Obrazy na stronie
PDF

SACULUM V. ANNUS 420.

ELENCHUS

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO XXVIII CONTINENTUR

S. EUSEBIUS HIERONYMUS STRIDONENSIS PRESBYTER

VaMrsii Prœfatio. Col. 9

Maurinorum Patrum Epístola dedicatoria ad Innocentium XII, Pontificem

Maximum 27

Prolegomena In Divinam S. Hieronymi Bibliothecam. 81 Prolegomenon primum. — De nomine Divina) Bibliothecœ et de modo quo

edita sit. 33 Prologomenon II. — De tempore translationum Hieronymi et earum usu in

Ecclesia. 53 Prologomenon III. — De Canone Hebraic« veritatis et scholiis ejusdem mar

ginalibus. 81 Prolegomenon IV. — De titulis et capitulis, versibus et metris sacrorum

Bibliorum. 123 Laus virorum aliquot clarissimorum, cum indice mss. codicum ad quorum

fidem restituía est Divina Hieronymi Bibliolheca. 165

Selecta veterum testimonia de Hieronymianis versionibus latinis SS. Bibliorum. 168

Synopsis Divinœ Bibliothecœ ex Epístola Hieronymi Paulino desumpta. 175 Divina Bibliothecœ: Paus Prima, qua; complectitur canonem Hebraicœ veritatis cum

annotalionibus Hebrœi cujusdam qui tempore Rabani Mauri in scientia legis

celebratissimus fuit. 177

Ordo primus, Legis. 177

Ordo secundus, Prophetarum. 503

Ordo tertius, Hagiographorum. 1137

Appendicula ad partem I Divinœ Bibliothecœ S. Hieronymi. 1521

J. Martiancei admonitio. 1521

Psalmi Xliv et Xlv lingua Hebrœorum vernácula, characteribus vero Latinis. 1821

Scholia in lectiones Hebraicas. 1525

PILE FA TI О

Hebrœum Canonem, seu Veteris Testamcnti versionem ex Hebraeo adornatam abs HieroKïho, qoae laborum ejus ас vigiliarum longe nobilissima pars est, eaque cœteris utilior omnibus, tomo isto operum ejus nono complectimur. Sed antequam dico quid istuc rei sit, quidve prepositura nobis in hac adornanda provincia fuerit aut praestitum, lecloris prœoccupanda sunt mibi judicia, et quam facile dicam impingeret diligentiae nostra, praecavenda sedulo, et deprecanda. Neque enim dubito fore plerosque, caetera nee malos homines, nee divinarum prorsus rerum ignaros, qui hunc laborem primo statim intuitu libri, aut minus utilem, aut certe Hieronymianarnm scriptionum Collectioni non adcensendum judicent, cum perfunctorie animum advertentes, eadem quae in Vulgata Latina versione conlinentur hie legent, hancqae ab illaeditione nihil propemodum differre existimabunt. Porro supervacaneum, aut ad qucerendam Collectioni molem institatam putabunt, earn modo Hierouymianis scriptis annectere, quae licet ex omnibus Latinis sacrarum Scripturarum interpretationibus probata una sit, caeterarum optima ac fidelissima, sit etiam quam qui maxime genuinus Hieronymiani fetus ingenii, ex quo interpres omnium setatum, omnisque memorire longe doctissimus audiil: turn ila quoque pervulgata ilia est atque obvia, toties, totque locis, tot formis, tamque varus jam inde ab inventa arte typographica, multo autem magis post Tridontinae synodi decrctum recusa, órnala, atque expósita, ut veré bibliothecas orbis impleverit, sitque iis etiam in promptu, qui aliam plane quam in versandis libris vitae rationem instituerunt. Nos ip?i, quod minime diffitemur, cum ante hoc ferme quinquennium novam hanc operum Hieronymianorum editionem animo moliremur, diu multumque dnbitavimus, nura e re nostra aut lectorum esset, earn versionem, tametsi pridem a Benedictinis ediloribus nedum junctam, sed toti collectioni pracpositam, retiñere: et cum multa animo obversarentur, illud cumprimis sollicitos nos habebat, ut ne actum agere videremur, atque in eorum, quos haec fert eetas, vitium incidere, qui per chartarum planstra ad immorlalilatem grassantur. Ac fere propositum fuerat, solas variantes lectiones, quas veteres mss. libri suppeditabant, in unum colligere, easque paucis adnotationibus de more expósitas cum duplici Psallerio, aliisque nonnulis libris qui in Vulgata non habentur, Hieronymianis apponere et proferre in lacem. Verum cum in editionis prograramate hac ipsa de re Publicum et doctissimos quosque ex omni Italia, dalis litteris, consuleremus, ea fuit una omnium sentenlia de universo opere serie integra recudendo, ut quibus aliter videri posset, palmaria isthaec responsio sit: Nos publico judicio niti, et plus malle doctorum hominum suffragiis tribuere, quam eorum, si qui essent, qui hanc cum Vulgata similitndinem causarentur, socordiee concederé. Sed fuerunt praeterca gravissimœ, quae ad hanc me operam causa: invitum ferme adduxeruut, quaset cordatum quemcunque lectorem persuadere posse non dubito.

El vero non haec nos primum ad augendam libri molem accrevimus, sed ab editoribus Benedictinis adjuncta sunt pridem Hieronymianorum operum edilioni, imo tota auspicato ab bis incepta Collectio est, utpote ab omnium nobilissima lucubrnlionum carum parte. Nos adeo qui totum, nt ita dicam, scriptionum Hieronymianarum orbem primi complectimur, et quae haud sane pauca pridem desiderabantur, monimenla collegimus, ut hœc demum integra atque absoluta editio prodeat in publicum, si ea parte careamus, quœ veteris editionis fuit potior, jam non auxisse pro more, sed priorem operis dignitatem imminuisse, diccmur. Suo autem jure quantum deces«erit, homo ad elegantiam excultus desideret; nam cum primum ilia prodiit in luccm, litteralo orbi, si unum Ricardum Simonium excipias, acceplissim'A cumprimis fait, поп еа solum de causa, quod supra cœteros ejus editionis tomos diügenlissime elabórala,

Patrol. XXVIII. 1

et collato Marlianœi et Pougetii, qui multum illi labore atque eruditione sua profuit, studio perfecta sit; sed praecipue ipso vclerum monumentoruin mérito, ас nativa propemodum sui dignitata tantam iniit a studiosis gratiam. Testern dabo hujus rei hominem, cujus eo certius erit ac luculentius testimonium, quo magis ipse studiis monachorum sanctorumque Patrum infensus, cœtera doctus, et lacessilus а Martianœo, nihil non egerit ut ejus labori, arrepta quaquaversum occasione, detraheret. Dico Hieronymianarum Questionum auctorem, cujus odia exercentem calamum, ipsa inter jurgia, hice in adversara sui laudcm proflleri, vis veritatis coegit : « Non possum non laudare consilium Martian*i de edendis Hieronymi Versionibus, quemadmodum exstant in antiquissimis libris, sine mutationibus, qua? postea in iis factae sunt, eoque ordine quo inveniuntur iisdem in libris; non omissis antiquis distinctionibus qua? in iis cernuntur. Videmur enim nobis videre eas Versiones, quales e manu Hieronymi prodierunt, aut certe quam minine fieri potuit, immutatas. » (Jo. Clericcs, quœst. 9, num. 2.)

Atque haec quidem bona satis est ratio critici testimonio conjuncta, sed quae me praecipue causa permovit, alia est, quod meo ipse periculo expertus sum, aliter vix fieri posse, ut quae maxima sunt hujus libri commoda, ab studioso perciperentur, nisi totum ejus interpretationis contextura digereremus. Ex his quœdam, ut fiant exemplo manifesliora, proferamus. Tantam in unoquoque libro variantium lectionum silvam, emendationum quoque et glossematum ingentem vim aut nullo cum fructu, aut non eo saltern, qui est lectu debitus, carptim oculis usurpes: quae si ad suum quaeque contextúe locum notentur, irritant animum, et provocant legentis arbitrium; contra si ad quem modo versum referantur, docere velis, et laciniosis sœpe verborum duclibus uti opus sit, et taedium potiusquam ingenium homini eruditionis cupido moveas. Scholia autem, quae innúmera propemodum sunt, maxime in Octateuchum, ne bac quidem industria proponere est commode : cum enim illud dunaxat, laudas, quod verbum respiciunt, ipso monito, molesto scilicet atque ingrato, plura quam ipse contextus habet, verba conjungas: quae vicissim e regione posita, nullo negotio, uno obtutu in oculos menlemque incurrunt. Idem dicendum plane est de obelis atque asteriscis, qui cum passim alibi, tum prcecipue iis in libris, qui ad Graecum exemplar emendati sunt et recogniti, tanto numero obveniunt, ut otio abutatur et patientia nostra, si quis id sibi pensidet, ut singula memoreb nedum ut causas enarret. Quoties vero eadem in notis repetenda erunt?qui modus erit legentis aut dictantis fastidio? quae ratio laudandorum codicum ? Vetus autem ilia versuum distinctio, quae tanti nunc fit ac tantee refert antiquitatis memoriam, verbis repraesentari vix posse arbitror: omnino autem ut quis utiliter prsestet, ne vix quidem. Tum ipse etiam Hebraei Canonis conspectus, atque ordo, quem tantopere prœdicant, prœverli penitus necesse sit. Ad hase solidi quidam sunt sacri libri abs Hieronymo quidem in Latinum conversi, non autem in Vulgatam edilionem recepti, qui suum hic sibi vindicant proprie locum. Tale Psaltenum est ex Hebraeo archetypo, quod vetere jamdudum in Ecclesiis obtinente interpretatione ex Graeco, ne turbœ in populo, longa jam habitudine psalmis illis assueto, cierentur, substituí non potuit : cumque sit omnium fidelissime ac doctrina incredibili elaboratum, solum fere ad privatam eruditionera legentium superat. Tales alise sunt sacrorum librorum versiones juxta LXX Interpretes, ut est altera Jobi atque Esther, duplex item Psalmorum recognitio, eive quae Romana et quae Gallicana Psalteria audiunt, quae in Vulgatae recensione, vel plane, vel ad eum saltern modum non sunt ; pretium autem est summum operœ cognovisse.

Quicunque hcec sedulo rationum momenta expenderit, nullus jam dubito quin aequi bonique consulat propositum nostrum, ac bene locaUe in universo recensendo textu operœ nos sinat conscicntia frui. Sed erunt fortassequi alia de causa conlradicere, atque, illa vixdum sublata calumnia, gravioreme vestigio invidiam creare in nos studeant. Compertum nempe cum sit, Hieronymi maxima saltern ex parle versionem esse, quae Vulgala cditione continetur, dum earn emendare, ас pristinae integritati salagimus restituere. Tunc, inquiet fortasse aliquis, recensione hac tua earn edilionem excludis, quam remotissima1 antiquitatis memoria, multo autem magis cecumenici Tridentini concilii auctoritas.et plura deinceps pontiflcum decreta unam ex omnibus sacrarumScripturarum Chrietianis hominibus commendarunt? Mihi vero id ñeque in mentem venit, nee si cui unquam veniat, ille mihi sapere videatur. Quin imo summam ejus edilionis laudem, dum Spiritus hos reget artus, tuebimur, ut ad fidei ac morum doctrinam imbuendam tradendamque, nihil noiigravüetpni'stantÍ8simumineacsseproriteamur,clquamadeoinhiscerebusauctoritatemobt¡nuit sai tarn tectamque prœstemus. Nihilosccias si quae veterum librariorum aut incuria, aut perversa cura irrepserunt in eam menda,et partibus incident minime necessariis ad fidei morumque leges componendas, homo cui cordiest rerum sacrarum dignitas, ea qua par est, probalitilale ac reJigione usus castiget: minime omnium ei arbitror succensendum, imo vero bene ilium ingenio sao ас diligentia de sacris Litteris meruisse. Id olim viri praeslitorunt summe catholici, summiqne ilidem Vulgalœ patroni, e quibus, ut interim Henricum Buchentopium prœteream, nunquam non laudem promeruit doctissimus Franciscus Luca Brugensis, qui amplius quater mille loca, quae post dementis VIII recognilionem, emendatione indigerent, aut corrcxit, aut bonis argumenta corrigenda indicavit: et card. Bellarminus, qui, datis ad eum litteris, plura iis adhuc superesse in melius mutanda, si is esset animus, ingenue professus est. Tu nostros conatus ejusdem aestimato esse animi ac voluntatis: ac si demum tanti sunt, quae proponimus emendanda, his adcense, quae tantam a te ex aliorum accepta studio gratiam inierunt.

Tarnen et si alia omnino provincia est, quam nos sumpsimus, ñeque in ea adornanda ad nobis pulavimus negotii dari, ut tertio quoque verbo, sccus ne esset in Vulgata editione, dispiceremus. Нас sane ipsa de causa retinetur qui ante nos erat titulus universi operis Bibliotheca Divina, quem caetera probamus parum, et a S. Interprete perscriptum fuisse, omnino non credimus. Scimus vero jamdiu olim obtinuisse apud veteres, quos Martianaeus laudat, et qui eum fugerunt, ecriptores; sed nee ignoramus vicissim ab alus diversos praeferri, et in mss. praesertira codicibus prosuo quemque arbitratu atque ingenio amanuenses lusisse. Celeberrimus Donisaeculi Latinorum Bibliorum <enavop6ü»TÍ¡ Alcuinus, de quo plura inferius dicenda nobis erunt, caeleris repudiatis omnibus titulis, Pandecten inscripsit, hoeque ejus'proprium nomsn esse contendit. Sententiam suam eo exaggerat epigrammale, quod et inter ejus opera vulgalum est, et ad calcem sacri textus a se recoguiti atque emendati in Vallicellano de Urbe ms. habetur:

Nomine Pandeclen proprio vocitare memento

Hoc corpus sacrum, lector, in oretuo.
Quod nunca mtiltis constat bibliotheca dicta

Nomine non proprio, ut lingua Pelasga sonat, etc.

Yerum haec ex ejus occasione tituli, neque enim nostri est institutui.quot apud Latinos,quamque varus nominibus Scriptura appellata sit, persequi. Voluimus, ea retenta inscriptione, quae etiam prae aeteris ferme obtinuit, et nos lubricae dispulationi sublucere, et quam longe a prurientium ingeniorum afleetata novitate absumus, significare.

Propositum autem unum est nobis, Hieronymianam interpretationem exscribere ab antiquis libiis, qui propius, quoad ejus fieri potuit, ab ipsius Interprets aetate absunt, antequam eos sive glossatorum pervaserint manus, sententiarum e vetustiori versione usus immutarit. Ac sane si Oclaleuchum excipias, quos tarnen libros minus minusque impendió correctorum icepiápfsia depravavit, reliquos omnes Hebraei Canonis tarn et vetustis, et sinceris ab apographis fontibusque derivamus, ut de earum ¡ectionum fide, ас Hieronymiani operis germanitate dubitare vix liceat. Sicubi ergo inducendum quempiam versum dieimus aut sententiam ; si cubare in mendo locum, vera lectione proposita, animadvertimus : demum si aliter atque obtinet vulgo, nectimus: haeremus etiam aliquando, atque in diversa veteres quoque charlas abire observamus, ex fide nostrorum exemplarium faeimus ; nee alio quam ad Hieronymianae versionis dignitatem asserendam aut vindicandam, quieunque tandem hic labor est, fineexantlatur.

Ut vero propositum hoc nostrum probe teneas, ac scias quanti nobis labor hic steterit, repetenda rei memoria est, ex qua totapropemodutn Hicronymianie versionis pendet historia, dequo ejus,quam vindicatum imus,germanitate judicium.Vixdum orant quatuor elapso, saeeula, ex quoin publicum versio S. Doctoris prodierat, ac passim auctoritatem apud omnes frre obliuebnt, cum jam vilescere visa est mendis obsita, quae in tanto desciibentium librariorum numero, lautaquc utentium varielate, cavere hominum diligentia non poterat. Id ccgre l'ercns Carolus Magnus imperator, homo ad Ecclesiat; aedificationem atque ornamenlum natus, ut pristinse integritati restilueretur, atque omnibus Kcclesiis, maxime ftallicanis, constarctemendatissima, quanto máximo potuit studio atque aucloritate contendit. Volumus, inquit in Capitularibus, et ita Missis iiostris mandavimus et preecepimus, ut in Ecclesiis libri canonici veraces habcantur ; secutjam alio Capitulari scepe mandavimus. Alcuino autum, sive Albino, qui in magna imperatoiis exislimalionc consuetudineqne tum vixit, utpote omnium, quos ea tulit setas, eruditissimo, tantum instaurandae Seripturœ opug demandatum est. Ac sunt quidem, qui eum tradant vernaculis interpretationibus non contentum, addiscendis originalibus Unguis, Hebraicas et Graecae, operam impendisseiisque esse in hoc labore féliciter exantlando usum. V«rum quœ tria ejus peritiae in Hebraico textu tractando proferí argumenta nuperus ejus laudator Hodyus exGommentariorumlibris, in quibusHieronymianam versionem, qua utebatur,ex Hebraeo interdum correxisse,et nonnunquam diserte répudiasse autumat, nihil prefecto sunt, neque enim Albini ilia sunt, sed ipsiusmet Hieronymi, a quo ille descripsit, totidem verba. Sunt vero isthaec. In cap. Gen. xxv, 8: Quomodo convertit Abrahx tarn sancto viro quod diciinr, Et deflciens mortuus est? Respondeo, in Hebrceo non habetur, deficiens; sed a Septuaginta Interpretibus additum est. Et in Eccles. ix : Notandum est, quod per totum librum ubicunque dicitur, Filii hominum, in Hebrxo habetur, Filii hominis, hoc est, Filii Adam : et omnispene Scriptlira hoc idiomateplena est, Universum genus humanum Adam filios vocans. Denique in cap. xu: Obmutescere quoque, sive, ut melius habetur in Hebrxo, surdescere, aures significat. Haec, inquam, omnia pura putaque sunt Hieronymi verba in Gommentariis ad ea Scripturarum loca: quod miror magis erudilum virum latere potuisse, cum nemo jam nesciat pleraque omnia Albinum ex Hieronymianis fontibus delibasse. Igitur, non ut quamdam, si lihet, Orientalium litlerarum aurulam Magni Garoli magistro invideam, sed ut quibus ille instructus subsidiis editionem suam adornarit, innotescat: sic statuo, minime ilium hoc sibi negotii dédisse, sed neque earn illi fuisse mentem ut originales textus consuleret, et se archetypis Hebraeo et Grœco conformai et. Tota fuit ejus industria in conquirendis undequaque Hieronymianœ versionis codicibus, iisque'sedulo inter se conferendis, ut quae probanda sibi esset lectio, ex eorum ñde, qui melioris emendationis et notœ viderentur, decerneret: sive illam praelerea ad sanioris criticae regulas, sive ad ipsiusmet Hieronymi testimonia expenderit.

Opus integrum, Vetus scilicet ас Novum Testamentum, novo hoc pumice expolitum atque emendatum jam senex, cum annum plus minus octogesimum secundum ageret, in cœnobio, cui praeerat, S. Martini apud Gallos Turonenses absolvit, eidemque imperatori Carolo Magno obtulit. Exstat nuncupatoria ipsa Epístola nunc inter Alcuinianas vicésima ex eadem S. Martini cœnobio dala, ubi de sui rations operis regem alloquens, Sacros, inquit, libros in unius clarissimi corporis sanctitatcm connexos atque diligenter emendates Vestrx Clarissimce Auctoritati dirigere curavi. Turn alia ad Gislam epistola sexto suorum Commentariorum in Joannem libro praefixa, ubi se ait, occupasse domini regis prceceptum in emendatione Veteris Novique testamenti. Paria his habet ipsemet Carol us, Jampridem, inquiens, universos Veteris ac Novi testamenti libros librariorum imperitia depravatos, Deo, nos in omnibus abjuvante, examussim correximus. Denique et Sigebertus Gemblacensis in Chronico ad annum 790 correxisse Alcuinum Divinam Historiara jussu ipsius regis ; et libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, cap. 83, jussu imperaloris correxisse Divinam Bibliothecam, tradit. Quae nos testimonia hue eliam retulimus, ut cerlius constet, quod dicebamus, non videri ad Hebraicum Grœcumque textum earn editionem recognitam, quorum nee verbo tenus meminere qui earn posteris commendarunt. Porro nonnulli etiamnum codices ejus recensionis superant, quorum duos praegandi mole, cum Romae ageremus, traclavimus nos ipsi, interdum et consuluimus. Alterum, quem et Victorius saepe laudat, servant S. Pauli extra muros armaria ; alterum Vallicellana bibliotheca, quem Baronius pro ingenua prselii thesauro habuit, utpote quo usi, non sine grandi laboris compendio, fuerint eruditi viri, qui post Tridenlini coocilii decretum, reformandae Vulgatae editioni insudarunt. Exstant et quaedam epigrammata ad calcem voluminis, e quibus satis abunde fuerit, paucos nos versus pro ejus licet sœculi vitio in&celos, qui vel auctorcm, vel impulsorem operis nominant, exscripsisse:

Codicisistius quot sunt in corpore sancto

Depictœ forrais litterulse vanis,
Mercedes habeat, Christo donante, per esvum

Tot Garolus rex, qui scribere jussit eum.

[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »