Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

et malam diem præcave.

Sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,

ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.

Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ :

Justus perit in justitia sua,

et impius multo vivit tempore in malitia sua. Noli esse justus multum :

Neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.

Ne impie agas multum:

et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.

Bonum est te sustentare justum,

sed et ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui Deum timet, nihil negligit.

Sapientia confortavit sapientem

super decem principes civitatis.

Non est enim homo justus in terra,

qui faciat bonum, et non peccet.

Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur,

ne accommodes cor tuum:

Ne forte audias servum tuum maledicentem tibi:

scit enim tua conscientia, quia et tu crebro maledixisti aliis.

Cuncta tentavi in sapientia.

Dixi Sapiens efficiar:

Et ipsa longius recessit a me multo magis quam

[blocks in formation]
[blocks in formation]

C

D

cor sapientis intelligit.

Omni negotio tempus est, et opportunitas, et multa bominis afflictio:

Quia ignorat præterita,

et ventura nullo scire potest nuntio.

Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis : Nec finitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium. Omnia hæc consideravi,

et dedi cor meum in cunctis operibus, quæ fiunt sub sole.

Interdum dominatur homo homini

in malum suum.

Vidi impios sepultos:

qui etiam cum adbuc viverent, in loco sancto erant,

et laudabantur in civitate quasijustorum operum: Ised et hoc vanitas est.

Etenim quia non profertur cito contra malos sententia,

absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur,

Ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.

Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei.

Est et alia vanitas, que fit super terram: sunt justi, quibus multa proveniunt, quasi opera egerint impiorum.

Et sunt impii, qui ita securi sunt. quasi justorum facta habeant: sed et hoc vanissimum judico. Laudavi igitur lætitiam,

quod non esset homini bonum sub sole,

Nisi quod comederet, et biberet atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole. Et apposuit cor meum, ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem 2 quæ versatur in

[blocks in formation]

et contemptu in vita sua,

et post hæc ad inferos deducuntur. Nemo est qui semper vivat,

et qui hujus rei habeat fiduciam : Melior est canis vivus leone mortuo. Viventes enim sciunt esse morituros. Mortui vero nihil noverunt amplius, nec babent ultra mercedem,

quia oblivioni tradita est memoria eorum.

Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt, nec habent partem in hoc sæculo,

et in opere quod sub sole geritur.

Vade ergo, et comede in lætititia panem tuum,
et bibe cum gaudio vinum tuum:
quia Deo placent opera tua.

Omni tempore sint vestimenta tua candida,
et oleum de capite tuo non deficiat.
Perfruere vita cum uxore, quam diligis,
cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ :
qui dati sunt tibi sub sole

omni tempore vanitatis tuæ, Hæc est enim pars in vita,

et in labore tuo, quo laboras sub sole. Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare:

Quia nec opus, nec ratio,

nec sapientia, nec scientia

erunt apud inferos, quo tu properas. Verti me ad aliud, et vidi sub sole, nec velocium esse cursum,

nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias,

nec artificum gratiam :

sed tempus casumque in omnibus.

Nescit homo finem suum:

sed sicut pisces capiuntur hamo,

et sicut aves laqueo comprehenduntur :

Sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.

Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam.

Civitas parva, et pauci in ea viri :

venit contra eam rex magnus, et vallavit eam : Exstruxitque munitiones per gyrum,

et perfecta est obsidio.

Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, liberavit urbem per sapientiam suam.

Et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.

Et dicebam ego, meliorem esse sapientiam fortitudine.

Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?

Verba sapientium audiuntur in silentio,

plus quam clamor principis inter stultos. Melior est sapientia, quam arma bellica:

et qui in uno peccaverit multa bona perdel. (Cap. X.) Muscæ morientes

perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva ad tempus stultitia.

Cor sapientis in dextera ejus,

et cor stulti in sinistra illius. Sed et in via stultus ambulans 1,

1 Sanctus Hieronymus in Commentariis ad hunc locum, colon istud integrum duobus versibus constans in exemplaribus Canonis, unum dicit esse versiculum Sequentis autem versiculi, verba sunt S. Doctoris, in quo ait: Sed et in via cum stultus ambulat, cor ejus indiget, et dicit: omnis insipiens est; hic est sensus, etc. Agnoscit igitur hoc loco versiculorum distinctionem, quam vocamus Masgoreticam, in Hebræis voluminibus usurpatam. E contra versu 15 hujus capitis,plures dicit versicu

A

B

C

D

[blocks in formation]

Qui fodit foveam, incidet in eam :

et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Qui transfert lapides, affligetur in eis:

et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis. Si retusum fuerit ferrum,

et hoc non ut prius, sed hebetatum erit : Multo labore exacuetur,

et post industriam sequetur sapientia. Si mordeat serpens in silentio,

nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Verba oris sapientis gratia:

et labia insipientis præcipitabunt eum :

Initium verborum ejus stultitia,

et novissimum oris illius error pessimus. Stultus verba multiplicat.

Ignorat homo, quid ante se fuerit :

et quod post futurum est, quis illi poterit indicare?

Labor stultorum affliget eos,

qui nesciunt in urbem pergere. Væ tibi, terra, cujus rex est puer,

et cujus principes mane comedunt. Beata terra, cujus rex nobilis est,

et cujus principes vescuntur in tempore suo,

ad reficiendum, et non ad luxuriam.

In pigritiis humiliabitur contignatio,

et in infirmitate manuum perstillabit domus.

In risum faciunt panem, et vinum ut epulentur viventes 2:

et pecuniæ obediunt omnia.

In cogitatione tua regi ne detrahas,

et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti. Quia avis cœli portabit vocem tuam,

et qui habet pennas annuntiabit sententiam. (Cap. XI.) Mitte panem tuum super transeuntes

aquas:

quia post multa tempora invenies illum.

Da partem septem, necnon et octo:

quia ignoras quid futurum sit mali super terram. Si repletæ fuerint nubes,

imbrem super terram effundent.

Si ceciderit lignum ad austrum,aut ad aquilonem,

in quocunque loco ceciderit, ibi erit.

Qui observat ventum, non seminat :

et qui considerat nubes, nunquam metet.

Quomodo ignoras quæ sit via spiritus,

et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis

sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. Mane semina semen tuum,

et vespere ne cesset manus tua :

[ocr errors]

Quia nescis quid magis oriatur, hoc an illud, et si utrumque simul, melius erit. Dulce lumen,

los existere in una sententia aut unico versu Vulgatæ nostræ;nam cum hanc Scripturam recitasset: Labor stultorum affligit eos, qui nesciunt ire in civitatem, subjungit dicens: Cum superioribus etiam hos junge versiculos. Plures itaque in hac sententia versiculos esse non negabat. Vide de his nostras conjecturas in Prolegomenis. MART.

Plerique mss. libri atque editi bibentes pro viventes legunt.

[blocks in formation]

1 Legit olim Alcuinus obmutescent; verum ait, melius habetur in Hebræo, surdescere.

INCIPIT

CANTICUM CANTICORUM

Quod Hebraice dicitur

SIR ASSIRIM.

[blocks in formation]

vineam meam non custodivi. Indica mihi, quem diligit anima mea :

ut pascas, ubi cubes in meridie,

ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum: Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum,

et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis
collum tuum sicut monilia.
Murenulas aureas faciemus tibi,
vermiculatas argento.

Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum :
Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi,
inter ubera mea commorabitur.
Botrus Cypri dilectus meus mihi,

Hebræus habet; sed et ipsa Complutensis Latina editio expungit.

in vineis Engaddi.

Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra es,

oculi tui columbarum.

Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus.
Lectulus noster floridus:

Tigna domorum nostrarum cedrina,
Taquearia nostra cupressina.

[Cap. II.) Ego flos campi,

et lilium convalium.

Sicut lilium inter spinas,

sic amica mea inter filias.

Sicut malus (Al. malum 1) inter ligna silvarum,

sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram,

et fructus ejus dulcis gutturi meo. Introduxit me in cellam vinariam,

ordinavit in me charitatem.

Fulcite me floribus,

stipate me malis:

quia amore langueo.

Læva ejus sub capite meo.

et dextera illius amplexabitur me.

Adjuro vos, filiæ Jerusalem,

per capreas cervosque camporum :

sedi :

ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.

Vox dilecti mei,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

B Egredimini, et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius,

C

D

Et in die lætitiæ cordis ejus.

(Cap. IV.) Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es!

Oculi tui columbarum,

absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum, quæ ascenderunt de monte Galaad. Dentes tui sicut greges tonsarum, quæ ascenderunt de lavacro : Omnes gemellis fetibus,

et sterilis non est inter eas. Sicut vitta coccinea, labia tua :

et eloquium tuum, dulce.

Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ,

absque eo quod intrinsecus latet.

Sicut turris David collum tuum,

quæ ædificata est cum propugnaculis : Mille clypei pendent ex ea,

omnis armatura fortium.

Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis,

donec aspiret dies, et inclinentur umbræ Vadam ad montem myrrhæ,

et ad collem thuris.

Tota pulchra es, amica mea,
et macula non est in te.
Veni de Libano, sponsa,
veni de Libano, veni:
Coronaberis de capite Amana,

de vertice Sanir et Hermon,

de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa,

vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino.

et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

Favus distillans labia tua, sponsa,

mel et lac sub lingua tua:

et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Hortus conclusus, soror mea sponsa,

hortus conclusus, fons signatus.

Emissiones tuæ paradisus

malorum punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo, nardus et crocus,

fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani,

myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis. Fons hortorum puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano,

Surge. Aquilo, et veni, Auster,

perfla hortum meum, et fluant aromata illius:

1 Mss. codices legunt malum, quod non videtur satis convenire sensui hujus loci. MART.

PATROL. XXVIII.

43

(Cap. V.) Veniat dilectus meus in hortum suum, A et comedat fructum pomorum suorum. Veni in hortum meum, soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: Comedi favum cum melle meo,

bibi vinum meum de lacte meo :

Comedite, amici, et bibite,

et inebriamini, charissimi.

Ego dormio.

et cor meum vigilat:

Vox dilecti mei pulsantis :

Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea,

immaculata mea :

Quia caput meum plenum est rore,

et cincinni mei guttis noctium.

Exspoliavi me tunica mea,

quomodo induar illa?

Lavi pedes meos,

quomodo inquinabo illos?

Dilectus meus misit manum suam per foramen,

et venter meus intremuit ad tactum ejus. Surrexi, ut aperirem dilecto 'meo : manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. Pessulum ostii mei aperui dilecto meo : at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est : quæsivi, et non inveni illum:

vocavi, et non respondit mihi.

Invenerunt me custodes qui circumeunt civila

[blocks in formation]

Crura illius columnæ marmoreæ,

quæ fundatæ sunt super bases aureas.

Species ejus ut Libani,

electus ut cedri.

Guttur illius suavissimum,

et totus desiderabilis :

Talis est dilectus meus,

et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.

Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus: et quæremus eum tecum?

(Cap. VI.) Dilectus meus descendit in hortum suum ad aerolam aromatum.

ut pascatur in hortis, et lilia colligat. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pasci

1 Non Sulamitem, sed Sunamitem legimus in codicibus mss. Latinis: in Græcis autem exemplaribus et Sulamitis et Sunamitis legitur; sed hoc, ni fallor, librariorum errore. Mart.

tur inter lilia.

Pulchra es, amica mea, suavis, et decora sicut Jerusalem:

terribilis ut castrorum acies ordinata. Averte oculos tuos a me,

quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum, quæ apparuerunt de ĠalЯad. Dentes tui sicut grex ovium,

quæ ascenderunt de lavacro : Omnes gemellis fetibus,

et sterilis non est in eis.

Sicut cortex mali punici genæ tuæ
absque occultis tuis.
Sexaginta sunt reginæ,

et octoginta concubinæ,

et adolescentularum non est numerus.

Una est columba mea, perfecta mea,

una est matris suæ, electa genetrici suæ.

B Viderunt eam filiæ,

C

D

et beatissimam prædicaverunt :

Reginæ et concubinæ,

et laudaverunt eam.

Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora con

surgens,

pulchra ut luna, electa ut sol,

terribilis at castrorum acies ordinata? Descendi ad hortum nucum,

ut viderem poma convallis,

el inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. Nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab. Reveriere, revertere, Sulamitis1:

revertere, revertere, ut intueamur te. (Cap. VII.) Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum?

Quam pulchri sunt gressus tui

in calceamentis, filia principis!

Juncturæ femorum tuorum, sicut monilia, quæ fabricata sunt manu artificis. Umbilicus tuus crater tornatilis; nunquam indigens poculis.

Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.

Duo ubera tua,

sicut duo hinnuli gemelli capreæ. Collum tuum

sicut turris eburnea.

Oculi tui sicut piscine in Esebon,

quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani,

quæ respicit contra Damascum.

Caput tuum ut Carmelus :

el comæ capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus.

Quam pulchra es, et quam decora,

charissima in deliciis!

Statura tua assimilata est palmæ,

et ubera tua botris.

Dixi Ascendam in palmam,

et apprehendam fructus ejus :

Et erunt ubera tua sicut botri vineæ :

et odor oris tui sicut malorum.

Guttur tuum sicut vinum optimum,
dignum dilecto meo ad potandum.
labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Ego dilecto meo,

et ad me conversio ejus.

Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.

Mane surgamus ad vineas,

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »