Obrazy na stronie
PDF

tentiolis et lineis constituuntur. In plaribus Canonis Hebraicæ veritatis cola

semper incipiunt ab una littera majuscula, sæpius etiam miniata : attXot seu versus indiscriminatim a minuta littera vel majuscula, juxta morem quorumvis scriptorum, et eorum temporum, quibus libri descripti sunt. In Psalterio v. g. monasterii San-Germani, eujus usuram habuisse dicitur sanclissimus antistes Parisiensis, ac patronus noster, litteræ omnes versiculorum initiales ubique visuntur æquales, quia universæ unciales sunt sive majusculæ per totum contextum : sic enim legimus Psal. 1 :

exem- A cufionis arte traduntur ; et iterum paulo in

ferius : Porro autem qui movit, agnoscit quod ea cæsa, quæ xóg gata Graeci vocant, et membra, et circuitus, de quibus paulo ante disserui, etc. Cæsa ergo sunt quæ commata a Græcis vocantur : cola membra integra, et majora commatibus : periodi vero, circuitus qui pluribus membris peraguntur, ita ut circuitus in xόλα, cola in xόμματα divisa sint in oratione, juxta elocutionis artem, de qua ibidem disputat sanctus Augustinus, qui tres distinctionum species propriis vocabulis ostendit in una B. Pauli τερικάτη. His non ex æquo respondent Hieronymianæ versuum

IDEO NON RE URGENT IMPII IN JUDICIO, „„_ B distinctiones : duo enim genera divisionum cum tantum colis libros Parali- A Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et

QUE PECCATORES IN CONCILIO JUSTORUM, QU0NIAM NOVIT DOMINUS VIAM JUSTORUM ET ITER IMPIORUM PERIBIT. Contra quatuor hos atiyoυς, id est, versus in duobus colis exscriptos retinent Canonis exemplaria, ad hunc modum : Propterea non resurgent impii in judicio, neque peccatores in congregatione justorum. Quoniam novit Dominus viam justorum, et viam impiorum peribit. Inter at£/oos igitur et inter xù)a eamdem distinctionem adhibere debuit Valesius, quam omnes agnoscimus in circuitum perfectum orationis, et inter membra ejusdem circui- C tus, id est, inter περ{o8ov et inter xόλα. Quæ ut ex Augustino manifestiora fiant, in consideratione eorum quæ leguntur cap. 7, lib IV de Doctrina Christiana, paulisper immoremur : nonnihil enim lucis accedet si recte intelligatur quod de periodis, colis, et commatibus ubi reperitur scriptum : Agnoscitur, inquit Augustinus, et aliud decus, quoniam post aliqua promuntiationis voce singula finita, quæ nostri membra et cæsa, Græci autem zóÀa et xάμματα vocant, sequitur ambitus sive circuitus, quem περ{οδον illi appellant, cujus membra suspenduntur voce dicentis,

donec ultimo finiatur. Nam eorum quæ præ- D

cedunt, circuitum membrum illud est primum, quoniam tribulatio patientiam operatur (Aom. v, 3) : secundum, patientia autem probationem (Ibid. 4) : tertium, probatio vero spem (Ibid.). Deinde subjungitur ipse circuitus, qui tribus peragitur membris, quorum primum est, spes autem non confundit (Ibid. 5): secundum, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris (Ibid.) : terzium, per Spiritum sanctum, qui datus est dobis (Ibid). At hæc atque hujusmodi in elo

PATaoL. XXVIII.

in Scripturis solum memorat Hieronymus, ejus scilicet quæ fit per xόλα integra, et alterius quæ per xόλα et xάμματα distincta est. De priori distinctione versuum per integra xόλα meminit expresse in Præfatione librorum Paralipomenon, quos ex Hebræo Latine reddidit : Et quod nunc, inquit, DABRE AJAMiM, id est, Verba dierum, interpretatus sum : idcirco feci, ut inextricabiles moras, et silvam momimum, quæ scriptorum confusa sunt vitio, sensuumque barbariem, apertius et per versuum cola digererem. Eadem versuum cola, membra vocat Præfatione in Josue Monemusque lectorem, ut silvam Hebraicorum nominum, et distinctiones per membra divisas diligens scriptor conservet. Præfationibus autem in Isaiam et in Ezechielem non solum per cola, sed per cola et commata suam versionem novam ex Hebræo distinctam fuisse, docet ad morem librorum Demosthenis et Ciceronis : Nemo, inquit, cum prophetas versibus viderit esse descriptos, metro eos æstimet apud Hebræos ligari, et aliquid simile habere de Psalmis et Operibus Salomonis : sed quod in Demosthene et in Tullio solet fieri, ut per cola scribantur, et commata, qui utique prosa et non versibus conscripserunt. Nos quoque utilitati legentium providentes, interpretatiomem novam novo scribendi genere distinximus. Ita Hieronymus Præfatione in Isaiam, et in Ezechielem de Hebræo similiter ab eo versum, hoc modo invitat Paulam et Eustochium ad lectionem ejusdem prophetæ : Legite igitur et hunc juxta translationem nostram : quoniam per cola scriptus, et commata, manifestiorem legentibus sensum tribuit. Colis igitur et commatibus distincta erat nova Hieronymiana interpretatio pro

[ocr errors]

phetarum, pomenon divisisset. Quare lectorem non præmonuit Præfationibus in volumina Historica Josue et Paralipomenon, ne crederet ex sua colorum distinctione, metra esse in illis libris : sicut revera illam opinionem docet esse præcavendam in libris propheticis ; quia per cola et commata descripti speciem habent metricæ compositionis. Quæ ut oculis omnium perspecta sint et manifesta, nonnullas sententias, tum ex Prophetis, tum ex Paralipomenis, hic loci describere non gravabor. Sic igitur per cola et commata edidimus sequentes Isaiæ prophetæ sententias sive periodos cap. I : Audite, cœli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi : ipsi autem spreverunt me. Cognovit bos possessorum suum, et asinus præsepe domini sui : Israel autem non cognovit, populus meus non intellexit. Modus hic dividendi contextum sacrum prophetarum, nihil differt ab eo, quo Psalmi descripti sunt in exemplaribus Canonis Hebraicæ veritatis : nam Psalmo nono verbi gratia similem habes versuum distinction6m. Confitebor Domino in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. Lætabor et gaudebo in te, canam nomini tuo, Altissime. Cum ceciderint inimici mei retrorsum, corruerint et perierint a facie tua. Fecisti enim judicium meum et causam meam, sedisti super solium judex justitiæ. Prophetarum itaque et Psalmorum descriptio, cum eadem fuerit in nova Hieronymi translatione ex Hebræo, non abs re monuit S. Doctor Præfatione in Isaiam, ne quis, cum videret Prophetas versibus descriptos, metro eos æstimaret apud Hebræos ligari et aliquid habere simile de Psalmis et Operibus Salomonis, cui addendum est, et de Jobi volumine : Job namque, teste Hieronymo, metro ligatur apud Hebræos, et versibus in versione ejusdem descriptus legitur ad morem Psalmorum et operum Salomonis. Non sic Paralipomena, quæ, ut dixi, colis tantummodo descripta sunt et distincta ad vitandam sensuum barbariem et confusionem. Unde cola isthæc ita descripta reperiuntur cap. I libri prioris : Porro filii Regma : Saba et Datan.

Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse p0tens in terra.

Laabim, et Nephtuim, Phetrusim quoque et Casluim : de quibus egressi sunt Philistim, et Caphtorim. Quam diversa sit ista distinctio per cola versuum ab ea, quæ fit per cola et commata nemo prudens ex propositis exemplis perspectum modo habere non potest. Quis enim sibi persuadere patietur, cola in Paralipomenis deseripta, speciem præferre metricæ cujusdam compositionis ? Econtra quis inficias ibit, distinctionem prophetarum per cola et commata similem esse metricis descriptionibus ? In ea distinctione versiculorum diceres Prophetas decurrere hexametris et pentametris, licet prosa et non versu conscripti sint. Paralipomena vero nullam habent imaginem hexametri aut pentametri, sed solius orationis per membra divisæ, id est per suas τερικοττάς et circuiuts distinctæ. Ergo colis tantum Paralipomenon, et Josue libros distinxit Hieronymus, cum omnes prophetas per cola et commata descripserit, ut ipse fidem facit in suis Præfatiunculis. Quod distinctionis duplex genus facilius intelliges, si noveris eadem volumina Scripturarum diversimode fuisse secta et descripta in variis ac diversis mss. codicibus. Neque vero colis et commatibus ubique

C. distinctus invenitur liber Jobi, vel liber

Psalmorum ; sed nunc per versuum integra cola, nunc per cola et commata, sicut unicuique scriptorum veterum placuit, descriptos fuisse nulli dubium est. Librum Jobi per cola distinxit ms. codex monasterii nostri Majoris prope Turones, quem per cola et commata dividunt exemplaria tria Canonis Hebraicæ veritatis, Memmantum dico, Carcassonense, et San-Germanense nostrum. Cap. III libri Job sic legimus scriptum in codice Majoris monasterii, ante sexcentos annos in membranis pulchre exarato:

Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : conceptus est homo.

Dies ille vertatur in tenebras : non requirat eum Deus desuper, et non illustret lumine :

Obscurent cùm tenebræ, et umbra mortis. Occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.

Tria, ut vides, hic cola versuum descripta sunt, quæ in omnibus æqualia sunt divisioni hodiernæ, et Massoretharum distinctionibus. In exemplaribus autem Canonis eadem verba diversam habent versuum distinctionem, quia per cola, et commata separantur juxta morem vetustissimorum Scriptorum, qui ali

sacra describebant in hunc modum :

Pereat dies in qua natus sum. et nox in qua dictum est : conceptus est homo. Dies ille vertatur in tenebras, non requirat cum Deus desuper, et non illustret lumine. Obscurent eum tenebræ, et umbra mortis, occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. In aliis quamplurimis mss. libris liber Job nec primum habet, nec secundum genus distinctionis, sed uno quasi ducti et eodem tenore descriptus est, sicut describuntur Mosis et Regum volumina. Nec alio modo

versus in illis ex ordine secantur, quam

punctis adhibitis, duobus vel tribus pro vo- B

luntate scriptorum veterum, qui Cassiodorum secuti videntur in eo, quod docuit cap. 12 de Institutione divin. Litterarum. Nam quod per intervalla Hieronymus in sua translatione descripsit, illud consequenter posuisse et adunasse Cassiodorus credendus est ex iis, quæ loco citato leguntur: Hunc autem pandectem, inquit, propter copiam lectionis minutiore manu in semionibus quinquaginta tribus aestimavimus conscribendum, ut quod lectio copiosa tetendit, scripturae demsitas adunata contraheret. Copiosissima erat in editione Hieronymi lectio Scripturæ propter

distincta intervalla colorum et commatum : C

eam breviorem fecit et contractiorem Cassiodorus, cum et minutioribus characteribus litterarum, et adunatis partibus prius distinctis in unum veluti densum corpus contraxit. Infinita supersunt mss. exemplaria sacrorum Bibliorum, ubi versus, tam in Psalmis, quam in reliquis notis, tantum interpunctis distincti reperiuntur : sed rariora in quibus Psalmi, et præcipue libri Jobi, colis versuum sunt descripti : rarissimi autem codices illi sunt qui per cola et commata adhuc retinent descriptos libros σττχ%?£*< Jobum nempe cum Psalmis Davidis, et operibus Salomonis. Quod igitur spectat distinctionem versuum in toto Canone Hebraicæ veritatis, eam mutuati sumus et vetustissimis monumentis, quorum ope destituti in Mosis voluminibus, Josue, Judicum, etc., nihil per cola versuum ibidem dividere nobis permisimus, sed tantum interpunctionibus ad versuum distinctionem adhihitis editionem nostram absolvimus prout licuit mediocritati nostræ. Notandum vero cum primis, duo genera distinctionum, quæ in versibus Jobi et Psalmorum diximus usitata, in pluribus Hebræis

quanto tempore post Hieronymum Biblia A voluminibus mss.

D tur. Res erit facilior

nondum esse obsoleta : nam quæcunque observavimus in Latinis libris de distinctione versuum nunc per cola, modo per cola et commata, eadem prorsus occurrunt in antiquis Hebræorum monumentis, haud incuriose a nobis eruditionis causa perlustratis. Hebraica Biblia mss. quæ in Bibliotheca Oratorii Parisiensis asservantur, hisque litteris et numeris, BB. 33 notata sunt, non aliam agnoscunt versuum distinctionem in libris Jobi, Davidis, et Salomonis, quain quæ a Massorethis præfinita est per puncta dicta Silouc, sive Soph Pasuc. At regia Hebraica sacrorum Bibliorum volumina mss. num. 5 et 6 eosdem libros descriptos retinent per cola versuum et commata, ita ut diceres exemplaria Canonis Latina ex illis Hebræis expressa fuisse. Tanta namque reperitur inter utrosque codices affinitas et concordia, ut nobis sæpius admirationi fuerit, quando cum Hebræis comparabamus exemplaria Latina. Liber Job, attestante Hieronymo, prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur, id est, a principio voluminis usque ad verba Job, ubi ait : Pereat dies, etc. (Job iii, 3), prosa oratio est : ab illo autem commate usque ad finem libri versibus absolvitur, nempe usque ad hæc verba, Et ago paenitentiam in favilla et cimere (Job xlii, 6.). Parvum autem comma sive Capitulum quod remanet prosa oratione contexitur. Totum istud libri Job artificium

religiose observatum videmus in regiis mss.

Hebræis jam laudatis : totum item in exem

plaribus Canonis Hebraicæ veritatis, quem Latinum fecit Hieronymus. ln eo tantum discrepabant, quod Hebræorum versuum commata spatiis vacuis ab invicem $eparantur in eadem linea : quæ commata sibi subjecta et subnexa reperiuntur in Latina versione, propter majorem verborum Latinorum copiam, qua proprietas hujus linguæ compleintellectu, si hujus discriminis exempla proponamus. Jobi itaque capite tertio talis est apud Hebræos commatum distinctio in versibus.

[ocr errors][subsumed][ocr errors][merged small][merged small]

Ita consequenter per totum Jobum, et in A ista cola et commata : Hieronymiana autem

Hebræis mss. codicibus, et in Latinis Canonis exemplaribus, cola versuum et commata descripta reperiuntur. Quorum distinctionem etsi in pluribus mss. codicibus minime observatam videamus, nullum propterea movere debent exemplariorum tantæ discrepantiæ, quia inductæ sunt . a librariis et $criptoribus antiquis, qui nunc plures sententias conjungunt, nunc distrabunt, prout in calamum fluerent, et animus scriptoris, tum Hebræi, tum Latini, operi esset intentus, aut vagus; ut in magnis et diuturnis operibus fieri solet. Scriptor codicis Hebræi Oratoriani supra memorati continue descripsit in toto Psalterio, nec ullam ibi observavit commatum distinctionem, quam tamen prosecutus est libro primo Paralipomenon, cum cap. xvi ejusdem libri Psalmum civ non segniter exscribere voluit. Idem esto judicinm de scriptore Latino, ms. codicis Bibliorum, quem Colbertinae bibliothecæ donarunt canonici Anicienses : is enim colis versuum distinxit priores octo vel decem Psalmos Davidis, reliquos vero sequentes descripsit absque simili colorum distinctione, interpunctionibus solummodo adhibitis in fine versuum. His addendæ essent aliquot variantes distinctiones versuum interdum occurrentes in regiis Hebræis codicibus, inque tribus exemplaribus Latinis Canonis Hebraicæ veritatis nisi curioso lectori sufficerent quæ præmisimus exempla ad causæ explicationem. Nunc si ad periodos, cola et commata ab Augustino observata in Epistolis Pauli redeamus, proclivis est atque expedita responsio, sanctissimum antistitem respexisse lib. iv de Doctrina Christiana, non ad distinctionem versuum usitatam in Libris sacris, sed ad hagiographorum scriptorum eloquentiam, quam ostendere studuit e contextu Epistolarum H. Pauli, ubi grammaticæ artis distinctiones, ac leges elegantioris sermonis probantur retentæ, Cola igitur et commata S. Augustini nihil hoc loco spirant præter gradationem grammaticam, qua verba vel censa connectuntur alterum ex altero, sicut Rom. v, 3, ex tribulatione patientiam, ex patientia probationem, ex probatione spem connexam videmus : vel decus aliud orationis, quo post aliqua pronuntiantis voce singula finita, sequitur ambitus sive circuitus, quem περ{οδον appellant : grammaticorum et oratorum sunt

C suum meminit

D non cognoverunt ;

xύλα et xöggata in Præfatiunculis S. Doctoris memorata, distinctiones sunt Scripturarum per membra divisæ, quæ numerum versuum constituunt in Libris sacris. Quas distinctiones versuum, nunc majores fuisse apud veteres Scriptores, nunc breviores supra dicebamus. Utrumque autem id distinctionum genus ab Hieronymo agnitum et usurpatum, ex ejusdem verbis breviter demonstrandum est. Versuum distinctio ab antiquo ævo usurpata in Libris sacris, ea primum haud dubie recensenda est quæ in editione Vulgata ante Hieronymum obtinebat : quæque

integros versus B copiosior fuit cæteris omnibus divisionibus C lem c. iii (vers. 87): de illis enim verbis, Be

tam antiquis, quam hodiernis. Hac distinctione versuum partiti olim Psalmi, duple majorem habuere numerum versiculorum, vel interdum triplo majorem, quam nunc habent in Vulgata nostra Latina. Verbi causa Psal xiii juxta hodiernam divisionem decem versibus distinctus legitur, juxta antiquam divisionem in Psalterio Romana duodecim habuit versus, vel tredecim, numerato titulo Psalmi pro uno commate. In communi autem et veteri Latina translatione viginti quinque numerantur στίχο!, aut viginti sex cum titulo. Istius copiosissimæ divisionis verHieronymus, dum virgini eruditissimæ Eustochio respondet proœmio in lib. xvi Commentariorum in Isaiam : Non parvam, inquit, mihi quæstiumculam detulisti, quod scilicet octo versus qui legumtur im Eeclesiis, et in Hebraico non habentur, tertii decimi Psalmi, Apostolus usurparit, scribens ad Romanos (Cap. iii, vers. 13-18) : Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non est timor Dei ante oculos eorum. Quod cum audissem, quasi a fortissimo pugile percussus essem, cæpi tacitus æstuare, et stuporem mentis vultus pallore signare, etc. 0cto illi versus, qui tres tantum habent distinctiones in nostra Vulgata Latina, et in Romano, Psalterio, hoc ordine et numero decurrunt in Psalterio S. Germani, veterem Vulgatam et Kotvìv complexo, et uncialibus, ut vocant, litteris aureis atque argenteis exarato : Sepulcrum patens est guttur eorum,

Linguis suis dolose agebant;
Venenum aspidum sub labiis eorum
Quorum os mialedictione et amaritudine plenum est.
Weloces pedes eorum ad effundendum sanguinem ;
Contritió et infelicitas in viis eorum ;
Et viam pacis non cognoverunt ;
Non est timor Dei ante oculos eorum.

In Ecclesiis Latinorum legebantur octo illi versus, teste Hieronymo, ac virgine Eustochio, in eorum quoque codicibus modo jam exhibito scribebantur cum totidem versuum distinctionibus, quæ duplam vel triplam habent divisionem cum nostra hodierna comparatæ. Eamdem versuum distinctionem numerosam agnoscit Hieronymus epistola ad Sunniam et Fretelam, ubi hæc habet ad Psal. xvii, 13: Gramdo et carbones igmis, etc. Et quæritis cur Graecus istum versiculum secundo non habeat, interpositis duobus versibus. Sed sciendum quia de Hebraico, et Theodotionis editione in Septuaginta interpretibus sub asterisco additum sit. Ita est, Græcus contextus ad quem vetus antiqua Latina expressa est, non legebat in Korvi Grando et carbones ignis ; post ista : Et Altissimus dedit vocem suam ; sed semel tantum ante: Et infomuit de caelo Dominus. Unde illum versiculum cum asterisco reposuit Hieronymus in hunc modum :

Grando et carbones ignis.
Et intonuit de coelo Dominus:
Et Altissimus dedit vocem suam,
33 Grando et carbones ignis.

Tres ultimi versus hujus divisionis, unicum constituunt vers. 14 in Vulgata Latina. Unde colligas maximum discrimen quod intercidit inter hodiernam, et inter antiquissimam distinctionem versuum, in Libris sacris usurpatam primis fidei temporibus. De numerosa hac versuum divisione consulatur adhuc Hieronymus in c. xxi Ezech., in c. LXIII Isaiæ, et aliis innumeris locis, quorum recitationi indulgere non juvat, eo quod jam allata testimonia lectori studioso satis esse credidimus. Unum superest, ut nonnulla vestigia hodiernæ distinctionis versuum ostendamus exsistere apud Hieronymum, quod supra me facturum promisi. Sciendum igitur verba Jobi cap. xlii, vers. 6, quibus poenitentiam suam prædicat, unum efficere versum apud S. Hieronymum, ut unum dicimus juxta hodiernam versiculorum divisionem, a Massoretbis mutuatam. Nam postquam monuerat Præfatione in librum Job ex Hebræo conversum, hexametris versibus ipsum decurrere apud Hebræos, a verbis

A scilicet Job, in quibus ait, Pereat dies, etc. (Cap. iii, vers. 3), usque ad eum locum, ubi ante finem voluminis scriptum est: Idcirco ipse me reprehendo, et ago paenitentiam in favilla et cinere (Cap. XLII, vers. 6): subdidit statim : A supradicto autem versu usque ad finem libri, parvum comma quod remanet, prosa oratione contexitur. Ubi duo observari velim, primum eamdem distinctionem, et eamdem unius versus continentiam in supra dictis verbis Job, usurpatam fuisse ab Hieronymo, quæ in Vulgata hodierna versuum distinctione usu recepta est : unde sequitur nonnulla hodiernæ distinctionis vestigia apB parere apud Hieronymum. Deinde comma ab eodem S. Doctore vocatum hoc loco non esse promiscue accipiendum cum colis et commatibus versuum, de quorum divisionibus in hoc articulo disputatur : quia comma quod remanet a supradicto versu Jobi usque ad finem libri, integrum est capitulum, plurimis constans sententiis, id est plurimis versibus, et versuum commatibus. Comma itaque hic loci dictum, idem est quod tsprxori, apud Origenem ac cæteros Græciæ tractatores. Aliud vestigium hodiernæ distinctionis versuum . putabam ime invenisse lib. i Commentariorum Hieronymi in Danie

medicite sancti et humiles corde Domimo, laudate et superexaltate eum in sæcula, ita disserit S. Hieronymus: Humilitatem cordis habere, et præsens versiculus docet, etc. At inspectis diligenter mss. codicibus Commentariorum in Dianelem, fidem nullam esse deprehendi in editis libris: ita enim textum prædictum Danielis describunt, ac si integrum vers. 87, c. iii, recitaret, et commentariis illustraret Hieronymus, cum certum sit mediam tantum partem versiculi nostri positam ab eo fuisse et expositam in suis Commentariis, istam nempe : Benedicite sancti D et humiles corde Domino. Et hoc est, quod Hieronymus vocat praesentem versiculum, juxta antiquam, et non juxta hodiernam distinctionem versuum. Ad alia proinde exempla divertendum nobis est. In Psal. cxviii duplicem distinctionem versuum usitatam fuisse apud veteres discimus e vetustissimis monumentis, ex Hieronymi epistolis non paucis, et egregio Augustini Speculo. Monumenta vetustissima ista sunt : Psalterium S. Germani toties laudatum, et exemplaria tria Canonis Hebraicæ veritatis, ubi Psal. cxyiii se

« PoprzedniaDalej »