Obrazy na stronie
PDF

SÆCULUM V. ANNUS 420.

ELENCHUS

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO XXVIII CONTINENTUR

S. EUSEBIUS HIERONYMUS STRIDONENSIS PRESBYTER

Vallarsii Præfatio.
Maurinorum Patrum Epistola dedicatoria ad Innocentium XII, Pontificem
Ma.rimum
PROLEGOMENA IN DIVINAM S. HiERONYMI BIBLI0THECAM.

Prolegomenon primum. — De nomine Divinæ Bibliothecæ et de modo quo
edita sit.

Prologomenon II. — De tempore translationum Hieronymi et earum usu in
Ecclesia.

Prologomenon III. — De Canone Hebraicæ veritatis et scholiis ejusdem mar-
ginalibus.

Prolegomenon IV. — De titulis et capitulis, versibus et metris sacrorum
Bibliorum.

Laus virorum aliquot clarissimorum, cum indice mss. codicum ad quorum fidem restituta est Divina Hieronymi Bibliotheca.

Selecta veterum testimonia de Hieronymianis versionibus latinis SS. Bibliorum.

Synopsis Divinæ Bibliothecæ ex Epistola Hieronymi Paulino desumpta.

DIVINAE BIBLIOTHECAE PARs PRIMA, quæ complectitur canonem Hebraicæ veritatis cum annotationibus Hebræi cujusdam qui tempore Rabani Mauri in scientia legis celebratissimus fuit.

Ordo primus, Legis.

Ordo secundus, Prophetarum.

Ordo tertius, Hagiographorum.

APPENDICULA ad partem I Divinæ Bibliothecæ S. Hieronymi.

J. Martianæi admonitio.

Psalmi xLiv et xLv lingua Hebræorum vernacula, characteribus vero Latinis.

Scholia in lectiones Hebraicas.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

PRÆFATIO.

Hebræum Canonem, seu Veteris Testamenti versionem ex Hebræo adornatam abs HIERONyMo, quæ laborum ejus ac vigiliarum longe nobilissima pars est, eaque cæteris utilior omnibus, tomo isto operum ejus nono complectimur. Sed antequam dico quid istuc rei sit, quidve propositum nobis in hac adornanda provincia fuerit aut præstitum, lectoris præoccupanda sunt mihi jndicia, et quam facile dicam impingeret diligentiæ nostræ, præcavenda sedulo, et deprecanda. Neque enim dubito fore plerosque, cætera nec malos homines, nec divinarum prorsus rerum ignaros, qui hunc laborem primo statim intuitu libri, aut minus utilem, aut certe Hieronymianarum scriptionum Collectioni non adcensendum judicent, cum perfunctorie animum advertentes, eadem quæ in Vulgata Latina versione continentur hic legent, hancque ab illa editione nihil propemodum differre existimabunt. Porro supervacaneum, aut ad quærendam Collectioni molem institutum putabunt, eam modo Hieronymianis scriptis annectere, quæ licet ex omnibus Latinis sacrarum Scripturarum interpretationibus probata una sit, cæterarum optima ac fidelissima, sit etiam quam qui maxime genuinus Hieronymiani fetus ingenii, ex quo interpres omnium ætatum, omnisque memoriæ longe doctissimus audiit: tum ita quoque pervulgata illa est atque obvia, toties, totque locis, tot formis, tamque variis jam inde ab inventa arte typographica, multo autem magis post Tridentinæ synodi decretum recusa, ornata, atque exposita, ut vere bibliothecas orbis impleverit, sitque iis etiam in promptu, qui aliam plane quam in versandis libris vitæ rationem instituerunt. Nos ipsi, quod minime diffitemur, cum ante hoc ferme quinquennium novam hanc operum Hieronymianorum editionem animo moliremur, diu multumque dnbitavimus, num e re nostra aut lectorum esset, eam versionem, tametsi pridem a Benedictinis editoribus nedum junctam, sed toti collectioni præpositam, retinere : et cum multa animo obversarentur, illud cumprimis sollicitos nos habebat, ut ne actum agere videremur, atque in eornm, quos hæc fert ætas, vitium incidere, qui per chartarum plaustra ad immortalitatem grassantur. Ac fere propositum fuerat, solas variantes lectiones, quas veteres mss. libri suppeditabant, in unum colligere, easque paucis adnotationibus de more expositas cum duplici Psalterio, aliisque nonnulis libris qui in Vulgata non habentur, Hieronymianis apponere et proferre in lucem. Verum cum in editionis programmate hac ipsa de re Publicum et doctissimos quosque ex omni Italia, datis litteris, consuleremus, ea fuit una omnium sententia de universo opere serie integra recudendo, ut quibus aliter videri posset, palmaris isthæc responsio sit: Nos publico judicio niti, et plus malle doctorum hominum suffragiis tribuere, quam eorum, si qui essent, qui hanc cum Vulgata similitndinem causarentur, socordiæ conccdere. Sed fuerunt præterea gravissimæ, quæ ad hanc me operam causæ invitum ferme adduxerunt, quas et cordatum quemcunque lectorem persuadere posse non dubito. Et vero non hæc nos primum ad augendam libri molem accrevimus, sed ab editoribus Benedictinis adjuncta sunt pridem Hieronymianorum operum editioni, imo tota auspicato ab his incepta Collectio est, utpote ab omnium nobilissima lucubrationum earum parte. Nos adeo qui totum, ut ita dicam, scriptionum Hieronymianarum orbem primi complectimur, et quæ haud sane pauca pridem desiderabantur, monimenta collegimus, ut hæc demum integra atque absoluta editio prodeat in publicum, si ea parte careamus, quæ veteris editionis fuit potior, jam non auxisse pro more, sed priorem operis dignitatem imminuisse, dicemur. Suo autem jure quantum decesserit, homo ad elegantiam excultus desideret ; nam cum primum illa prodiit in lucem, litterato orbi, si unum Ricardum Simonium excipias, acceptissima cumprimis fuit, non ea solum de causa, quod supra cæteros ejus editionis tomos diligentissime elaborata,

[ocr errors]

et collato Martianæi et Pougetii, qui multum illi labore atque eruditione sua profuit, studio perfecta sit; sed praecipue ipso veterum monumentorum merito, ac nativa propemodum sui dignitata tantam iniit a studiosis gratiam. Testem dabo hujus rei hominem, cujus eo certius erit ac luculentius testimonium, quo magis ipse studiis monachorum sanetorumque Patrum infensus, cætera doctus, et lacessitus a Martianæo, nihil non egerit ut ejus labori, arrepta quaquaversum occasione, detraheret. Dico Hieronymianarum Questionum auctorem, cujus odia exercentem calamum, ipsa inter jurgia, hæc in adversarii sui laudem profiteri, vis veritatis coegit : « Non possum non laudare consilium Martianæi de edendis Hieronymi Versionibus, quemadmodum exstant in antiquissimis libris, sine mutationibus, quæ postea in iis factæ sunt, eoque ordine quo inveniuntur iisdem in libris; non omissis antiquis distinctionibus quæ in iis cernuntur. Videmur enim nobis videre eas Versiones, quales e manu Hieronymi prodierunt, aut certe quam minine fieri potuit, immutatas. » (Jo. CLERiccs, quæst. 9, num. 2.) Atque hæc quidem bona satis est ratio critici testimonio conjuncta, sed quæ me præcipue causa permovit, alia est, quod meo ipse periculo expertus sum, aliter vix fieri posse, ut quæ maxima sunt hujus libri commoda, ab studioso perciperentur, nisi totum ejus interpretationis contextum digereremus. Ex his quædam, ut fiant exemplo manifestiora, proferamus. Tantam in unoquoque libro variantium lectionum silvam, emendationum quoque et glossematum ingentem vim aut nullo cum fructu, aut non eo saltem, qui est lectu debitus, carptim oculis usurpes: quæ si ad suum quæque contextus locum notentur, irritant animum, et provocant legentis arbitrium ; contra si ad quem modo versum referantur, docere velis, et laciniosis sæpe verborum ductibus uti opus sit, et tædium potius quam ingenium homini eruditionis cupido moveas. Scholia autem, quæ innumera propemodum sunt, maxime in Octateuchum, ne hac quidem industria proponere est commode: cum enim illud dunaxat, laudas, quod verbum respiciunt, ipso monito, molesto scilicet atque ingrato, plura quam ipse contextus habet, verba conjungas: quæ vicissim e regione posita, nullo negotio, uno obtutu in oculos mentemque incurrunt. Idem dicendum plane est de obelis atque asteriscis, qui cum passim alibi, tum praecipue iis in libris, qui ad Græcum exemplar emendati sunt et recogniti, tanto numero obveniunt, ut otio abutatur et patientia nostra, si quis id sibi pensidet, ut singula memoret, nedum ut causas enarret. Quoties vero eadem in notis repetenda erunt? qui modus erit legentis aut dictantis fastidio? quæ ratio laudandorum codicum ? Vetus autem illa versuum distinctio, quæ tanti nunc fit ac tantæ refert antiquitatis memoriam, verbis repræsentari vix posse arbitror: omnino autem ut quis utiliter præstet, ne vix quidem. Tum ipse etiam Hebræi Canonis conspectus, atque ordo, quem tantopere prædicant, præverti penitus necesse sit. Ad hæc solidi quidam sunt sacri libri abs Hieronymo quidem in Latinum conversi, non autem in Vulgatam editionem recepti, qui suum hic sibi vindicant proprie locum. Tale Psalterium est ex Hebræo archetypo, quod vetere jamdudum in Ecclesiis obtinente interpretatione ex Græco, ne turbæ in populo, longa jam habitudine psalmis illis assueto, cierentur, substitui non potuit : cumque sit omnium fidelissime ac doctrina incredibili elaboratum, solum fere ad privatam eruditionem legentium superat. Tales aliæ sunt sacrorum librorum versiones juxta LXX Interpretes, ut est altera Jobi atque Esther, duplex item Psalmorum recognitio, sive quæ Romana et quæ Gallicana Psalteria audiunt, quæ in Vulgatæ recensione, vel plane, vel ad eum saltem modum non sunt ; pretium autem est summum operæ cognovisse. Quicunque hæc sedulo rationum momenta expenderit, nullus jam dubito quin æqui bonique consulat propositum nostrum, ac bene locatæ in universo recensendo textu operæ nos sinat conscientia frui. Sed erunt fortasse qui alia de causa contradicere, atque, illa vixdum sublata calumnia, graviorem e vestigio invidiam creare in nos studeant. Compertum nempe cum sit, Hieronymi maxima saltem ex parte versionem esse, quæ Vulgata editione continetur, dum eam emendare, ac pristinæ integritati satagimus restituere. Tunc, inquiet fortasse aliquis, recensione hac tua eam editionem excludis, quam remotissimæ antiquitatis memoria, multo autem magis œcumenici Tridentini concilii auctoritas,et plura deinceps pontificum decreta unam ex omnibus sacrarum Scripturarum Christianis hominibus commendarunt? Mihi vero id neque in mentem venit, nec si cui unquam veniat, ille mihi sapere videatur. Quin imo summam ejus editionis laudem, dum spiritus hos reget artus, tuebimur, ut ad fidei ac morum doctrinam imbuendam tradendamque, nihil non grave et praestantissimum in ea esse profiteamur, et quam adeo in hisce rebus auctoritatem obtinuit

sartam tectamque præstemus. Nihilosecius si quæ veterum librariorum aut incuria, aut perversa cura irrepserunt in eam menda,et partibus insident minime necessariis ad fidei morumque leges componendas, homo cui cordi est rerum sacrarum dignitas, ea qua par est, probalititate ac religione usus castiget: minime omnium ei arbitror succensendum, imo vero bene illum ingenio suo ac diligentia de sacris Litteris meruisse. Id olim viri præstiterunt summe catholici, summique itidem Vulgatæ patroni, e quibus, ut interim Henricum Buchentopium præteream, nunquam non laudem promeruit doctissimus Franciscus Luca Brugensis, qui amplius quater mille loca, quæ post Clementis VIII recognitionem, emendatione indigerent, aut correxit, aut bonis argumentis corrigenda indicavit: et card. Bellarminus, qui, datis ad eum litteris, plura iis adhuc superesse in melius mutanda, si is esset animus, ingenue professus est. Tu nostros conatus ejusdem æstimato esse animi ac voluntatis: ac si demum tanti sunt, quæ proponimus emendanda, his adcense, quæ tantam a te ex aliorum accepta studio gratiam inierunt. Tamen et si alia omnino provincia est, quam nos sumpsimus, neque in ea adornanda ad nobis putavimus negotii dari, ut tertio quoque verbo, secus ne esset in Vulgata editione, dispiceremus. Hac sane ipsa de causa retinetur qui ante nos erat titulus universi operis Bibliotheca Divina, quem cætera probamus parum, et a S. Interprete perscriptum fuisse, omnino non credimus. Scimus vero jamdiu olim obtinuisse apud veteres, quos Martianæus laudat, et qui eum fugerunt, scriptores; sed nec ignoramus vicissim ab aliis diversos præferri, et in mss. præsertim codicibus pro suo quemque arbitratu atque ingenio amanuenses lusisse, Celeberrimus noni sæculi Latinorum Bibliorum <ëravop6ωτί, Alcuinus, de quo plura inferius dicenda nobis erunt, cæteris repudiatis omnibus titulis, Pandectem inscripsit, hocque ejus proprium nomen esse contendit. Sententiam suam eo exaggerat epigrammate, quod et inter ejus opera vulgatum est, et ad calcem sacri textus a se recogniti atque emendati in Wallicellano de Urbe ms. habetur:

Nomine Pandecten proprio vocitare memento
Hoc corpus sacrum, lector, in ore tuo.

Quod nunc a multis constat bibliotheca dicta
Nomine non proprio, ut lingua Pelasga sonat, etc.

Verum hæc ex ejus occasione tituli, neque enim nostri est institutui,quot apud Latinos, quamque variis nominibus Scriptura appellata sit, persequi. Voluimus, ea retenta inscriptione, quæ etiam præ æteris ferme obtinuit, et nos lubricæ disputationi subducere, et quam longe a prurientium ingeniorum affectata novitate absumus, significare. Propositum autem unum est nobis, Hieronymianam interpretationem exscribere ab antiquis libris, qui propius, quoad ejus fieri potuit, ab ipsius Interpretis ætate absunt, antequam eos sive glossatorum pervaserint manus, sententiarum e vetustiori versione usus immutarit. Ac sane si Octateuchum excipias, quos tamen libros minus minusque impendio correctorum τε2:£2°;s:z depravavit, reliquos omnes Hebræi Canonis tam et vetustis, et sinceris ab apographis fontibusque derivamus, ut de earum !ectionum fide, ac Hieronymiani operis germanitate dubitare vix liceat. Sicubi ergo inducendum quempiam versum dicimus aut sententiam ; si cubare in mendo locum, vera lectione proposita, animadvertimus : demum si aliter atque obtinet vulgo, mectimus: hæremus etiam aliquando, atque in diversa veteres quoque chartas abire observamus, ex fide nostrorum exemplarium facimus; nec alio quam ad Hieronymianæ versionis dignitatem asserendam aut vindicandam, quicunque tandem hic labor est, fine exantlatur. Ut vero propositum hoc nostrum probe teneas, ac scias quanti nobis labor hic steterit, repetenda rei memoria est, ex qua tota propemodum Hieronymianæ versionis pendet historia, deque ejus,quam vindicatum imus,germanitate judicium.Vixdum erant quatuor elapsa sæcula, ex quo in pnblicum versio S. Doctoris prodierat, ac passim auctoritatem apud omnes fere obtinebat, cum jam vilescere visa est mendis obsita, quæ in tanto describentium librariorum numero, tantaque utentium varietate, cavere hominum diligentia non poterat. Id ægre ferens Carolus Magnus imperator, homo ad Ecclesiæ ædificationem atque ornamentum natus, ut pristinæ integritati restitueretur, atque omnibus Ecclesiis, maxime Gallicanis, constaret emendatissima, quanto maximo potuit studio atque auctoritate contendit. Volumus, inquit in Capitularibus, ef ifa Missis nostris mandavimus et præcepimus, ut in Ecclesiis libri canonici veraces habcanfur ; secut jam alio Capitulari sæpe mandavimus. Alcuino autem, sive Albino, qui in magna imperatoris existimatione consuetudineque tum vixit, utpote omnium, quos ea tulit ætas, eruditissimo, tantum instaurandæ Scripturæ opus demandatum est. Ac sunt quidem, qui eum tradant vernaculis interpretationibus non contentum, addiscendis originalibus linguis, Hebraicæ et Græcæ, operam impendisseiisque esse in hoc labore feliciter exantlando usum. Verum quæ tria ejus peritiæ in Hebraico textu tractando profert argumenta nuperus ejus laudator Hodyus ex Commentariorum libris, in quibus Hieronymianam versionem, qua utebatur, ex Hebræo interdum correxisse,et nonnunquam diserte repudiasse autumat, nihil profecto sunt, neque enim Albini illa sunt, sed ipsiusmet Hieronymi, a quo ille descripsit, totidem verba. Sunt vero isthæc . In cap. Gen. xxv, 8: Quomodo convenit Abrahæ tam sancto viro quod dicitur, Et deficiens mortuus est? Respondeo, in Hebræo mom habetur, deficiens; sed a Septuaginta Inferpretibus additum est. Et in Eccles. Ix: Notandum est, quod per totum librum ubicumque dicitur, Filii hominum, in Hebraeo habetur, Filii hominis, hoc est, Filii Adam : et omnis pene Scriptura hoc idiomate plena est, universum genus humanum Adam filios vocams. Denique in cap. xii : Obmutescere quoque, sive, ut melius habetur in Hebraeo, surdescere, aures significat. Hæc, inquam, omnia pura putaque sunt Hieronymi verba in Commentariis ad ea Scripturarum loca: quod miror magis eruditum virum latere potuisse, cum nemo jam nesciat pleraque omnia Albinum ex Hieronymianis fontibus delibasse. Igitur, non ut quamdam, si libet, Orientalium litterarum aurulam Magni Caroli magistro invideam, sed ut quibus ille instructus subsidiis editionem suam adornarit, innotescat: sic statuo, minime illum hoc sihi negotii dedisse, sed neque eam illi fuisse mentem ut originales textus consuleret, et se archetypis Hebræo et Græco conformaret. Tota fuit ejus industria in conquirendis undequaque Hieronymianæ versionis codicibus, iisque sedulo inter se conferendis, ut quæ probanda sibi esset lectio, ex eorum fide, qui melioris emendationis et notæ viderentur, decerneret : sive illam præterea ad sanioris criticæ regulas, sive ad ipsiusmet Hieronymi testimonia expenderit.

Opus integrum, Vetus scilicet ac Novum Testamentum, novo hoc pumice expolitum atque emendatum jam senex, cum annum plus minus octogesimum secundum ageret, in coenobio, cui præerat, S. Martini apud Gallos Turonenses absolvit, eidemque imperatori Carolo Magno obtulit. Exstat nuncupatoria ipsa Epistola nunc inter Alcuinianas vicesima ex eadem S. Martini cœnobio data, ubi de sui ratione operis regem alloquens, Sacros, inquit, libros in unius clarissimi corporis sanctitatem commexos atque diligemfer emendatos Vestræ Clarissimæ Auctoritati dirigere curavi. Tum alia ad Gislam epistola sexto suorum Commentariorum in Joannem libro præfixa, ubi se ait, occupasse domini regis præceptum im emendatione Veteris Novique testamenti. Paria his habet ipsemet Carolus, Jampridem, inquiens, universos Veteris ac Novi testamenti libros librariorum imperitia depravatos, Deo, nos in omnibus abjuvante, examussim correximus. Denique et Sigebertus Gemblacensis in Chronico ad annum 790 correxisse Alcuinum Divinam Historiam jussu ipsius regis ; et libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, cap. 83, jussu imperatoris correxisse Divimam Bibliothecam, tradit. Quæ nos testimonia huc etiam retulimus, ut certius constet, quod dicebamus, non videri ad Hebraicum Græcumque textum eam editionem recognitam, quorum nec verbo tenus meminere qui eam posteris commendarunt. Porro nonnulli etiamnum codices ejus recensionis superant, quorum duos prægandi mole, cum Romæ ageremus, tractavimus nos ipsi, interdum et consuluimus. Alterum, quem et Victorius sæpe laudat, servant S. Pauli extra muros armaria ; alterum Wallicellana bibliotheca, quem Baronius pro ingentis prælii thesauro habuit, utpote quo usi, non sine grandi laboris compendio, fuerint eruditi viri, qui post Tridentini concilii decretum, reformandæ Vulgatæ editioni insudarunt. Exstant et quædam epigrammata ad calcem voluminis, e quibus satis abunde fuerit, paucos hos versus pro ejus licet sæculi vitio inficetos, qui vel auctorem, vel impulsorem operis nominant, exscripsisse:

Codicis istius quot sunt in corpore sancto
Depictæ formis litterulæ variis, *.

Mercedes habeat, Christo donante, per ævum
Tot Carolus rex, qui scribere jussit eum.

Item :

Pro me, quisque legas versus, orare memento,
Alcuin dicor ego; tu sine fine vale.

« PoprzedniaDalej »