra Sodomam inire certamen. Lot deprædatum Abraham cum vernaculis suis una cum præda revocat. De Melchisedec sacrificio futuri temporis præsagante.

1 Horum titulorum seriem descripsimus ex canone Memmiano, longo satis tempore post editum Geneseos librum, quem habemus mutilum prioribus septem vel octo foliis in exemplari nostro SanGermanensi. Hinc contigit ut priores numeros titu

C

D

VIII. Ubi Abraham dicit quod absque liberis sit, et vernaculum adoptat hæredem, atque ad annum audit de utero ejus futurum illi esse hæredem. Et sacrificio oblato rursum in terra non sua semen ejus peregrinum pronuntiat futurum, et quarta generatione auctum conscendere, et terras promissionis, exstinctis gentibus, possidere.

IX. Sara sterili permanente, ejus oratione ad Agar ingressus est. De fuga Agar et apparitione angeli ad eam. De promissionibus ad Abraham factis, et mutatione nominis ejus.

X. Ubi Abrahæ præcipitur ut seipsum et omnes masculos domus suæ circumcisione signaret, et immutatione nominis Sarai, et quod illi centenario promitteretur nasciturus ex nonagenaria filius. XI. In valle Mambre in tribus viris Abrahæ apparuit Deus.

XII. Ubi Dominus de interitu Sodomorum cum Abrabam colloquitur : et gradatim de numero justorum Abraham interrogat, et de salvatione Lot atque eversione illarum civitatum.

XIII. Ubi Lot mansit in monte, et de conceptu duarum filiarum ejus ex eo.

XIV. Abraham peregrinatus Geraris, et Abimelech regem, quando Saram tulerat, et admonitio Dei facta est ad eum ne contingeret eam.

XV. Ubi Sara concepit et peperit filium nonagenaria Isaac centenario Abraham, et Sara dicit : Ejice ancillam et filium ejus. Et juramento Abi

lorum apponeremus divinando in libro Genesis, et ita in nonnullis locis falleremur. Nullum igitur moveat dispar aliquando numerus marginalis ab ista titulorum congerie, quia causam erroris indicamus. MART.

meiech cum Abraham, et de nemore plantato in A XXX. Catalogus generationum qui ex Jacob orti Bersabee.

XVI. Tentavit Deus Abraham ut offerret filium suum, et promissio facta est benedictionum in semine ejus.

XVII. De morte Saræ et emptione agri Ephron, et spelunca duplicis.

XVIII. Servum adjurans dirigit Abraham ut de cognatione ejus uxorem acciperet Isaac, et de conjunctione ejus et Rebecca.

XIX. Abraham Ceturam duxit uxorem. De obitu ejus et sepultura. De conceptu Rebecca, et partu. De pulmento Jacob, et benedictione primitiarum Esau.

XX. Ubi Isaac peregninatus est in Geraris, et Rebeccam conjugem suam dicit esse sororem atque in illa terra sevit, et centuplum invenit. Ubi Palæstini invidentes ei puteos quos foderat, obruerunt.

XXI. Apparuit Deus ad Isaac sponte impleturum se quod pollicitus est Abrahæ. Atque ibi cum Amalec fœdus iniit.

XXII. De senectute Isaac, et ubi Jacob benedictionem subripuit Esau.

XXIII. Isaac vocavit Jacob, et præcepit ei ne conjugem Chananæam acciperet, sed ad Mesopotamiam pergeret, et ad Laban avunculun suum, et Esau Chananæas accepit uxores. XXIV, Jacob profectus dormivit in Bethel, atque inde venit Charran, ubi servivit Laban, pro filiabus suis, et de conjunctione eorum. XXV. Jacob filios de Lia et Rachel atque utraque famula suscepit. Et de pastu gregum. XXVI. Varias virgas ponit Jacob in lancibus, et de assumptione ejus cum vellet patriam repedare, ac persecutione Laban, et juramento utrorumque. XXVII. Proficiscenti Jacob obviam fuerunt angeli Dei, et legatos ac munera mittit ad Esau fratrem suum, et de lucta ejus cum angelo, et immutatione nominis, ut Israel vocaretur. XXVIII. Sichem filius Emmor Dinam filiam Jacob rapuit, et de ultione pudicitiæ ejus. De profectione Jacob, et de abjectione idolorum, quæ sub terebinthum obruit.

B

C

XXIX. Verno tempore in Euphrata parturiens Rachel decessit, et sepulta est in Beth-Lehem. Ruben concubuit cum concubina patris sui, et Isaac se- D nectute confectus obiit.

sunt. De segregatione virorum.

XXXI. Joseph præ cæteris filiis a patre diligitur. De somniis ejus et ubi fratres suos in pastu ovium occupatos visitat, et in puteo deponitur, et Ismaelitis negotiatoribus distrahitur. XXXII. Judas ad Hiram Odollamitem descendit, atque inde duxit uxorem, et filio suo Thamar accepit, quæ sequenti tradita, et utroque viduata in domo patris sedit, ac socero fetandum corpus fraude subjecit.

XXXIII. Joseph in Ægyptum distrahitur atque ab Ægyptia domina adamatur, ille recusat adulterium.

XXXIV. Duo eunuchi, præpositus pincernarum ac pistorum in carcere somnium vident, atque Joseph interpretationem sciscitantur, et Pharao somnium videt atque Joseph præsagus factus est futurorum,

XXXV. Joseph, potestate accepta terræ Ægypti, septem annorum fertilitatem, regalibus recondit in horreis, ac famis tempore totidem annorum dum frumenta distrahit, a fratribus secundo remeantibus recognoscitur, et muneribus datis, ut patrem deponerent hortatur, ac vehicula dirigit.

XXXVI. Nuntio audito Jacob gaudens pergit in Ægyptum, ac nuntios dirigit ad Joseph, et obviam patri pergens amplexatus eum flevit, fratres suos patremque coram Pharaone statuit, ac dedit eis terram Gesen, et omnis terra Ægypti famis egestate coacta pro argento venit, et quinta pars solvit Pharaoni.

XXXVII. De ægritudine Jacob et benedictione duo

rum filiorum Joseph, et partem unam extra fratres suos dedit Jacob Joseph filio suo quam tulit de manu Amorrhæi. XXXVIII. Jacob vicinior obitu filios convocat suos et propriis benedictionibus munerat, et futuri temporis sacramenta præsagat. Ne in Ægyptiorum sepulcris poneretur et filios hortatur, ut eum collocarent in sepulcro majorum. Emisso spiritu aromatibus curatur atque ejus corpus ad terram Chanaan deportatur, et fratres ne ab Joseph vicissitudinem sceleris reciperent, deprecatur Joseph moriens fratres suos juramento constringens, ut cum illis visitatio divina respexerit, ejus secum ossa portarent.

BREVES LIBRI BRESITH, ID EST GENESIS.

I. De lucis exordio, et divisione tenebrarum a luce, et die prima.

II. De divisione aquarum, et firmamento inter eas facto, et secunda die.

III. De congregatione aquarum sub cœlo, et germine terræ, et tertia die.

IV. De luminaribus cœli et divisione diei et noctis,

et quarta die.

V. De reptilibus et volatilibus, et die quinta. VI. De jumentis et bestiis terræ, et creatione hominis, et sexta die.

VII. De sanctificatione diei septimi, et paradiso, et de fluminibus ejus, et homine ibi posito. VIII. De Adam ubi nomina animantibus universis

« PoprzedniaDalej »