Obrazy na stronie
PDF

morati; sed eorum loco infinitas retinet variantes A partem Gantici canticorum descripsit, et conseDesmarès, Antonii Allem ex Ludovica filia nepos : A brationum S, Ductoris. Nonnullos Hebræos codices

lectiones Præfationum Hieronymi et sacri contextus. Incredibilis est humanitas ac benevolentia laudati superius illustrissimi praesidis, quu semper nos excepit ad eum venientes. Neque vero codicem suum extra propriam domum sinit asportari, propter jusjurandum nempe quo se ac parentes suos dicit esse obstrictos, ne liber ille manuscriptus aliquo circumferatur. Serius ad nos libri hujus notitia pervenit; jam enim duos integros ordines sive duas partes Canonis edideramus, cum ex lectione cujusdam citationis didici librum Danielis scriptum reperiri in Memmiano ms. codice, non cum aliis prophetis, sed post libros Salomonis. Unde statim intellexi exemplar ibi esse Canonis Hebraicæ veritatis; quia in solo Canone Hebraicæ veritatis Daniel propheta describi solet post librum Cantici canticorum, et ante Paralipomena. Nec me fefellit opinio mea, invenimus namque perfectissimum Canonis exemplar in codice illo Memmiano: quem nonnulli studiosi alio quidem nomine satis triverant, sed Canonem coram habentes minime videbant. Exemplaris Narbonensis nihil contulimus præter Præfationes Hieronymi ; est enim Integra prima parte mutilum, incipiens ab Isaia propheta, quem, ni fallor, propter usum chori reposuerunt successu temporum, ante librum Judicum. Alii consequentes libri nativum Canonis ordinem retinent, ut suis locis notavimus. Eum codicem mihi perhumaniter communicarunthonestissimi æque ac nobilissimi Ecclesiæ Narbonensis canonici. De Carcassonensi codice abunde satis diximus in prodromo S. Hieronymi. Sed hoc etiam adjiciendum, Canonem illum in libris propheticis nonnulla habere scholia marginalia IIebræi critici, quæ absunt in Canone nostro San-Germanensi ; sicut e contrario Canon San-Germanensis multa aliis locis retinet hujusmodi scholia, omissa in codice Carcassonensi. Tria exemplaria jam dicta Memmianum, Carcassonense, et San-Germanense scripta sunt eodem tempore, et si expertis credimus, ante octingentos annos. De Memmiano nullum potest superesse dubium, quia jussu Theodulphi Aurelianensis episcopi scriptum esse perhibetur.

Aliud exemplar Canonis Hebraicæ veritatis suppeditavit nobis bibliotheca Regia, illudque antiquissimum et optimæ notæ : quod etiamsi non habeat inscriptiones trium ordinum, ut quatuor alia nunc laudata, nulli tamen posthabendum puto. In duobus magnis voluminibus descriptus est ille Canon, cui primum volumen notam habet numericam 3563, complectiturque priores duos ordines, Legis scilicet et Prophetarum. Secundum volumen num. 3564 continet ordinem Hagiographorum : in quo ultimo Canonis ordine exscriptor libri interposuit libros Sapienttae et Ecclesiastici post volutnina Salomonis. Verum pristino librorum ordini ut librum Danielis restifueret, post interpoJata volumina Sap. et Eccli. iterum non mediocrem

C.

[ocr errors]

quenter Danielem prophetam, eo modo quo legitur in veris et genuinis Canonis Hebraicæ veritatis exemplaribus. Similem habuimus in biblotheca San-Germanensi codicem mss., se3 major pars nobis periit; cum nihil integrum nobis supersit præter librum Proverbiorum Salomonis, et libros Paralipomenon Ezræ, et Esther cum obelis in fine voluminis. Porro Regii Canonis H. V. copiam nobis fecit pæpositus Regiæ Bibliothecæ honestissimus dominus Camillus, le Tellier, abbas Sancti Petri de Burgolio.

Ad editionem ejusdem Canonis Hebraicæ veritatis alios quamplures habuimus mss. codices sacrorum Bibliorum, qui veram retinent versionem Hieronymi cum ejusdem Præfatiunculis. Psalterium præcipue ex Hebræo Latine versum a S. Doctore restitutum est ad finem decem præstantissimorum et antiquissimorum mss. exemplarium : nam præter Canonis exemplaria recensita, aliis sex uti licuit, uno Vaticano, altero Augustinianorum Burdigalensium, tertio monasterii S. Michaelis in Periculo maris, quarto Bibliothecae Sorbonicæ, quinto Corbeiens., et sexto demum monasterii Sancti Petri Carnutensis. Vaticani codicis variantes lectiones collegit, et Parisios ad me misit domnus Claudius Estiennot, congregationis nostræ procurator generalis in curia Romana : qui cum sit studiosissimus et vere φιλότονος, nullum non movet lapidem ad operam nobis præstandam in editione sanctorum Patrum. Augustinianum exemplar Burdigalense mihi communicaverunt R. Pater Paulus, et R. P. Corneille. Summa humanitate sæpissime nos complexus est dominus Chevilier, custos bibliothecæ Sorbonicæ diligentissimus. Ab illo accepimus Psalteria Hieronymi mss. quæ curiosissima sunt, nostræque editioni haud parum profuerunt, quamvis ante annos tantum quadringentos scripta videantur. Eminentissimi cardinalis de BoNzi benevolentiæ ac humanitati admirabili multum me debere profiteor : nam e sua bibliotheca Narbonen si et libros editos et manuscriptos, quot quot volui mecum asportare in nostrum Crassense monasterium, eximia liberalitate permisit. Eamdem libertatem similiter mihi concessit D. Pontelier, prior monasteri Fontis Frigidi, ordinis Cisterciensis; qui summe in nos semper officiosus fuit. Si putem RR. patribus Cœlestinis et Cartusianis Avenionensibus gratias a me referri posse, non sapiam : incredibile enim est quantum in nos humanitatis et amicitiæ largirentur affectum, dum ab eis postulavimus quamplures mss. codices Bibliorum sacrorum. Nec prætermittendus nobis est Nicolaus Faber,. vir 8apientissimus ac religiosi88imus, qui volumen Biblicum in bibliotheca Avenionensis collegii Societ. Jesu perlegendum tradidit; e quo nonnulla citavimus in notis nostris ad Præfationes Hieronymi. Cæterum ut ad Parisienses amicos redeat Laus nostra, veniat nunc in hunc censum Franciscus

[blocks in formation]

Auguslini eae cap. 45, lib. xviii de Civitate Dei. B Ejusdem eae epist. 71, alius 10, ad Hieronymum :

Quamvis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus,homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ex Græco, sed ex Hebræo in Latinum eloquium easdem Scripturas converterit. Sed ejus tam litteratum laborem quamvis Judæi fateantur esse veracem : Septuaginta vero Interpretes in multis errasse contendant, etc. Ejusdem lib. iv de Doctrina Christiana, cap. 7,

num. 15:

Non autem secundum Septuaginta... sed sicut ex Hebræo in Latinum eloquium, presbytero Hieronymo utriusque linguæ perito, interpretante translata sunt.

Ejusdem ex epistola 71, alias I0, ad Hieronymum : C

In hac autem epistola hoc addo, quod postes didicimus, ex Hebræo Job a te interpretatum, cum jatn quamdam haberemus interpretationem tuatn ejusdem prophetæ ex Græco eloquo versam in Latinum : ubi tamen asteriscis notasti quæ in Hebræo sunt, et in Græco desunt, obelis autem quæ in Græco inveniuntur, et in Hebræo non sunt: tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad verba singula singulas stellas videamus ; significantes, eadem verba esse in Hæbræo, in Græco autcm non esse.

Ejusdem ex epist. 82, alias 49, ad Hieronymum :

Ideo autem desidero interpretationem tuam do Septuaginta, ut et tanta Latinorum interpretum,

Proindre nen parvas Deo gratias agimus de opere tuo, quo Evangelium ex Græco interpretatus es : quia pene in omnibus nulla offensio est, cum Scripturam Græcam contulerimus. Unde si quisquam veteri falsitati contentiosus faverit, prolatis collatisque codicibus, vel docetur facillime, vel refellitur. Et si quædam rarissima merito movent, quis tam durus est qui labori tam utili non facile ignoscat, cui vicem laudis referre non sufficit ?

Prosperi Aquilani lib de Ingratis, cap. 2:

Tunc etiam Bethlei praeclari nominis hospes,

Hebræo simul et Graio, Latioque venustus

Eloquio, morum exemplum, mundique magister

Hieronymus libris valde excellentibus hostem

Dissecuit, etc.

Idati episcopi in Chronico :

llieronymus, qui supra, præcipuus in omnibus, elementorum quoque peritissimus Hebræorum, in lege Domini, quod scriptum est, diurna nocturnaque meditatione continuus, studia operis sui reliquit innumera.

Marcellini comitis Chronico.

Hieronymus apud Bethlehem oppidum degens, ubi et monasterium sibi condidit, et alia multa ecclesiastica litteris quoque Hebraicis edoctus scripsit..... Catholicis quidem inexpugnabilis Ecclesiæ turris, hæreticis autem omnibus infatigabilis hostis, tam proposito vitæ suæ, quam librorum a se edito

qui qualescunque hoc ausi sunt, imperitia carea. D """' assertionibus depugnans.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

jus fugæ eventum corrigentis. Christi judicio dis- A Scripturas convertit, eloquenterque transfundit.Cu

pensatum, quia pravorum hominum persecutionibus paratum fore existimo : scilicet, ut Romana Ecclesia Petri instituta regimine, omniumque Veteris Testamenti librorum edocta veritate, (.hristo Deo volente, et Hieronymi speciali studio desudante, Hebraicam quoque habeat veritatem, et Græcorum quorumdam levitas, quæ sibi Romano8 a 8e omnes Scripturas divinitus inspiratas accepisse plaudebat, eos habere quod non habet recognoscat. Christi itaque gratia Hieronymus fidem adeptus, litterisque Græcis ac Latinis atque Hebraicis doctus, cuncta Hobræorum volumina, quæ in Canone continentur ex Veteri Testamento, vera editione in linguam Latinam vertit, eaque omnia comtmentatus est. Ejusdem de Viris Illustribus cap. I in ms. Corbeiensi, et tom. II veterum Analectorum : Hieronymus noster, litteris Græcis ac Latinis Romæ apprime eruditus......, litteris quoque Hebraicis atque Chaldaicis ita edoctus, ut omnes Veteris Testamenti libros, ex Hebræorum scilicet codicibus, verterit in Latinum : Danielem quoque prophetam Chaldaico stylo locutum, et Job justum Arabico, in Romanam linguam, utrumque auctorem perfecta interpretatione mutaverit. Matthæi nihilominus Evangelium ex Hebræo fecit esse Romanum. Idem legitur in ms. codice Colbertino num. 2807 qui post Elogium Hieronymi, quod Epitaphium vocat, subdit ista : Hæc sunt verba auctorum de beato Hieronymo presbytero, Explicit Epitaphium.

Cassiodori lib. de Institutione div. Lit., cap. 21 :

Beatus etiam Hieronymus, Latinæ linguæ dilatator eximius, qui nobis in translatione divinæ Scripturæ tantum præstitit,ut ad Hebræum fontem pene non egeamus accedere, quando nos facundiæ suæ cognoscitur ubertate satiasse.

Ejusdem eodem libro de Inst. div. Lit., cap. {5:

Quod si tamen alia verba reperiuntur absurde posita, aut ex his codicibus, quos beatus Hieronymus in editione Septuaginta Interpretum emendavit, vel quos ipse ex Hebræo transtulit, intrepide corrigenda sunt. Gregorii Magni Praefat. Eaeposit. Moral. in Job : Novam vero translationem dissero ; sed ut comprobationis causa exigit, nunc novam, nunc veterem per testimonia assumo : ut quia sedes apostolica (cui, auctore Deo, præsideo) utraque utitur, mei quoque labor studii ex utraque fulciatur. Ejusdem lib. xx Moralium, cap. 25: Sed quia hæc nova translatio ex Hebræo nobis Arabicoque eloquio cuncta verius transfudisse perhibetur, credendum est quidquid in ea dicitur : et oportet ut verba illius nostra expositio subtibiliter rimetur. Isidori Hispalensis lib. vi 0riginum, cap. 5: Presbyter quoque Hieronymus, trium linguarum peritus, ex Hebræo in Latinum eloquium easdem

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

SYNOPSIS DIVINAE BIBLIOTHECAE EX EPISTOLA HIER0NYMI AD PAULINAM DESUMPTA. - ^ uM!

Videlicet manifestissima est GENEsis, in qua de creatura mundi, de exordio generis humani, de divisione terræ, de confusione linguarum et gentium, usque ad exitum scribitur Hebræorum. Patet ExodUs cuffm decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque præceptis. In Promptu est LeviticUs liber, in quo singula sacrificia, imo singulæ pene syllabæ, et vestes Aaron, et totus ordo Leviticus spirant cœlestia sacramenta. NUMERI vero, nonne totius arithmeticæ, et prophetiæ Balaam, et quadraginta duarum per eremum mansionum mysteria continent ? DEUTERONOMIUM quoque secunda lex et evangelicæ legis præfiguratio, nonne sic ea habet quæ priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus. Hucusque Moyses, hucusque Pentateuchus : quibus quinque verbis loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriatur. Job exemplar patientiæ, quæ non mysteria suo sermone complectitur? Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur, omnesque leges Dialecticæ, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et (ut de cæteris sileam) resurreetionem corporum sic prophetat, ut nullus de ea vel manifestius, vel cautius scripserit : Scio, inquit, quod Hedemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum; et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hæc spes mea in sinu meo (Job xix, 25-27). Veniam ad JesUM NavE, qui typum I)omini non solum gestis, verum etiam nomine præfert : transit Jordanem, hostium regna subvertit, dividit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes, atque confinia, Ecclesiæ cœlestique Jerusalem spiritualia regna describit. In JUdicUM libro, quot principes populi, tot figuræ sunt. RUTH Moabitis, Isaiæ explet vaticinium dicentis : Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae de pelra deserti, ad montem filiæ Sion (Isa. xvi, 1). SAMUel in Heli mortuo et in occiso Saul veterem legem abolitam monstrat (I Reg. iv, 18; xxxi, 6) Porro in Sadoc atque David novi sacerdotii novique imperii sacramenta testatur (II Reg. viii, xv, etc I Reg. xvi, etc., passim). MALACHIM, id est, tertius et quartus Regum liber, a Salomone usque ad Jechoniam et a Jeroboam filio Nabat usque ad Osee qui ductus est in Assyrios, regnum Juda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt; si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesiæ paucitas et hærelicorum contra Ecclesiam bella narrantur. Duodecim Prophetæ in unius voluminis angustias coarctati, multo aliud quam sonet in littera, præfigurant. Osee crebro nominat Ephraim, Samariam, Joseph, Jezrael, et uxorem fornicariam, et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri viri ad se reditum præstolari. Joel filius Phatuel describit terram duodecim tribuum, eruca, brucho, locusta, rubigius vastante consumptam; et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum sanctum super servos Dei et ancillas, id est, super centum viginti credentium nomina, et effusum iri in cœnaculo Sion. Qui centum viginti ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in psalterio mystice continentur. AMos pastor et rusticus et ruborum mora distringens, paucis verbis explicari non potest. Quis enim

[ocr errors]

digne exprimat tria aut quatuor scelera Damasci, et Gazæ, et Tyri, et Idumææ, et filiorum Ammon et Moab, et in septimo et octavo gradu Judæ et Israel? Hic loquitur ad vaccas pingues, quæ sunt in Samariæ monte, et ruituram domum majorem minoremque testatur. Ipse cernit fictorem locustæ et stan-* tem Dominum super murum litum vel adamantinum e*uncinum pomorum, attrahentem supplicia peccatoribus et famem in terram : non famem panis, nec sitim aquæ, sed audiendi verbum Dei. Abdias, qui interpretatur Servus Dei, personat contra Edom sanguineum terrenumque hominem ; fratris quoque Jacob semper æmulum hasta percutit spiritali. JoNas, columba pulcherrima, naufragio suo passionem Domini præfigurans, mundum ad pœnitentiam revocat, et sub nomine Ninive gentibus salutem nuntiat. MicaaeAs, de Morasthi, cohæres Christi, vastationem annuntiat {filiæ latronis, et obsidionem ponit contra eam : quia maxillam percusserit judicis Israel. NAHUM, consolator orbis increpat civitatem sanguinum, et post eversionem illius loquitur:íEcce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem (Nah. 1, 15). • HABAcUc, luctator fortis et rigidus, stat super custodiam suam et figit gradum super mur.itionem, ut Christum in cruce contempletur, et dicat : 0peruit cælos gloria ejus, ct laudis ejus plena est terra. Splen* dor ejus ut luae erit, cornua in manibus ejus : ibi abscondita est fortitudo ejus (Habac. iii, 3, 4). SoPHONiAs, speculator et arcanorum Dei cognitor, audit clamorem a porta Piscium et ejulatum a Secunda, et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus Pilæ, quia conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt universi qui involuti erant argento. AggaeUs, festivus et lætus, qui seminavit in lacrymis ut in gaudio meteret, destructum templum ædificat, Deumque Patrem inducit loquentem : Adhuc unum modicum, et ego commovebo cælum et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus (Agg. 15, 7, 8). ZACHARIAs, memor Domini sui, multiplex in prophetia, Jesum vestibus sordidis indutum et lapidem oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et a dextris : ut post equos nigros, rufos, albos, et varios, et dissipatas quadrigas ex Ephraim, et equum de Jerusalem, pauperem regem vaticinetur et prædicet, sedentem super pullum, filium asinæ subjugalis. MAlachias aperte, et in fine omnium prophetarum, de abjectione Israel et vocatione gentium : Non est mihi, ait voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda (Malach. 1, 10, 11). IsaiAM, JEREMIAM, EzECHiELEM et DANIELEM quis potest vel intelligere, vel exponere? Quorum primus non prophetiam mihi videtur texere, sed Evangelium; — secundus virgam nuceam et ollam succensam a facie Aquilonis (Jerem. 1, 11, 13), et pardum spoliatum suis coloribus et quadruplex diversis metris nectit alphabetum; — tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebræos istæ partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur; — quartus vero, qui et extremus inter quatuor prophetas, temporum conscius et totius mundi φλ{στωρ, lapidem præcisum de monte sine manibus et regna omnia subvertentem (Dan. II, 34), claro serinone pronuntiat. David, Simonides noster, Pindarus, et Alcæus, Flaccus quoque, Catullus, atque Serenus, Christum lyra personat, et in decachordo psalterio, ab inferis excitat resurgentem. SaloMoN, pacificus et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam jungit et Christum, sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium. Esthea, in Ecclesiæ typo, populum liberat de periculo et interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas partes convivii et diem celebrem mittit in posteros. PARALIPOMENON liber id est, Instrumenti Veteris ἐτιτομὴ, tantus, talis est, ut absque illo si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina juncturasque verborum et prætermissæ in Regum libris tanguntur historiæ, et innumerabiles explicantur Evangelii quæstiones. EsDRAs et NEHEMiAs, adjutor videlicet, et consolator a Domino, in unum volumen coarctantur, instaurant templum, muros exstruunt civitatis; omnisque illa turba populi redeuntis in patriam et descriptio sacerdotum, Levitarum, lsraelis proselytorum, ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice præferunt, aliud retinent in medulla. Cernis me Scripturarum amore raptum, excessisse modum epistolæ, et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere : Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore (Psal. cxviii, 20). Cæterum illud Socraticum impletur in nobis, Hoc tantum scio, quod nescio. Tangam et Novum breviter Testamentum. MATTHAEUs, MARcus, LucAs et JoANNEs, quadriga Domini et verum Cherubim, quod interpretatur scientiæ multitudo, per totum corpus osculati sunt, scintillæ emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos, et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia, teneut se mutuo sibique perplexi sunt, et quasi rota in rota volvuntur, et pergunt quocunque eos flatus Spiritus sancti perduxerit.

« PoprzedniaDalej »